Benigne lector! Salutem plurimam Tibi diximus in pagina
nostra. Speramus Te hic multas res utiles et optabiles invenire posse!
Paginam nostram ut paginam Latinitati Vivae propagandae
destinatam concepimus. Erat nobis in votis vincula amicitiae cum omnibus
hominibus aetatis nostrae stabilire et firmare, qui aeque ut nos opinant nostris
quoque temporibus linguam Latinam eas ipsas partes agere posse atque debere,
quas iam per tria fere millennia agebat. Eum ad finem Lexicon novum
Russico-Latinum compilare cepimus, nec non Lexicon Fundamentale Latino-Russicum,
voces non solum Latinitatis "aureae", sed etiam Medii Aevi, Aetatis Renatarum
Artium atque annorum recentissimorum neologismos ad realitates vitae hodiernae
significandas continens, bibliothecam textus minus divulgatos sed omnium
attentionis dignos continentem publici juris facere in animo nobis est.
Etiam inchoamus librum novum Colloquiorum Latinorum
scribere. Linguam Latinam existimamus instrumentum vere universalem ad
communicanda cogitata inter homines totius orbis terrarum aptissimum esse.
Historia hujus linguae eximiae jam circiter tria milia
annorum comprehendit. Originaliter erat lingua parvi gentis Italicae Latinorum,
decursu temporis ad sermonem communem totius Italiae crevit et, crescente
potestate et gloria Rei Publicae Romanae et Imperii Romani, locum cepit linguae
communis Imperii Romani civium variarum nationum et maximi momenti erat etiam ad
relationes reciprocas inter gentes orbis terrarum. Post occasum Imperii Romani
continuavit lingua Latina esse vehiculum educationis, cultus civilis, juris,
medicinae, artium liberalium per totum Medium Aevum. Temporibus Renatarum Artium
permulta facta sunt ad conservandas recolendasque normas "aureae" Latinitatis.
Innumerabiles libri latine scripti sunt, tractatus scientiarum naturalium,
theologici, philosophici etc. Lingua Latina ad docendum in omnibus Studiorum
Universitatibus Europae serviebat. Sacerdotes in ecclesiis catholicis latine
tantum usi sunt. Lingua haec caro et sanguis omnium linguarum novarum Europae
facta est et nos haeredes Romanorum esse sentimus. Nemo nostrum linguam Latinam
alienam nobis esse existimat.
Ab antiquissimis temporibus homines unam linguam communem
omnibus intelligibilem desiderabant. Innumerabiles linguae artificiales eum ad
finem inventi sunt, sed conamina ea fere omnia frustrata sunt. Quo in statu,
exempli gratia, lingua 'Esperanto' dicta est? Haec lingua artefacta a doctore
Zamenhof in Varsovia confecta ante annos centum multis-ne hominibus hodie nota
ac familiaris est? Abhinc annos 50 alia lingua confecta erat 'Interlingua'
appellata, quis vestrum aliquid de lingua ea audivit? Num omnino necesse erat
linguam aliquam novam excogitare? Mea quidem opinione una sola causa maximi est
momenti: nulla natio aliquam linguam nationalem ac linguam totius generis humani
accipere vult. Revera lingua Anglica hodie vehiculum principale communicationis
internationalis est, sed eo ipso facto invidiam saepe maximam excitat et odium
erga homines, quibus sermo patrius est. Omnis nempe lingua viva aspectum
proprium mundi exprimit, valores proprios proponit. Lingua Latina iis vitiis
caret. Etiam hodie fons est infinitus de quo nova vocabula hauriuntur ad
notiones scientiarum omnium novas et inauditas exprimendas. Omnia ope linguae
Latine ab hominibus cujusque nationis creata jam dudum hereditas nostra communis
est.
Ab initio saeculi XX-imi studia latina turpissime neglecta
jacebant. In scholis tamquam lingua "mortua" docebatur. Etiam viri docti studiis
'classicis' dediti latine opera sua scribere desierunt. Sed quae lingua "mortua"
existimanda est? Lingua Hebraica jam temporibus Jesu Christi mortua erat, in
Palaestina omnes tunc Aramaice et Graece loquebantur. Nihilominus in Israele
renato hodie lingua Hebraea vivit et floret, jam multis generationibus Israelis
civium lingua nativa est, nemo eam dubitat quamcumque notionem modernam
exprimere posse. Linguam Latinam ad novam revocare vitam multo est facilius.
Saeculo XX-imo etiam motus pro Latinitate Viva exortus est.
Conventus plurimi fautorum et cultorum Latinitatis Vivae locum habebant in
Francogallia, Italia, Germania, Romania aliisque terris. Permanens Academia
Latinitati Fovendae (ALF} anno 1966-o condita est. Decimus Conventus ALF diebus
5-13 Septembris anni MMII Matriti celebrata est. Copia magna Actorum
Periodicorum in toto terrarum orbe edita est, multi circuli et associationes
fautores Latinitatis Vivae exsistunt. Radiphonia Finnica Generalis hebdomadales
Nuntios Latinos emittit. Radiophonia Bremensis semel in mense tales nuntios
Latinos emittit. Omnes emissiones in Interrete etiam inveniri possunt.
Omnes animadversiones vestras atque consilia vestra grato
animo accipimus. Vos omnes invitamus ad collaborandum, ad investigandum methodos
novas linguam docendi etc. Commentationes Vestras aut versiones Latinas mittite!
Ad nos scribere potestis in qualibet fere lingua, utpote:
Latine, Russice, Anglice, Hispanice, Hollandice, Italice, Germanice (Theudisce),
Francogallice, Polonice, Bohemice, Hebraice, Romanice, Portugallice (Lusitanice),
Ucrainice, Bielorussice, Serbice (Croatice), Bulgarice, Graece, Esperanto ac
Interlingua.