[Russice]
[1] Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo
quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo
primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad quem respondebit; non enim ex
praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat,
verecundiam, bonum in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi
ex alto suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se
confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla
enim sapientia naturalia corporis aut animi vitia ponuntur: quidquid
infixum et ingenitum est lenitur arte, non vincitur.
[2] Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi
sudor erumpit non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam
tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat,
labra concurrunt: haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura
vim suam exercet et illo vitio sui etiam robustissimos admonet.
[3] Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis
quoque viris subitus affunditur. Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus
et plus caloris est et tenera frons; nihilominus et veteranos et senes
tangit. Quidam numquam magis quam cum erubuerint timendi sunt, quasi omnem
verecundiam effuderint;
[4] Sulla tunc erat violentissimus cum faciem eius
sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram
pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis
esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.
[5] Non accidit hoc ab infirmitate mentis sed a
novitate rei, quae inexercitatos, etiam si non concutit, movet naturali in
hoc facilitate corporis pronos; nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita
quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.
[6] Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit: alioquin
haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque
attribuit condicio nascendi et corporis temperatura, cum multum se diuque
animus composuerit, haerebunt; nihil horum vetari potest, non magis quam
accersi.
[7] Artifices scaenici, qui imitantur affectus, qui
metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc
indicio imitantur verecundiam. Deiciunt enim vultum, verba summittunt,
figunt in terram oculos et deprimunt: ruborem sibi exprimere non possunt;
nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit,
nihil proficit: sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.
[8] Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem
utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo: 'aliquis vir bonus nobis
diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo
spectante vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus'.
[9] Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit; custodem nobis
et paedagogum dedit, nec immerito: magna pars peccatorum tollitur, si
peccaturis testis assistit. Aliquem habeat animus quem vereatur, cuius
auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem illum qui non
praesens tantum sed etiam cogitatus emendat! O felicem qui sic aliquem
vereri potest ut ad memoriam quoque eius se componat atque ordinet! Qui
sic aliquem vereri potest cito erit verendus.
[10] Elige itaque Catonem; si hic tibi videtur nimis
rigidus, elige remissioris animi virum Laelium. Elige eum cuius tibi
placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens vultus; illum tibi
semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam, aliquo ad quem
mores nostri se ipsi exigant: nisi ad regulam prava non corriges.
Vale.
XII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Quocumque me verti, argumenta
senectutis meae video. Veneram in suburbanum meum et querebar de impensis
aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium,
omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec villa inter manus meas
crevit: quid mihi futurum est, si tam putria sunt aetatis meae saxa?
[2] Iratus illi proximam occasionem
stomachandi arripio. 'Apparet' inquam 'has platanos neglegi: nullas habent
frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi
trunci! Hoc non accideret si quis has circumfoderet, si irrigaret.' Iurat
per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas
vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum
videram folium.
[3] Conversus ad ianuam 'quis est
iste?' inquam 'iste decrepitus et merito ad ostium admotus? foras enim
spectat. Unde istunc nanctus es ? quid te delectavit: alienum mortuum
tollere?' At ille 'non cognoscis me?' inquit: 'ego sum Felicio, cui
solebas sigillaria afferre; ego sum Philositi vilici filius, deliciolum
tuum'. 'Perfecte' inquam 'iste delirat: pupulus, etiam delicium meum
factus est? Prorsus potest fieri: dentes illi cum maxime cadunt.'
[4] Debeo hoc suburbano meo, quod
mihi senectus mea quocumque adverteram apparuit. Complectamur illam et
amemus; plena <est> voluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt poma
cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vino potio
extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum imponit;
[5] quod in se iucundissimum omnis
voluptas habet in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam,
non tamen praeceps, et illam quoque in extrema tegula stantem iudico
habere suas voluptates; aut hoc ipsum succedit in locum voluptatium,
nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse!
[6] 'Molestum est' inquis 'mortem
ante oculos habere.' Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam
iuveni - non enim citamur ex censu -; deinde nemo tam sene est ut improbe
unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est. Tota aetas partibus
constat et orbes habet circumductos maiores minoribus: est aliquis qui
omnis complectatur et cingat - hic pertinet a natali ad diem extremum -;
est alter qui annos adulescentiae excludit; est qui totam pueritiam ambitu
suo adstringit; est deinde per se annus in se omnia continens tempora,
quorum multiplicatione vita componitur; mensis artiore praecingitur
circulo; angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum
venit, ab ortu ad occasum.
[7] Ideo Heraclitus, cui cognomen
fecit orationis obscuritas, 'unus' inquit 'dies par omni est'. Hoc alius
aliter excepit. Dixit enim parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est
tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares
esse, quia nox habet quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem
omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium quod
non ct in uno die invenias, lucem et noctem, et in alternas mundi vices
plura facit ista, non <alia>: alias contractior, alias productior.
[8] Itaque sic ordinandus est dies
omnis tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam. Pacuvius, qui
Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi
parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena ut inter plausus
exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: .....................
[9] Nullo non se die extulit. Hoc
quod ille ex mala conscientia faciebat nos ex bona faciamus, et in somnum
ituri laeti hilaresque dicamus, vixi et quem dederat cursum fortuna peregi.
Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et
securus sui possessor qui crastinum sine sollicitudine exspectat; quisquis
dixit 'vixi' cotidie ad lucrum surgit.
[10] Sed iam debeo epistulam
includere. 'Sic' inquis 'sine ullo ad me peculio veniet?' Noli timere:
aliquid secum fert. Quare aliquid dixi? multum. Quid enim hac voce
praeclarius quam illi trado ad te perferendam? 'Malum est in necessitate
vivere, sed in necessitate vivere necessitas nulla est.' Quidni nulla sit?
patent undique ad libertatem viae multae, breves faciles. Agamus deo
gratias quod nemo in vita teneri potest: calcare ipsas necessitates licet.
[11] 'Epicurus' inquis 'dixit: quid
tibi cum alieno?' Quod verum est meum est; perseverabo Epicurum tibi
ingerere, ut isti qui in verba iurant nec quid dicatur aestimant, sed a
quo, sciant quae optima sunt esse communia. Vale.
XIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Multum tibi esse animi scio; nam
etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus,
satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis postquam cum illa
manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare
fiduciam sui possunt nisi cum multae difficultates hinc et illinc
apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt. Sic verus ille animus
et in alienum non venturus arbitrium probatur; haec eius obrussa est.
[2] Non potest athleta magnos
spiritus ad certamen afferre qui numquam suggillatus est: ille qui
sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille qui
subplantatus ad versarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus,
qui quotiens cecidit contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad
pugnam.
[3] Ergo, ut similitudinem istam
prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed
subsiluisti et acrior constitisti; multum enim adicit sibi virtus
lacessita.
Tamen, si tibi videtur, accipe a me
auxilia quibus munire te possis.
[4] Plura sunt, Lucili, quae nos
terrent quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus. Non
loquor tecum Stoica lingua, sed hac summissiore; nos enim dicimus omnia
ista quae gemitus mugitusque exprimunt levia esse et contemnenda.
Omittamus haec magna verba, sed, di boni, vera: illud tibi praecipio, ne
sis miser ante tempus, cum illa quae velut imminentia expavisti fortasse
numquam ventura sint, certe non venerint.
[5] Quaedam ergo nos magis torquent
quam debent, quaedam ante torquent quam debent, quaedam torquent cum
omnino non debeant; aut augemus dolorem aut praecipimus aut fingimus.
Primum illud, quia res in
controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur.
Quod ego leve dixero tu gravissimum esse contendes; scio alios inter
flagella ridere, alios gemere sub colapho. Postea videbimus utrum ista
suis viribus valeant an imbecillitate nostra.
[6] Illud praesta mihi, ut, quotiens
circumsteterint qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias sed
quid sentias cogites, et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges,
qui tua optime nosti, 'quid est quare isti me complorent? quid est quod
trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas
possit? est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala?'
Ipse te interroga, 'numquid sine causa crucior et maereo et quod non est
malum facio?'
[7] 'Quomodo' inquis 'intellegam,
vana sint an vera quibus angor?' Accipe huius rei regulam: aut
praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. De praesentibus facile
iudicium est: si corpus tuum liberum et sanum est, nec ullus ex iniuria
dolor est, videbimus quid futurum sit: hodie nihil negotii habet.
[8] 'At enim futurum est.' Primum
dispice an certa argumenta sint venturi mali; plerumque enim suspicionibus
laboramus, et illudit nobis illa quae conficere bellum solet fama, multo
autem magis singulos conficit. Ita est, mi Lucili: cito accedimus opinioni;
non coarguimus illa quae nos in metum adducunt nec excutimus, sed
trepidamus et sic vertimus terga quemadmodum illi quos pulvis motus fuga
pecorum exuit castris aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa
conterruit.
[9] Nescio quomodo magis vana
perturbant; vera enim modum suum habent: quidquid ex incerto venit
coniecturae et paventis animi licentiae traditur. Nulli itaque tam
perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt; ceteri enim sine
ratione, hi sine mente sunt.
[10] Inquiramus itaque in rem
diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali: non statim verum est.
Quam multa non exspectata venerunt! quam multa exspectata nusquam
comparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolori suo occurrere? satis
cito dolebis cum venerit: interim tibi meliora promitte. Quid facies lucri?
tempus.
[11] Multa intervenient quibus
vicinum periculum vel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in
alienum caput transeat: incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina
deposuit; aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis
carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse
erit, fortasse non erit: interim non est; meliora propone.
[12] Nonnumquam, nullis apparentibus
signis quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit:
aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem
sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille
sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa vitae est, nullus
miseriarum modus, si timetur quantum potest. Hic prudentia prosit, hic
robore animi evidentem quoque metum respue; si minus, vitio vitium repelle,
spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his quae timentur ut non
certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
[13] Ergo spem ac metum examina, et
quotiens incerta erunt omnia, tibi fave: crede quod mavis. Si plures
habebit sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et
perturbare te desine ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem
mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit,
aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi, cum coepit impelli, nec
timorem suum redigit ad verum; nemo dicit 'vanus auctor est, vanus [est]:
aut finxit aut credidit'. Damus nos aurae ferendos; expavescimus dubia pro
certis; non servamus modum rerum, statim in timorem venit scrupulus.
[14] Pudet me sic tecum loqui et tam
lenibus te remediis focilare. Alius dicat 'fortasse non veniet': tu dic 'quid
porro, si veniet? videbimus uter vincat; fortasse pro me venit, et mors
ista vitam honestabit'. Cicuta magnum Socratem fecit. Catoni gladium
assertorem libertatis extorque: magnam partem detraxeris gloriae.
[15] Nimium diu te cohortor, cum tibi
admonitione magis quam exhortatione opus sit. Non in diversum te a natura
tua ducimus: natus es ad ista quae dicimus; eo magis bonum tuum auge et
exorna.
[16] Sed
iam finem epistulae faciam, si illi signum suum in pressero, id est
aliquam magnificam vocem perferendam ad te mandavero. 'Inter cetera mala
hoc quoque habet stultitia: semper incipit vivere.' Considera quid vox
ista significet, Lucili virorum optime, et intelleges quam foeda sit
hominum levitas cotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam
in exitu inchoantium.
[17] Circumspice tecum singulos:
occurrent tibi senes qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes,
ad negotiandum parent. Quid est autem turpius quam senex vivere incipiens?
Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata
Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi. Vale.
XIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Fateor insitam esse nobis
corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere tutelam. Non nego
indulgendum illi, serviendum nego; multis enim serviet qui corpori servit,
qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.
[2] Sic gerere nos debemus, non
tamquam propter corpus vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine
corpore; huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus
onerat, contumeliis obicit; honestum ei vile est cui corpus nimis carum
est. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen ut, cum exiget ratio, cum
dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.
[3] Nihilominus quantum possumus
evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus,
excogitantes subinde quibus possint timenda depelli. Quorum tria, nisi
fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim
potentioris eveniunt.
[4] Ex his omnibus nihil nos magis
concutit quam quod ex aliena potentia impendet; magno enim strepitu et
tumultu venit. Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio
subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt: ingens
alterius mali pompa est; ferrum circa se et ignes habet et catenas et
turbam ferarum quam in viscera immittat humana.
[5] Cogita hoc loco carcerem et
cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem qui per os
emergeret stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam
tunicam alimentis ignium et illitam et textam, et quidquid aliud praeter
haec commenta saevitia est.
[6] Non est itaque mirum, si maximus
huius rei timor est cuius et varietas magna et apparatus terribilis est.
Nam quemadmodum plus agit tortor quo plura instrumenta doloris exposuit -
specie enim vincuntur qui patientiae restitissent -, ita ex iis quae
animos nostros subigunt et domant plus proficiunt quae habent quod
ostendant. Illae pestes non minus graves sunt - famem dico et sitim et
praecordiorum suppurationes et febrem viscera ipsa torrentem - sed latent,
nihil habent quod intentent, quod praeferant: haec ut magna bella aspectu
paratuque vicerunt.
[7] Demus itaque operam, abstineamus
offensis. Interdum populus est quem timere debeamus; interdum, si ea
civitatis disciplina est ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in
eo viri; interdum singuli quibus potestas populi et in populum data est.
Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inimicos non habere.
Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo [nec] declinabit,
non aliter quam in navigando procellam.
[8] Cum peteres Siciliam, traiecisti
fretum Temerarius gubernator contempsit austri minas - ille est enim qui
Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat -; non sinistrum petit
litus sed id a quo propior Charybdis maria convolvit. At ille cautior
peritos locorum rogat quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab
illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens: nocituram
potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur; pars enim
securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia quae quis
fugit damnat.
[9] Circumspiciendum ergo nobis est
quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus: rixa
est inter competitores. Deinde nihil habeamus quod cum magno emolumento
insidiantis eripi possit; quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo
ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci; plures
computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via
pauperi pax est.
[10] Tria deinde ex praecepto veteri
praestanda sunt ut v itentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc fiat
sapientia sola monstrabit; difficile enim temperamentum est, verendumque
ne in contemptum nos invidiae timor transferat, ne dum calcare nolumus
videamur posse calcari. Multis timendi attulit causas timeri posse.
Undique nos reducamus: non minus contemni quam suspici nocet.
[11] Ad philosophiam ergo
confugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos sed apud mediocriter
malos infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia
populum movet adversarios habet: haec quieta et sui negotii contemni non
potest, cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in
tantum convalescet nequitia, numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut
non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat. Ceterum philosophia
ipsa tranquille modesteque tractanda est.
[12] 'Quid ergo?' inquis 'videtur
tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia reprimit?
qui furentium principum armis medius intervenit? qui aliis Pompeium
offendentibus, aliis Caesarem, simul lacessit duos?'
[13] Potest aliquis disputare an illo
tempore capessenda fuerit sapienti res publica. Quid tibi vis,
Marce Cato? iam non agitur de libertate: olim
pessum data est. Quaeritur utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam:
quid tibi cum ista contentione? nullae partes tuae sunt. Dominus eligitur:
quid tua, uter vincat? potest melior vincere, non potest non peior esse
qui vicerit. Ultimas partes attigi Catonis; sed ne priores quidem anni
fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent. Quid
aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per
populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur,
modo e senatu in carcerem duceretur?
[14] Sed postea videbimus an sapienti
opera rei publicae danda sit: interim ad hos te Stoicos voco qui a re
publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura
condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens publicos
mores nec populum in se vitae novitate convertet.
[15] 'Quid ergo? utique erit tutus
qui hoc propositum sequetur?' Promittere tibi hoc non magis possum quam in
homine temperanti bonam valetudinem, et tamen facit temperantia bonam
valetudinem. Perit aliqua navis in portu: sed quid tu accidere in medio
mari credis? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique,
cui ne otium quidem tutum est? Pereunt aliquando innocentes - quis negat?
-, nocentes tamen saepius. Ars ei constat qui per ornamenta percussus est.
[16] Denique consilium rerum omnium
sapiens, non exitum spectat; initia in potestate nostra sunt, de eventu
fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. 'At aliquid vexationis
afferet, aliquid adversi.' Non damnat latro cum occidit.
[17] Nunc ad cotidianam stipem manum
porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe
quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. 'Is maxime
divitiis fruitur qui minime divitiis indiget.' 'Ede' inquis 'auctorem.' Ut
scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare: Epicuri est aut
Metrodori aut alicuius ex illa officina.
[18] Et quid interest quis dixerit?
omnibus dixit. Qui eget divitiis timet pro illis; nemo autem sollicito
bono fruitur. Adicere illis aliquid studet; dum de incremento cogitat,
oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat:
fit ex domino procurator. Vale.
XV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Mos antiquis fuit, usque ad meam
servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere 'si vales bene est, ego
valeo'. Recte nos dicimus 'si philosopharis, bene est'. Valere enim hoc
demum est. Sine hoc aeger est animus; corpus quoque, etiam si magnas habet
vires, non aliter quam furiosi aut frenetici validum est.
[2] Ergo hanc praecipue valetudinem
cura, deinde et illam secundam; quae non magno tibi constabit, si volueris
bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato
viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam
opimi bovis nec pondus aequabis. Adice nunc quod maiore corporis sarcina
animus eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes circumscribe
corpus tuum et animo locum laxa.
[3] Multa sequuntur incommoda huic
deditos curae: primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et
inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum
subtilitas impeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium
recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus
est si bene desudaverunt, si in locum eius quod effluxit multum potionis
altius in ieiuno iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est.
[4] Sunt exercitationes et faciles et
breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori parcant, cuius
praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et
saltus vel ille qui corpus in altum levat vel ille qui in longum mittit
vel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius:
quoslibet ex his elige, Еt usu rude facile fiet.
[5] Quidquid facies, cito redi a
corpore ad animum; illum noctibus ac diebus exerce. Labore modico alitur
ille; hanc exercitationem non frigus, non aestus impediet, ne senectus
quidem. Id bonum cura quod vetustate fit melius.
[6] Neque ego te iubeo semper
imminere libro aut pugillaribus: dandum est aliquod intervallum animo, ita
tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et
studio non officit: possis legere, possis dictare, possis loqui, possis
audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.
[7] Nec tu intentionem vocis
contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde
deprimere. Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere? Admitte istos
quos nova artificia docuit fames: erit qui gradus tuos temperet et buccas
edentis observet et in tantum procedat in quantum audaciam eius patientia
et credulitate produxeris. Quid ergo? a clamore protinus et a summa
contentione vox tua incipiet? usque eo naturale est paulatim incitari ut
litigantes quoque a sermone incipiant, ad vociferationem transeant; nemo
statim Quiritium fidem implorat.
[8] Ergo utcumque tibi impetus animi
suaserit, modo vehementius fac vitiis convicium, modo lentius, prout vox
te quoque hortabitur Еin id latusЕ; modesta, cum recipies illam
revocarisque, descendat, non decidat; Еmediatorisui habeat et hocЕ indocto
et rustico more desaeviat. Non enim id agimus ut exerceatur vox, sed ut
exerceat.
[9] Detraxi tibi non pusillum negotii:
una mercedula et Еunum graecumЕ ad haec beneficia accedet. Ecce insigne
praeceptum: 'stulta vita ingrata est, trepida; tota in futurum fertur'. 'Quis
hoc' inquis 'dicit?' idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas
stultam? Babae et Isionis? Non ita est: nostra dicitur, quos caeca
cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid
satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus quam iucundum sit nihil
poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
[10] Subinde itaque, Lucili, quam
multa sis consecutus recordare; cum aspexeris quot te antecedant, cogita
quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam,
cogita quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris? te ipse
antecessisti.
[11] Finem constitue quem transire ne
possis quidem si velis; discedant aliquando ista insidiosa bona et
sperantibus meliora quam assecutis. Si quid in illis esset solidi,
aliquando et implerent: nunc haurientium sitim concitant. Mittantur
speciosi apparatus; et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare
potius a fortuna impetrem ut det, quam a me ne petam? Quare autem petam?
oblitus fragilitatis humanae congeram? in quid laborem? Ecce hic dies
ultimus est; ut non sit, prope ab ultimo est. Vale.
XVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Liquere hoc tibi, Lucili, scio,
neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem, sine sapientiae
studio, et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem
etiam inchoata. Sed hoc quod liquet firmandum et altius cotidiana
meditatione figendum est: plus operis est in eo ut proposita custodias
quam ut honesta proponas. Perseverandum est et assiduo studio robur
addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
[2] Itaque - non opus est - tibi apud
me pluribus verbis aut affirmatione tam longa: intellego multum te
profecisse. Quae scribis unde veniant scio; non sunt ficta nec colorata.
Dicam tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque
idem facias volo: non est quod tibi cito et facile credas. Excute te et
varie scrutare et observa; illud ante omnia vide, utrum in philosophia an
in ipsa vita profeceris.
[3] Non est philosophia populare
artificium nec ostentationi paratum; non in verbis sed in rebus est. Nec
in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur
otio nausia: animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit,
agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia
fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo
secure; innumerabilia accidunt singulis horis quae consilium exigant, quod
ab hac petendum est.
[4] Dicet aliquis, 'quid mihi prodest
philosophia, si fatum est? quid prodest, si deus rector est? quid prodest,
si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari
potest adversus incerta, sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque
quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit.'
[5] Quidquid est ex his, Lucili, vel
si omnia haec sunt, philosophandum est; sive nos inexorabili lege fata
constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res
humanas sine ordine impellit et iactat, philosophia nos tueri debet. Haec
adhortabitur ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec
docebit ut deum sequaris, feras casum.
[6] Sed non est nunc in hanc
disputationem transeundum, quid sit iuris nostri si providentia in imperio
est, aut si fatorum series illigatos trahit, aut si repentina ac subita
dominantur: illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter ne patiaris
impetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut
habitus animi fiat quod est impetus.
[7] Iam ab initio, si te bene novi,
circumspicies quid haec epistula munusculi attulerit: excute illam, et
invenies. Non est quod mireris animum meum: adhuc de alieno liberalis sum.
Quare autem alienum dixi ? quidquid bene dictum est ab ullo meum est.
Istuc quoque ab Epicuro dictum est: 'si ad naturam vives, numquam eris
pauper; si ad opiniones, numquam eris dives'.
[8] Exiguum natura desiderat, opinio
immensum. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant; ultra
privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat,
eo deliciarum opumque perducat ut terram marmoribus abscondas; non tantum
habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae et picturae et
quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces.
[9] Naturalia desideria finita sunt:
ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent; nullus enim terminus
falso est. Via eunti aliquid extremum est: error immensus est. Retrahe
ergo te a vanis, et cum voles scire quod petes, utrum naturalem habeat an
caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere: si longe
progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Vale.
XVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Proice omnia ista, si sapis, immo
ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende; si quid
est quo teneris, aut expedi aut incide. 'Moratur' inquis 'me res
familiaris; sic illam disponere volo ut sufficere nihil agenti possit, ne
aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui.'
[2] Cum hoc dicis, non videris vim ac
potentiam eius de quo cogitas boni nosse; et summam quidem rei pervides,
quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis,
necdum scis quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut
Ciceronis utar verbo, 'opituletur' <et> in minima descendat. Mihi crede,
advoca illam in consilium: suadebit tibi ne ad calculos sedeas.
[3] Nempe hoc quaeris et hoc ista
dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit: quid si appetenda
est? Multis ad philosophandum obstitere divitiae: paupertas expedita est,
secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata
est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; [ut] si navigandum est, non
strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora; non circumstat
illam turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est
optanda fertilitas.
[4] Facile est pascere paucos ventres
et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam impleri: parvo fames
constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus
satis facere: quid est ergo quare hanc recuses contubernalem cuius mores
sanus dives imitatur?
[5] Si vis vacare animo, aut pauper
sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine
frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque
istas excusationes: 'nondum habeo quantum sat est; si ad illam summam
pervenero, tunc me totum philosophiae dabo'. Atqui nihil prius quam hoc
parandum est quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est.
'Parare' inquis 'unde vivam volo.' Simul et parare <te> disce: si quid te
vetat bene vivere, bene mori non vetat.
[6] Non est quod nos paupertas a
philosophia revocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc
properantibus vel fames; quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod
aliud erat illius patientiae praemium quam in arbitrium non cadere
victoris? Quanto hoc maius est quod promittitur: perpetua libertas,
nullius nec hominis nec dei timor. Ecquid vel esurienti ad ista veniendum
est?
[7] Perpessi sunt exercitus inopiam
omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem;
haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno: dubitabit
aliquis ferre paupertatem ut animum furoribus liberet? Non est ergo prius
acquirendum: licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.
[8] Ita est? cum omnia habueris, tunc
habere et sapientiam voles? haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut
ita dicam, additamentum? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare -
unde enim scis an iam nimis habeas? -, sive nihil, hoc prius quaere quam
quicquam.
[9] 'At necessaria deerunt.' Primum
deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens
accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderint, iamdudum exibit e vita
et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum quo possit
vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius
ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque
ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet,
[10] 'quid in longum ipse te differs?
expectabisne fenoris quaestum aut ex merce compendium aut tabulas beati
senis, cum fieri possis statim dives? Repraesentat opes sapientia, quas
cuicumque fecit supervacuas dedit.' Haec ad alios pertinent: tu
locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes; idem est autem omni
saeculo quod sat est.
[11] Poteram hoc loco epistulam
claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthos non potest quisquam
salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic? ab
Epicuro mutuum sumam: 'multis parasse divitias non finis miseriarum fuit
sed mutatio'.
[12] Nec hoc miror; non est enim in
rebus vitium sed in ipso animo. Illud quod paupertatem nobis gravem
fecerat et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert utrum aegrum in
ligneo lecto an in aureo colloces - quocumque illum transtuleris, morbum
secum suum transferet -, sic nihil refert utrum aeger animus in divitiis
an in paupertate ponatur: malum illum suum sequitur. Vale.
XVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] December est mensis: cum maxime
civitas sudat. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant
omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum;
adeo nihil interest ut <non> videatur mihi errasse qui dixit olim mensem
Decembrem fuisse, nunc annum.
[2] Si te hic haberem, libenter tecum
conferrem quid existimares esse faciendum, utrum nihil ex cotidiana
consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et
hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi in tumultu et
tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum
vestem mutavimus.
[3] Si te bene novi, arbitri partibus
functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per
omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut
tunc voluptatibus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit;
certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in
luxuriam trahentia nec it nec abducitur.
[4] Hoc multo fortius est, ebrio ac
vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperantius, non excerpere
se nec insignire nec misceri omnibus et eadem sed non eodem modo facere;
licet enim sine luxuria agere festum diem.
[5] Ceterum adeo mihi placet temptare
animi tui firmitatem ut e praecepto magnorum virorum tibi quoque
praecipiam: interponas aliquot dies quibus contentus minimo ac vilissimo
cibo, dura atque horrida veste, dicas tibi 'hoc est quod timebatur?'
[6] In ipsa securitate animus ad
difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia
firmetur. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit, et
supervacuo labore lassatur ut sufficere necessario possit; quem in ipsa re
trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt qui omnibus
mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam
expavescerent quod saepe didicissent.
[7] Non est nunc quod existimes me
dicere Timoneas cenas et pauperum cellas et quidquid aliud est per quod
luxuria divitiarum taedio ludit: grabattus ille verus sit et sagum et
panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus
diebus, ut non lusus sit sed experimentum: tunc, mihi crede, Lucili,
exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse
fortuna; hoc enim quod necessitati sat est dabit et irata.
[8] Non est tamen quare tu multum
tibi facere videaris - facies enim quod multa milia servorum, multa milia
pauperum faciunt -: illo nomine te Cuspice, quod facies non coactus, quod
tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri. Exerceamur
ad palum, et ne imparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas
familiaris; securius divites erimus si scierimus quam non sit grave
pauperes esse.
[9] Certos habebat dies ille magister
voluptatis Epicurus quibus maligne famem exstingueret, visurus an aliquid
deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset, et an
dignum quod quis magno labore pensaret. Hoc certe in iis epistulis ait
quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum; et quidem gloriatur non
toto asse <se> pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto.
[10] In hoc tu victu saturitatem
putas esse? Et voluptas est; voluptas autem non illa levis et fugax et
subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua
et polenta aut frustum hordeacii panis, sed summa voluptas est posse
capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse quod eripere nulla
fortunae iniquitas possit.
[11] Liberaliora alimenta sunt
carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste qui occisurus
est pascit: quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere quod ne
ad extrema quidem decretis timendum sit! hoc est praeoccupare tela
fortunae.
[12] Incipe ergo, mi Lucili, sequi
horum consuetudinem et aliquos dies destina quibus secedas a tuis rebus
minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium;
aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo.
[13] Nemo alius est deo dignus quam
qui opes contempsit; quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere
volo ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam
sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras
semper aspexeris.
[14] Sed iam incipiamus epistulam
complicare. 'Prius' inquis 'redde quod debes.' Delegabo te ad Epicurum, ab
illo fiet numeratio: 'immodica ira gignit insaniam'. Hoc quam verum sit
necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum.
[15] In omnes personas hic exardescit
affectus; tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam
inter lusus et iocos; nec interest ex quam magna causa nascatur sed in
qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus sed quo incidat;
nam etiam maximum solida non receperunt, rursus arida et corripi facilia
scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, mi Lucili: ingentis
irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa sed
sanitatis. Vale.XIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Exulto quotiens epistulas tuas
accipio; implent enim me bona spe, et iam non promittunt de te sed
spondent. Ita fac, oro atque obsecro - quid enim habeo melius quod amicum
rogem quam quod pro ipso rogaturus sum? si potes, subducte istis
occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus:
incipiamus vasa in senectute colligere.
[2] Numquid invidiosum est? in freto
viximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere,
quod nec iactare debes nec abscondere; numquam enim usque eo te abigam
generis humani furore damnato ut latebram tibi aliquam parari et
oblivionem velim: id age ut otium tuum non emineat sed appareat.
[3] Deinde videbunt de isto quibus
integra sunt et prima consilia an velint vitam per obscurum transmittere:
tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum
elegantia, clarae et nobiles amicitiae; iam notitia te invasit; ut in
extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.
[4] Tenebras habere non potes;
sequetur quocumque fugeris multum pristinae lucis: quietem potes vindicare
sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui. Quid enim relinques
quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes? quorum nemo te ipsum
sequitur, sed aliquid ex te; amicitia olim petebatur, nunc praeda;
mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
Non potest parvo res magna constare: aestima utrum te relinquere an
aliquid ex tuis malis.
[5] Utinam quidem tibi senescere
contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset!
Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et
procuratio et quidquid ab istis promittitur; maiora deinde officia te
excipient et ex aliis alia:
[6] quis exitus erit? quid exspectas
donec desinas habere quod cupias? numquam erit tempus. Qualem dicimus
seriem esse causarum ex quibus nectitur fatum, talem esse *** cupiditatum:
altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam quae numquam
tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit: subduc cervicem
iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est.
[7] Si te ad privata rettuleris,
minora erunt omnia, sed affatim implebunt: at nunc plurima et undique
ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia
famem? Et avida felicitas est et alienae aviditati exposita; quamdiu tibi
satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.
[8] 'Quomodo' inquis 'exibo?'
Utcumque. Cogita quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro
honore temptaveris: aliquid et pro otio audendum est, aut in ista
sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum, in
tumultu ac semper novis fluctibus quos effugere nulla modestia, nulla
vitae quiete contingit. Quid enim ad rem pertinet an tu quiescere velis?
fortuna tua non vult. Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? quantum
ad successus accesserit accedet ad metus.
[9] Volo tibi hoc loco referre dictum
Maecenatis vera in ipso eculeo elocuti: 'ipsa enim altitudo attonat summa'.
Si quaeris in quo libro dixerit, in eo qui Prometheus inscribitur. Hoc
voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti ulla potentia ut sit
tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae
eloquentiae daturus nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset. Hic
te exitus manet nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit,
terram leges.
[10] Poteram tecum hac Maecenatis
sententia parem facere rationem, sed movebis mihi controversiam, si novi
te, nec voles quod debeo <nisi> in aspero et probo accipere. Ut se res
habet, ab Epicuro versura facienda est. 'Ante' inquit 'circumspiciendum
est cum quibus edas et bibas quam quid edas et bibas; nam sine amico
visceratio leonis ac lupi vita est.'
[11] Hoc non continget tibi nisi
secesseris: alioquin habebis convivas quos ex turba salutantium
nomenclator digesserit; errat autem qui amicum in atrio quaerit, in
convivio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis
obsessus quam quod amicos sibi putat quibus ipse non est, quod beneficia
sua efficacia iudicat ad conciliandos animos, cum quidam quo plus debent
magis oderint: leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum.
[12] 'Quid ergo? beneficia non parant
amicitias?' Parant, si accepturos licuit eligere, si collocata, non sparsa
sunt. Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium
utere, ut magis ad rem existimes pertinere quis quam quid acceperit. Vale.
XX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Si vales et te dignum putas qui
aliquando fias tuus, gaudeo; mea enim gloria erit, si te istinc ubi sine
spe exeundi fluctuaris extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque
hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum
profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate,
cupiditatum deminutione: verba rebus proba.
[2] Aliud propositum est
declamantibus et assensionem coronae captantibus, aliud his qui iuvenum et
otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent: facere docet
philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne
orationi vita dissentiat vel ipsa inter se vita; <ut> unus sit omnium
actio[dissentio]num color [sit]. Maximum hoc est et officium sapientiae et
indicium, ut verbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit.
'Quis hoc praestabit?' Pauci, aliqui tamen. Est enim difficile [hoc]; nec
hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una via.
[3] Observa te itaque, numquid vestis
tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus,
numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose; unam semel ad quam vivas
regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa. Quidam se domi
contrahunt, dilatant foris et extendunt: vitium est haec diversitas et
signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.
[4] Etiam nunc dicam unde sit ista
inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi
quid velit, nec si proposuit perseverat in eo, sed transilit; nec tantum
mutat sed redit et in ea quae deseruit ac damnavit revolvitur.
[5] Itaque ut relinquam definitiones
sapientiae veteres et totum complectar humanae vitae modum, hoc possum
contentus esse: quid est sapientia? semper idem velle atque idem nolle.
Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit quod velis; non
potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.
[6] Nesciunt ergo homines quid velint
nisi illo momento quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum est;
variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur
vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad
summum aut eo quod summum nondum esse solus intellegas.
[7] 'Quid fiet' inquis 'huic turbae
familiarium sine re familiari?' Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa
se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies:
illa veros certosque amicos retinebit, discedet quisquis non te se aliud
sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus
ameris ostendet? O quando ille veniet dies quo nemo in honorem tuum
mentiatur!
[8] Huc ergo cogitationes tuae
tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus
sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas
propior? Redige te ad parva ex quibus cadere non possis, idque ut
libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim
conferam.
[9] Invideas licet, etiam nunc
libenter pro me dependet Epicurus. 'Magnificentior, mihi crede, sermo tuus
in grabatto videbitur et in panno; non enim dicentur tantum illa sed
probabuntur.' Ego certe aliter audio quae dicit Demetrius noster, cum
illum vidi nudum, quanto minus quam [in] stramentis incubantem: non
praeceptor veri sed testis est.
[10] 'Quid ergo? non licet divitias
in sinu positas contemnere?' Quidni liceat? Et ille ingentis animi est qui
illas circumfusas sibi, multum diuque miratus quod ad se venerint, ridet
suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum
contubernio; magnus ille qui in divitîs pauper est.
[11] 'Nescio' inquis 'quomodo
paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit.' Nec ego, Epicure, an
[........] [si] iste pauper contempturus sit divitias, si in illas
inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque an ille
paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alioquin leve
argumentum est bonae voluntatis grabattus aut pannus, nisi apparuit
aliquem illa non necessitate pati sed malle.
[12] Ceterum magnae indolis est ad
ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et
sunt, Lucili, facilia; cum vero multum ante meditatus accesseris, iucunda
quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.
[13] Necessarium ergo iudico id quod
tibi scripsi magnos viros saepe fecisse, aliquos dies interponere quibus
nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram; quod eo magis faciendum est
quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius
excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis
minimum constituisse. Nemo nascitur dives; quisquis exit in lucem iussus
est lacte et panno esse contentus: ab his initiis nos regna non capiunt.
Vale.
[Russice]