[Versio
Russica]
§ 1
Triplici ratione removet natura a sensu visionis corpora, .
a quibus radius directus ad oculum pertingere potest. Primo majore distantia,
quam quae objecta conspicere et distinguere permittat; secundo inperceptibili
parvitate, ob quam etiam proxima in oculo depmgi nequeunt. Utrobique angustiae
anguli visionis in causa sunt. Tertio defectus luminis, cujus gratia objecta et
proxima et satis magna non apparent aut non distinguuntur.
§ 2
Ad res nimium remotas et ob id visui ereptas e longinquo
spectandas invenit industria mortalium telescopia, eaque ita continuo labore et
successibus affabre fecit, ut non solum communibus humanis usibus aptaverit; imo
etiam ad caelestia corpora contemplanda reddiderit utilissima. Rerum minutissima
conspicua facta sunt microscopiis, quae de die in diem emendata mira naturae
mysteria in lucem proferunt.
§ 3
Verum tamen ad res ex ipsis tenebris eripiendas ad
easque noctu aut crepusculis solum obscurioribus conspiciendas nemo, quantum
mihi quidem constat, eruditorum non solum animum adhibuit, verum etiam haud
quisquam hac de re cogitavit.
§ 4
Admota sunt telescopiis remota et quasi propinqua
cernuntur; amplificata sunt ope microscopiorum perquam exigua et non secus atque
magna perlustrantur. Restat igitur, ut ea, quae in obscuritate latent, aucta per
condensationem luce appareant.
§ 5
Ne quis tamen putet me optare medium opticum, quo omni luce
praeclusa corpora clare et distincte conspici possint. Enimvero quemadmodum
exquisitissimis telescopiis non in infinitum remota corpora clare conspici, et
acutissimis microscopiis non prima mixtorum principia discerni possunt; sic
neque hoc proponens spero, ut lucis aditu prorsus praecluso ad omnia in tenebris
conspicua reddenda instrumentum excogitari et construi possit.
§ 6
At ubi lux adest, quantumvis sit debilis, clarius multo,
quam nudo oculo, res auxilio alicujus optici instrumenti conspici posse non
dubito. Quippe lux non solum crepusculorum jam prope exstinctorum; verum noctis
mediae sufficit animalibus nocturnis ad res distinguendas, ut sui similia
inveniant, infesta sibi animalia evitent, victum et delicias suas inveniant.
§ 7
Equidem praeter structuram oculi opticam habere haec
animalia acutiorem sensum nervi optici ipse suspicor, ubi debilis actio
luminis nocturni eundem effectum exerere possit, quem magna vis diei in
nobis producit; verum tamen amplitudo pupillae, quam etiam luce praesente
bubonis habet oculos, clare sat indicat, majorem copiam luminis ampliore
apertura captam ad nocturnam visionem conferre.
§ 8
Haec sunt quibus inductus de tubo cogitare incepi, quo
auxiliante clarius et distinctius solito oculus in obscuro res discernere
posset; nec conamina mea successu prorsus caruere, quem ut erudito orbi
indicarem non incassum futurum existimavi.
§ 9
Cum enim pupilla nostra justo amplius explicari et majorem
copiam luminis capere non possit; adhibui duo vitra, alterum quod majore
superficie ingentem vim radiorum excipiat et per refractionem colligat; alterum
multum minus refractos rursum radios parallelos reddat.
§ 10
Hunc in usum confici curavi tubum ex duabus lentibus, ita
aptatis, ut una earum amplior lumen per refractionem condensaret, altera minor
radios condensatos parallelos redderet, quibus objecta aucto lumine distincta
apparerent. Qui successus hujus tentaminis sit quaeque spes inde oriatur, videre
licet ex effectu illius tubi, qui judicio conventus academici exponitur,
§ 11
Cum vero omne initium difficultatibus premi soleat, nec
mihi tempus sufficiat ad hoc instrumentum ulterius excolendum, idcirco Clariss.
Collegis expendendam porro hanc rem commendo, qui pervidere possunt, quantum
generi humano emolumentum in vita communi hinc sit sperandum.
[Versio
Russica]