Nonne linguam habes?

In tribunali.

Praeses:  —Cur autocinetum furatus es?
Reus:  —Cum esset ad coemeteri portam, autocineti dominum mortuum esse putavi.

Annotamentum: G. Avitus suadet uti currus pro autocinetum aut automobilis, et sepulchretum pro coemeterium.


Pater: —Cur magister te in ludo hodie retinuit?
Filius: —Quod nesciebam ubi Syracusae essent.
Pater: —Ne immemor sis ubi res collocaveris.


Dum cenat puer brachium supra mensam porrigit et cibum capiendum.
Mater:  —Noli brachium supra mensam ita porrigere! Nonne linguam habes?
Filius:   —Habeo, sed brachium longius est.

 E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org