Pagina principalis

Latine Anglice Russice Ucrainice

De hoc situ

O Lingua Latina, tu fecisti patriam diversis gentibus unam!

Quid Novi?

Lingua Latina Aeterna ::: Latin a living language

Situs mappa

Ad nos scribe!

Ad elenchum nexum proprium adde

Praeconia

Sectiones

Bibliotheca
Colloquia
Enchiridion
Vocabularia
Nexus
De hoc situ
Carmina latina

Communicatio

Forum
Album hospitum

Wap-situs

De hoc wap-situ

Investigatio


powered by FreeFind

 

Praeconia

На нашем сайте кафе на свадьбу москва для вас со скидками.


Poetae Russici  (&al.) praestantissimi
Latine
(pars IV)

ab Andrea Curascinio redditi

Disceptationes de redditis in Foro ponite in articulo “Translationes”



John Keats John Keats

On The Grashopper and Cricket


Cicada atque gryllus

The poetry of earth is never dead:
   When all the birds are faint with the hot sun,
   And hide in cooling trees, a voice will run
From hedge to hedge about the new-mown mead;

That's Grasshopper's - he takes the lead
   In summer luxury, - he has never done
   With his delights; for when tired out with fun
He rests at ease beneath some pleasant weed.

The poetry of earth is ceasing never:
   On a lone winter evening, when the frost
   Has wrought a silence, from the stove there shrills
The Cricket's song, in warmth increasing ever,
   And seems to one in drowsiness half lost,
   The Grasshopper's among some grassy hills.
Poesis terrae nunquam expirabit.
Cum aves languidae et pigrae acri sole,
In umbra ārborum se celant molli,
Vicus et pratum sectum cantu personabit.

Cicadae garrulae hic sonus satur,
Quae praeest sane in luxuria aestatis,
Nec desinit laetari laeta vatis,
Sub dulci herba cantans versum otiatur.

Poesis terrae nunquam conquiescit.
Cum algens lallus sopit hiemis tranquillus
Sub solum vesperum silentem, gryllus
De furno cantum movet, qui in fotu crescit.
Videtur dormienti quasi perarguta
Cicada canere in herbula minuta.


M. A. S. Homjakov

Ad Russiam

“Supērba sis! – rūminant melos
Adulatores, – coronata,
Infragilis chalybis tellus,
Quae magnam mundi expugnata!
Extenta es et lata satis,
Libituum tuarum vera
Supērbis favet imperatis
Tibi Fotuna morigēra.
Camporum habitus regales,
Et saxa caelo sunt levata,
Et lacus maribus aequales...”
Ne credas, neque sis sublata!
Sit amnium tuorum unda
Par undae marium saevorum,
Et gemment gremia profunda,
Pinguedo uberet camporum.
Coram magnifico fulgōre
Demittant gentes tuo vultum,
Et septem maria plangōre
Peanen tibi dicant multum.
Cruento fuerint effusa
Fulmina tua nimbo late -
Hac gloria et vi incusa,
Hoc pulvere ne sis sublata!
Atrocior te Roma mira
Regina fuit septicōllis,
Vi ferreae, virtute dira,
Intentio perfecta, pronis.
Asianorum ferri ignis
Praegravis fuit barbarorum.
Regina marium insignis
Obruta auro magnorum.
Quid Roma? Ubi Asiani?
Et dolos ad barathrum tremens
Consuit Albiōn, qui vani,
Supremum gemitum oppremens.
Sterilis genius sublatus,
Infīdus aurum, putre ferrum,
Sed sacri mundus purus, ratus,
Precantis manus potens vero!

Quod tu es humilis et mitis,
Abscondita silenti mente,
Candōre puerili ditis,
Sumpsisti verba Dei tenta.
Imposuit vocationem,
Et partes puras, victimarum
Altarum ut conserves bona
Ad mundum rerum et purarum.
Vt serves generum conventum,
Amoris almum vas potentis,
Et verum, iusque incruentum,
Fidei copiam ardentis,
Quo animus sanctificatur,
Quo auditur vox caelorum,
Ventura vita quo celatur,
Coortus lucis et mirorum!..
Vocationem altam age!
De corde vetera exspīra
Et eius animam tu mage
Repostam, abditam exquīre!
In eam fige tuam mentem,
Amore gentes amplexare,
Dic libertatis sacramentum,
Fidei lucem eis fare!
Tum orbis terrae tu natorum
In mira gloria futura,
Caeleste solum ut decorum -
Supremi lucens velatura!

1839

Alexander Block

Scytae

Panmongolismus – verbum durum,
Sed meas aures id pascit!

Vladimir Soloviev

Permulti estis. Nos sumus infinīta.
    Pugnate sane nostris bellis!
Sic - Asiani sumus, ita - Scythae
    Angustis avidis ocellis!

Aetates vobis, nobis una hora.
    Tenuimus ut serva proles
Hostilia nos scutum ambo ora
    Inter Europam et Mogoles!

Cudebat vester malleus aetates,
    Vincebat sonos labis pronis,
Et dira fama fuit vobis clades
Messanae et Ulyssiponis!

In Orientem saecla spectavistis,
    Congesto auro et fuso,
Incavillantes diem speravistis
    Stringendi gladia abstrusa!

Et dies venit. Ortum malum vagum,
    Iniuriis in diem gestis.
Relicta erit, fiet, ne imago
    Fortasse quidem vestri Paesti!

O mundum veterum! Dum vivus iste,
    Dum poena gaudes insana,
Vt Ōedipus persapiens consiste
Ad Sphingem priscam et arcanam!

Russia Sphynx! Maesto et laeto ore,
    Et atro sanguine oppleto,
Inspicit te sollicito amore
    Et magno odio impleta!..

Amare ut cruoris nostri unda,
    Iam dudum nemo vestrum petit!
Obliti vos, ut amor sit in mundo
    Qui acre urit atque metit!

Amamus aestum numeri algentem,
    Divarum visionum donum,
Tenemus Gallicam subtīlem mentem
    Et tristem genium Teutonum...

Lutetiae meminimus ruinae,
    Olentias citreti molles,
Venetiarum frigus, Agrippinae
    Coloniae fumosas moles...

Amamus carnem, et colorem eius,
    Odorem denicalem... Ossa
Confracta erunt vestra si in peius,
    Culpabimur, sub manu nostra grossa?

Didicimus nos frenis apprehensis
    Equorum scapulas aeratas
Animosorum farngere intensis,
    Frenare servas obstinatas...

Terroribus a belli in quietos
    Complexus ambo veniamus!
Dum sero - gladius condendus vetus!
    Sodales! Fratres nos fiamus!

Si aliter, tum nil perdendum nobis,
    A nos non abest fraus, dolus!
Per saecla precabuntur male vobis
    Morbosa, vitiosa proles!

Europae locum dabimus decōrae
    In silvas, campos discendentes!
Vertemus nos ad vos – en vobis corae
    Et Asiani nostri dentes!

Hyperborēos montes ite versus!
    Purgamus proeliandi locum
Adamantēis māchinis adversus
    Mogolem cātervam atrocem!

Posthac nos proelium non conseremus
    Nec sumus clipeus fidelis,
Mortalem pugnam nos inspiciemus
    Angustis, avidis ocellis.

Cum Hunnus, nec movebimur, vesanus
    Corporum sinus ponderabit,
Cremabit urbes, funestabit aras
    Et carnem albidam assabit!..

Te tandem orbis rēcipe veterna!
    In festum pacis et laborum
Postremum in symposium fraternum,
    Te vocat lyra barbarorum!

1918



M. Ju. Lermontov

Angelus

Angelus nocte in caelo volavit
  Vocula parva dulce cantavit;
Nubes gregatim et luna et stellae
  Voci se dabant blandae et bellae.
De castis canebat animis piis
  Sub paradisi frondibus diis;
De maximo Deo, et eius cantus
  Candidus erat, purus et sanctus.

Animam iuvenem afflictionis
  Mundo is tulit fletus, meroris;
Et sonus cantus in anima divus
  Sine remansit verbis sed vivus.
Anima voto miro impleta
  Se maceravit multum secreto;
Sonores caelorum non imitati
  Cantibus terrae eae ingratis.

Vladimir Sulygin

Tempus

Sonus caret umbra,
Sed echum habet.
Fumi est umbra,
Sed īnsonus tabet.

Nec umbram nec echum
Tempus habet.
Modo horti florescunt
Et folia cadunt.

Est temporis umbra -
Floritio forte hortorum,
Temporis echo - sonus
Foliorum est caducorum.



 

wap-site

Amici nostri

Dictionaries Gramota.ru RadugaSlov.Ru Philology.ru Marco Binetti Kappi Latine

Ephemeris
Schola Latina Universalis

 

Praeconia


 

© Poliachev M.P., Poliachev P. M., 2002-2003
© Lingua Latina Aeterna, 2002-2011

 

  Союз образовательных сайтов Rambler's Top100 Rambler's Top100 Проверка сайта

Sursum

Curator hospitii: Constantinus Boyandin

Ad nos scribe