|
Ad nos scribe
|
![]() |
|
Iter Principis Serenissimi Vladislai Vasae per Europam
Occidentalem (1624-1625)
[J. Hagenaw] |
|
Eam rerum experientiae vim ac robur inesse, ut nihil stne eius adminiculo rite
integreque administrari possit; nemo est, qui quotidiano usu non doceatur. Lumen
in actionibus humanis rebus privatis iuxta ac publicis vitae ingerit, ita ut
quod in naturalibus soli, hoc in politicis debeatur experientiae. Merito itaque
Serenissimus Wladislaus Sigismundus, Poloniae et Sueciae Princeps etc., etc.,
his experientiae momentis pro innata sua prudentia probe matureque ponderatis
cum eminetitiae splendorique natalium suorum, per quos rerum administrandarum
gubernaculis destinatur, tum excelsae triumphorum suorum gloriae bene consultum
fore ratus est, si illam sibi sociam acciret. Et licet aucupandae eius modos
mediaque animo voluenti permultae sese obtulerint viae, tamen cum securior
expeditiorque illa sit, quae peregrinatione facem praeferente ostentatur totis
eam cogitationibus est complexus natumesse. Prostrata convulsaque Turcarum atque
Tartarorum immanitate nobile otium maiori cum laude atque fructu transigi non
posse existimavit, quam si peregre proficiscens diversis principum, populorum
urbiumque, moribus, solerti oculorum mentisque indagine scrutatis, eam quam
tantopere exoptabat hauriret experientiam. Quare quamprimum Sacra et Serenissima
Regia Maiestas paterna cura atque cautela flagranti huic Serenissimi filii
desiderio diu multumque reluctata, clementi tandem consensu consilium probavit
occasionern peregrinationis instituendae (nullo ante principum Polonorum exemplo
ipse otii principalis laudabiliter fallendi posteris exemplar factus), tanta sua
exterarumque nationum alacritate est amplexus, ut merito possit dubitari
ardentiusne fuerit Serenissimi Principis lustrandarum exterarum rerum
desiderium, an aviditas earum gentium videndi eius Principis, quem tot tantisque
victoriis clarum velut extra mortalitatis limites gloria atque fama constituit.
Formatis itaque in omnem humanitatis exhibendae speciem principum populorumque
exterorum animis, velut numen de caelo lapsurum (ut in contextu itinerarii
videbitur) exspectatus Serenissimus Princeps anno restauratae salutis super 1624
die 17 maii, directore Illustrissimo Principe Domino Alberto Stanislao
Radzivillio, Sacri Romani Imperii Principe, duce Olycae et Nieswiez supremoque
Magni Ducatus Lithuaniae cancellario, comitibus magnifico domino Stephano Pac,
notario M.D.L., magnifico domino Luca Zolkiewski, capitaneo Calussiensi,
cubiculariis Serenissimi Principis, magnifico domino Gerhardo Denhoff, magnifico
domino Adamo Kazanowski, magnifico domino Samuele Rylski, magnifico domino
Rehnoldo Rozen, magnifico domino Nicolao Piglowski, expensarum praefecto domino
Gasparo Nagott hora decima ante meridlem iter suum feliciter est auspicatus,
quem facta Serenissimis Parentibus Fratribusque tribusque valedictione
osculatisque manuum regiarum a praefato itineris comitatu expeditis e conclavi
regio descendentem Serenissimi Fratres lacrimantibus oculis ad currum usque sunt
comitati. Regia interim Reginalique Maiestate in fenestra palatii constituta
faustorum omnium adprecatione abeuntem prosequente.
Ventum est hac die Radzienicam usque, ubi Serenissimus Princeps ab illustrissimo
domino palatino Ravensi opiparo ac splendido epulo est exceptus. Huc dux
Radzivillius eum magnifico domino Pac paucis post prandium horis apparuit,
quibus comi salutatione a domino palatino acceptis, dum collatio instrui
iubetur, exspatiatione per hortum taedium morae fallitur reliquiis otiosi et in
noctem iam prolabentis temporis. Partim navigatione per stagnum ipso domino
palatino nauclerum agente, partim lata in stagni insula arte facta conversatione
absumptis.
18. Audito Radzieioviae sacro Ravam Serenissimo contendenti capitaneus loci
occurrit ac pro prandio invitatum cum toto comitatu laute tractat. Cenam dominus
palatinus Lubochniae instruit.
19. Finito Lubochniae sacro in Zaborow apud dominum Dunin raptim ientatum;
prandium Olboriae sumitur. Cenam Rospiria porrigit.
20. Kaminscii in transitu auditur sacrum. Prandetur in Radomska. Ibidemque
reliqua diei parte et nocte quiescitur.
21.Circa meridiem Czestochoviam venitur ibidemque pernoctatur. Serenissimo
Principe et duce Radzivillio in monasterio manentibus, reliqui per hospitia
radici montis adiecta diffunduntur. Huc vergente iam die illustrissmus dominus
Wolski, Regni marsalcus, salutandi invitandique Serenissimi Principis causa
convolat. Salutatione accepta invitatio excusatione declinatur.
22. Serenissimus cum duce Radzivillio et nonnullis aliis Sacra Eucharistia
munitus comitante et commodius iter monstrante domino marsalco circa meridiem
Lublinecum appulit. Prima haec hoc loco est Silesiae civitas. Peracto isthic
prandio dominus marsalcus in Poloniam reversus est, Serenissimo ibidem
pernoctante.
23. Hora tertia matutina exitur atque audita in Famelnicensi cisterciensi
monasterio missa. In Strzelcza Maiore prandetur, ubi extrema annonae caritas.
Vespere Serenissimum Krapkovicia excipit. Peracta mature cena aliquantulum
quiescitur ac interceptis ubique Serenissimi Archiducis Caroli exploratoribus
diligentique cura detentis, ut Serenissimus noster famam sui praeveniens in
Serenissimum Archiducem, nihil de adventu suo suspicantem, incideret, hora
noctis 12 Krapkovicia discessit.
24. Posteroque die hora octava Nissam perveniens versis in stuporem subito tot
equorum adproperantium strepitu omnibus arcem ingreditur. Ipsumque Serenissimum
Archiducem extra omnem eius rei exspectationem in templo offendit. Obstupescit
Serenissimus Archidux viso Serenissimo Principe culpamque elusorum apparatuum,
quos in occursum Serenissimi nostri ordinaverat, in ducem Radzivillium confert,
intensa interim inopinato adventu utrimque laetitia. Peractoque mutuae
congratulationis officio ac salutato toto Serenissimi nostri comitatu sacro
audiendo vocatur. Inde singuli ad suas habitationes deducuntur, Serenissimo in
arce commorante, duci Radzivillio, domino Pac et domino Denhoff in palatio novo
camerae assignatae. In prandio, cui omnes Serenissimi nostri comites adhibiti,
saepius Serenissimus Archidux ingeminavit, ut Serenissimus Princeps tractationem
tumultuariam boni consuleret, sibi enim videri se modo hospites non habere, cum
non per veram ianuam intrarint. Poenitentiam itaque culpae ob impeditum cursum
admissae tenuitate prandii explerent. Die crastino cumulatius adfutura omnia.
Ceterum Serenissimo Archiduce poculum vini in sanitatem Sacrae et Ssrenissimae
Regiae Maiestatis exhauriente tormentorum bellicorum, mortariorum moschetarumque
fragore totus aer intonuit. Idem in sanitatem Serenissimae Reginae
Serenissimique Principis factitatum. Vespere Serenissimi separatim cenavere. Dux
Radzivillius cum reliquis in palatio novo tractatus commissarii officio fungente
domino barone Konski, equite Sancti Stephani.
25. Serenissimi prandium in praedio domini Radhapt sumpsere, pro vesperis
rediere domum.
26. Quae fuit dies Pentecostes. Peractis sacris absolutoque prandio Serenissimi
usque ad vesperas intra se occupantur. Immediate autem post sacrum dux
Radzivillius audientiam habuit apud Serenissimum Archiducem.
27. Sacrum intermixtis musico modulamine tibiis pulcherrime cantatur. Prandium
Serenissimis et duci Radzivillio a patribus Societatis exhibetur.
28. Post sacrum prandetur apud patres Sancti Francisci, ubi et hortus lustratur.
29. Serenissimus Archidux Opolium et Ratisburgum possessionis eorum ducatuum
accipiendae causa proficiscitur ante prandium. Currus quoque Serenissimi cum
comitatu supervacuo in Poloniam remissi. Eodem die magnificus dominus Zolkiewski
cum magnifico domino capitaneo Laiscensi advenit.
30. Audito sacro Serenissimus Princeps in palatio sese continuit, ut in quiete
res pro itinere ordinaret. Circa vesperum magnificus dominus Laiscensis in
Poloniam rediit.
31. Serenissimus Archidux hora septima matutina rediens Serenissimum Principem
in sacro offendit. Prandium Serenissimi cum omnibus e comitatu in horto
episcopali sumunt. Hic parasytus archiducis 8 pisces vivos singulos separatim
spectantibus Serenissimis deglutivit.
Iunius 1. Dux Radzivillus audientiam apud Serenissimmn Archiducem denuo habuit,
ut quo ordine iter institui deberet, nomine Serenissimi Regis sententiam eius
inquireret.
2. Serenissimi et dux Radzivillius circa vesperum animi causa exspatiantur.
3. Serenissimi Bruskowiam profecti sunt. Et quia nocte praecedente ducem
Badzivillium dolor dentium corripuerat, dominus Pac loco ducis cum Serenissimis
discessit.
4. Bruskoviae hilaritati indulgetur.
5. Serenissimi Bruskovia rediere.
6. Processioni Venerabilis Sacramenti etiam heretici metu poenae pecuniariae
assistere coguntur, qua dum civitas obitur, tormentum bellicum in explosione
diffractum explodenti brachium divellit.
7. Serenissimus Princeps tota die non est egressus occasione ordinandarum sibi
vestium iis regionibus gentibusque, ad quas tendebat, accommodatur, qua etiam
cura singuli Serenissimi comites destinabantur.
8. Serenissimus Princeps cum domino Pac, domino Zolkiewski et
Denhoff, domino Kazanowski (nam dux Radzivillius necdum e morbo respiraverat)
mane hora quinta Bradislaviam ignotus discessit.
9. Serenissimus Bratislaviae in templo a militibus, qui sub eius auspiciis
stipendia in Valachia meruerant, fere agnitus caute eorum oculis sese subduxit.
Capitanei cuiusdam nunquam ante sibi noti in eodem hospitantis diversorio in
obeunda civitate ultro oblata utitur opera. Cumque in officina quadam
Serenissimus illo duce nonnullas lustrasset merces ac abire vellet, a capitaneo
intrepide monetur, ut parumper exspectet, nam etiam se aliquid pro uxore emere
velle. Serenissimus ea hominis ignorantia laetus risum aegre continens ipsi
obsequitur exspectetque, donec ipse sese expediat.
10. Absoluto prandio abiens atque a dicto capitaneo ipsoque hospite extra portam
deductus utrique se detegit. Occasio autem detectionis haec erat: Capitaneus
fretus fiducia promptitudinis in circumductione per civitatem exhibitae rogavit
dominum Denhoff, ut ubi ad Serenissimum Poloniae Principem (cuius fama et res
praeclarae gestae magnum in animo suo amorem erga eundem excitarunt) redierit,
personam suam ipsi commendaret faceretque, ut oblata prima belli gerendi
opportunitate ipsi quoque praefectura ali-qua concederetur. Dominus Denhoff hanc
bono viro gratificandi occasionem cordi sibi futuram respondit. Hanc petitionem
in civitate factam extra portam iterato renovat capitaneus. Serenissimus videns
sinceram hominis voluntatem sublata dissimulatione domino Denhoff capitaneoque
magis ac magis preces cumulanti dicit, ne amplius sollicitetur, nam eum, cuius
gratiam tantopere efflagitat, praesentem preces eius auscultare Serenissimumque
ei monstrat. Capitaneus novitate rei perculsus protinus Serenissimo ad pedes
venerabundus provolvitur supplexqus veniam audacioris suae conversationis petit.
Quem Serenissimus sublevare se iussum humanissima gratiae suae oblatione
dimittit. Hospes vero, nescio, quo argumento in suspicionem tractus, magna
instantia sibi declarari petit, quisnam tandem ille sit, qui domum suam
commoratione honorare sit dignatus. Passim enim circumferri Serenissimum
Poloniae Principem esse orantique, ut quoniam honorem praesentiae habuit, habeat
et gratiam notitiae. Serenissimus e curru prospiciens: ,,Ecce ego sum", inquit
ma-numque hospiti pro memoria Ungaricis repleri iussit. Hospes prae iucunditate
vix sibi praesens ad pedes procidens veniam erroris precatur. Interim
Sere-nissimus equis incitari iussis propere discessit.
11. Hora post mediam noctem secunda Bratislavia Serenissimus redit.
12. Nuptiae generosi domini Rohrwolff et nobilis virginis Radphatim celebrantur.
Sponsum Serenissimus Archidux et Serenissimus Princeps, sponsam vero dux
Radzivillius et dominus Bruskowski ad altare deducit. Convivium nuptiale habetur
in arce, choreae in palatio novo.
13. Processio itidem Venerabilis Sacramenti in civitate habita, aequa omnium in
processione modestia, omnem haereseos notam obliteravit. Nulla feminarum visa,
quae non vel rosarium volveret, aut libro aperto litanias cantillare adiuvaret.
Prandium nuptiale hodie apud dominum Radhapt, fratrem sponsae, sumitur maiorque
pars noctis choreis impenditur.
14. Serenissimi simul Nissa discessere Viennam versus. Pernoctatum in
Herbenstad. Lacus hic est perexiguus et luti fere plus quam aquae continens, in
quo mirum hoc considerantibus occurrit, quod cum nulli in ipsum vel rivulo, vel
flumine, vel cuiusvis alterius recentis aquae pateat influxus, inexhausta tamen
truttarum excellentissimarum redundet copia. Spectantibus eo die Serenissimus
uno tractu 175 truttae sunt eductae, e quibus culinae deputandas ipse
Serenissimus Archidux bracchiis ad cubitum nudatis selegit.
15. Hora circiter nona matutina in Freidentall ventum, ubi expedito statim sacro
prandium sumptum, quo finito Serenissimi ad venationem exivere, in qua
Serenissimus Princeps cervum e bombarda occidit.
16. Divulgata, nescio quo authore, Lisowczikorum de capiendis Serenissimis
iactatione; deliberatio ancipiti consilio diu agitata, progrediendumne esset, an
revertendum. Demum tandem generosior Serenissimi nostri resolutio de amplectendo
progressu praevaluit.
17. Tribus milliaribus minus Freidentallio progressi Serenissimi quat-tuor
turmas equitum cathaphractorum conductui et securitati ipsorurn destinatos
offendere, quas dominus Torquatus de Conti locumtenens generalis ducis de
Valenstein adduxerat. Hic locumtenens ardebat desiderio cognosccndi Serenissimi
Principis, voti tamen sui ut compos fieret, non suppetebat modus, Nam petere ex
aliquo, erat excedere limites discretionis, sciens Serenissimum velle esse
incognitum, agnoscere autem nullo prodente personam erat Serenissimi impossibile
eo quod et nomen proprium adficto Snopkowski nomine velarit et Maiestatem vultus
totiusque personae simplicitate vestium (fascia videlicet serica rubea loco
collaris et pallio ex panno griseo rudiore) texerit, medius inter famulantem
turmam nullo discrimine incedens. Serenissimus interim Archidux, nescio, an
cognito locumtenentis voto, an alias gratificandi ipsius desiderio (communicata
Serenissimo Principi re) nutu capitis Serenissimum nostrum ipsi detegit. Atque
ita patefacto officii exhibendi campo locumtenens Serenissimum debita reverentia
et cultu veneratur. Hora circiter 12 Serenissimi cum Comitatu Starembergam
venientes in monasterio canonicorum regularium Sancti Augustini lauto prandio
excipiuntur. Commissarii Lisowczykorum affari Serenissimum Principem petentes ad
ipsum non admissi a duce Radzivillio audiuntur. Serenissimis Staremberga
egressis prioribus quattuor equitum turmis aliae sex accedunt, quae facta
flexuum gyrorumque campestrium (quos caracolla vocant Itali) ostentatione ad
conducendos Serenissimos ordine apto se disponunt. Serenissimus Princips ut
melius lateat medium se secundae tertiaeque turmae cum domino Denhoff interiicit
sicque circa vesperum Olomuntium pervenitur, ubi Serenissimi cum toto comitatu
liberali cena tractantur a magistratu civitatis.
18. Serenissimi in templo Bernardinorum sacro intersunt ac deinde maturato
prandio refecti hesternisque militaribus copiis stipati Bischaviam hora inter 6
et 7 vespertinam media appellunt ubi explosione tormentorum bellicorum salutati
processioneque sacerdotum parochialium introducti, a domino Torquato de Conti
magnifico iuxta ac opiparo convivio excipiuntur. Serenissimus Princeps tamen sub
nomine Snopkowski latens separatim in camera cenavit.
19. Post ientaculum Brinnam contendunt, cuius portis attactis praefatae equitum
turmae Valensteinensium explosione bombardarum et militari per campos discursu
Serenissimis valedicunt. Cena hic a comite Morodi, locumtenente ducis
Lichtensteiniani, instruitur. Serenissimus privatim comedit.
20. Hora 8 matutina Serenissimi equitibus Lichtensteinianis et centuria una
heydonum conducti Salevicam oppidum et arcem baroni de Valenstein attinentem,
pervenere. Ubi dictus baro solenni prandio utramque aulam excepit. Quod dum
apparatur, Serenissimi per hortos et vivarium exspatiantur. Arx Salevicensis
polite et commode fabricata bonisque propugnaculis et vallo est munita, ac
proinde a diluvio Tartarorum Ungarorumque intacta, a quo oppidum arci subiectura
non fuit immune. Dum hinc Nicolzdorfium versus disceditur.
Illustrissimus dominus cardinalis a Ditrichstein cum multis curribus
Serenissimis occurrit et quia paulo ante cardinalis adventum Serenissimus
Princeps ex equo (nam eques animi causa iverat} non in Archiducis, sed in alium
subsequentem sibique viciniorem currum ab imbre opinione celerius ingruente
compulsus fuerat, cardinalis obviam procedens Serenissimo Archiduce saluto de
Principis persona quid statueret, nesciebat. Itaque cum ad arcem Nicolzdorfianam
ventum esset Serenissimusque Princeps cum aliis omnibus cumulatim Serenissimum
Archiducem sequeretur, cardinalis non in ipsum Principem, sed in dominum
Zolkiewski oculos mentemque convertit eum principem ratus, in qua opinione
haesit, quoad ipsi Serenissimus Princeps ab Archiduce monstraretur. Tunc ea
agnitione et felicitate laetus Serenissimum Principem digna tanto hospite
tractatione habitationeque est veneratus.
21. Summo mane equis recentibus per certa loca iam dispositis Serenissimis uno
solo curru duobus quemque comitantibus famulis (ne videlicet contra mentem
Serenissimi Principis notabilis celebritate et vel comitantium, vel
occurrentiutn frequentia introitus redderetur) Viennam perrexere eodemque die
circa vesperum Serenissimo Imperatore Viennae non invento ad hortum, in quem
Serenissimus Imperator cum Imperatrice animi causa excurrerat, pervenere. Ubi
audito ex improviso rhedae cum impetu accurrentis strepitu omnium atque adeo
Imperatoris Imperatricisque ipsius mentes in eventum arrectae sunt. Viso tandem
Serenissimo Archiduce in dubia coniectura assecuti sunt et Serenissimum
Principem illic esse. Quo agnito mira utrinque visa sunt gaudia miri
benevolentiae mutuae effectus. Hoc ipso die hora circiter 6 matutina dux
Radzivillius cum utroque comitatu Nicolzdorfio discedens circa meridiem
Vilferzdorfium pervenit ac in arce domini Godatii a Lichtenstein pransus pro
nocte Volferzdorfium proficiscitur.
22. Mane Serenissimus Imperator cum Serenissimo Principe nostro et Serenissimo
Archiduce Carolo in curru adventanti per Danubium Serenissimo Archiduci Leopoldo
obviam processit. Circa meridiem dux Radzivillius cum reliquo comitatu Viennam
venit, cui habitatio in diversorio ,,Trium Harpaginum" omnibus prorsus rebus
necessanis destituto assignata, in quo tamen omnes simul quievere, quoad dominus
Pac commodiorem occasionem in aedibus domini Holban impetrasset, in quibus dux
Radzivillius una cum domino Pac eo mansit libentius, quo imperatoris palatio
sunt viciniores. Dominus Zolkiewski et dominus Denhoff in proxima domo
rnansionem quoque sibi conduxerunt.
23. Hora septima matutina dux Radzivillius a comite Portia commissario ad
Serenissimum Imperatorem pro audientia deducitur. Expedita ducis audientia
reliqui comites et famuli Serenissimi Principis ad osculandam Irnperatoris manum
admittuntur. Finito sacro dux Radzivillius audientiam apud Serenissimum
Imperatorem habet. Absoluto prandio dux Radzivillius cum domino Pac et domino
Zolkiewski ad Imperatorem privatim vocatus ab ipso Jmperatore, Imperatrice,
filiis filabusque Imperatoris cum Serenissimo Principe nostro et utroque
Archiduce in secretiorem domus Austriacae thesaurum deductus, coacervatas a tot
imperatoribus, archiducibus divitias, uniones, margaritas cum variis
stupendisque raritatibus et incomparabilibus naturae atque artis miraculis ipso
Imperatore omnia monstrante et explicante lustravit.
24. Serenissimus Imperator cum Serenissimo Principe Serenissimisque Archiducibus
sacri sollennibus apud S. Ioannem in hospitali bonorum fratrum interest.
25. Serenissimus Imperator cum Serenissimo Principe Serenissimisque Archiducibus
ad venationen proficiscitur. Dux Radzivillius audientiam apud Seremssimos
Imperatoris Filios habet. Nuntius apostolicus reverendus dominus Carapha,
legatus item Regis Hispaniae comes de Ognati et legatus Magni Ducis Hetruriae
dominus Altoviti Serenissimum invisunt.
27. Iaculatio ad scopum ab Imperatore publice celebratur, in qua Serenissimus
Princeps noster inter ceteros victores dexteritatis etiam suae retulit praemium.
28. Dux Radzivillius nuntium apostolicum nomine Serenissimi Prin-cipis invisit.
Nocte chorea figurata ab imperatrice et 15 ex eius gynecaeo dominabus partim
solutis, partim coniugatis exhibetur. Ad quam sollennitatem ne turmatim ac
indifferenter irruerent homines, facta per conclave Imperatoris via transeundum
erat. Ipseque Imperator portae adstans non nisi vel quem ipse voluit vel
Serenissimus Princeps noster (qui et ipse Imperatori ianua tectus adstitit) e
suis sugessit, intromisit. Palmam in saltu illo, vel ut vocant baletto
Serenissima Imperatrix iudicio omnium dexteritate, arte et gratia reliquis
praeripuit. Finito hoc saltu et decantatis a duobus eunuchis cum Serenissimi
Imperatoris et Serenissimi Principis nostri tum utriusque Serenissimi Archiducis
laudibus reliqua pars mediae noctis choreis ordinariis insumpta. Ipsaque
imperatrix cum plerisque e comitatu Serenissimi nostri ac inprimis cum duce
Radzivillio se auctrice invitatriceque invitavit saltavitque.
28. Dux Radzivillius nomine Serenissimi Principis legatum Maiestatis Catholicae
ac deinde eiusdem nomine legatum Magni Ducis Hetrurlae invisit.
29. Totam diem venatio absumpsit.
30. Finitis vesperis Serenissimus Imperator et Imperatrix cum Serenissimo
Principe nostro et Archiducibus in hortum profectus, ibidem cenavit. Noctu post
reditum Serenissimorum in palatio Serenissimorum filiorum Imperatoris comoedia
Italica musicaliter agitur et decantatur.
Julius 1. Dies hic erat discessui Serenissimi Principis destinatus, ut una cum
Serenissimo Archiduce Leopoldo Vienna proficisceretur. Sed cum mane omnes nostri
e Serenissimi comitatu itineri sese accingunt, Duci Radzivillio nuntiatur
Serenissimum Principem infirmitate correptum esse. Eaque de causa terminus
discessus ad triduum prorogatur. Hac morae occasione Seremssimus Archidux
Leopoldus solus discessit. Dux autem Radzivillius cum aliis dominis ad thermas
tribus miliaribus Vienna dissitas proficiscitur ac vespere cum nonnullis redit
aliis ibidem pernoctantibus.
2. die Serenissimus Princeps medicinam sumit.
3. Deterius habet admixtis videlicet priori febri cordis dolorlbus.
4. Serenissimo vena inciditur. Imperator et Imperatrix cum Serenissimo Principe
lusu chartarum tempus fallunt muneribusque more in Germania recepto oblatis
felicem emissi sanguinis eventum adprecantur.
5. Mitigato febris ardore placide quiescit.
6. Serenissimus Imperator ad venationem proficiscitur.
7. Serenissimi Principis animus in spem melioris valetudinls confirmatur.
8. Legatus Hispaniae comes de Ognati ducem Radrivillium invisit.
9. Cancellarius Bohemiae cum duce Radzivillio cenat occasione causae Choinscii,
super qua invicem tractarunt.
10. Serenissimus prima post convalescentiam vice extra suum conclave cum
Imperatore pransus est.
11. Serenissimus cum Imperatore ad venationem profectus audientiam duci de
Holstein assignatam in crastinum reiicit.
12. Ab hora 10 usque ad 11 Serenissimus ducem de Holstein exspectat, nec tamen
venit. Error in famulum ducis coniicitur, qui eam horam pro postero die
assignatam retulit. Post prandium Serenissimus Imperator ad venationem egressus.
Serenissimum Principem a resolutione sabbatho discedendi iam fixa dimovet
facitque, ut discessus in feriam secundam differatur sequentem.
13. Novus Majestatis Catholicae, legatus comes Ossona, audientiam apud
Serenissimum Principem habuit. Hora media post hunc duci de Holstein concessa,
qui tamen iterum emansit culpa in horologia arcis inaequaliter sonantia et
civitatis collata. Hora secunda pomeridiana residenti ducis Saxoniae assignata,
quam itidem Serenissimus Imperator Serenissimo Principe ad venationem abducto
impedivit.
14. Dux de Holstein audientiam apud Serenissimum Principem hora
secunda pomeridiana habet. Media post secundam residenti ducis Saxoniae datur.
Eodem die doctor medicinae dominus Hieremias Golner cohorti Serenissimi
domesticae adscribitur.
15. Serenissimus Imperator cum Serenissimis filiis et Serenissimo Archiduce
Carolo Serenissimum Pnncipem post prandium Vienna discedentem ad medium miliare
extra civitatem deducit. Cumque Serenissimus noster Imperatori revertenti par
pari referre vellet, Imperator ante movere se loco noluit, quam peracta
valedictione mixtisque complexibus Serenissimus Princeps abiisset. Hoc vespere
in Tulbingen (pagus est) ventum.
16 Prandetur pernoctaturque ad S. Hypolitum. Civitas haec est periucunda et
pulchra domusque, in qua hospitabatur Serenissimus cum maiore comitatus sui
parte, nitidissima politissimaque.
17. Transita civitate Melecensi, quam monasterium amplissimum Danubio imminens
commendat, in pago Erlaff dicto prandium absolvitur. Nox in praedio Amstetem
transigitur.
18. Ientaculo isthic sumpto inter 3 et 4 pomeridianam Anasum venitur. Dux
Radzivillius in curru, dominus autem Snopkowski pauculo post currum intervallo
cum nonnullis ex suis eques. Temporis post cenam residui horam unam familiariori
conversationi cum virginibus nobilibus hospitio vicinis (quae facta ad ducem
Radzivillium per cognatum quendam ipsarum legatione ipsum invitarunt eoque
renuente, ut comitatui suo licentiam eo sese conferendi concederet, rogarunt)
impendunt. Turri in medio fori erectae subiecti versus inscripti leguntur.
Tempora cum sacrae donat Deus, aurea pacis Cura sit turres condere fana scholas
Namque Deum pietas placat schola mater honesti est Sustinet adverso turris ab
hoste minas.
19. Dum sacro audiendo Anasi vacatur, distychon hoc notatur imagini Beatae
Virginis Mariae subscriptum: ,,Natus cuncta potest et Tu potes omnia, Mater, vi
tamen ille sua, Tu prece, Virgo, Tua".
Transito oppido Iperspergensi intra decimam et undecimam antemeridianam Linzam
pervenitur. Hospitaritur omnes in ..Gryllo Aureo". Mos in hoc hospitio invaluit,
ut quicunque hospitum culinam intrat, coctrici aliquid solvat et tam diu ianua
clausa pulchris verbis et modis detinetur, donec satisfaciat. Huius moris ignari
nostrorum nonnulli dum curiositate videndorum piscium intrant, illuc Ungarico se
quilibet redimit, hi postea ficta aliqua causa alios introducunt, isti alios.
Sic ut fere omnes Ungaricum in culina reliquerint.
20. Serenissimus a capucinis et iesuitis salutatur, nam hi ex litteris Vienna
scriptis (quibus Serenissimus totus depingebatur et ex delineatione a famulis
Serenissimi Archiducis Leopoldi, qui paulo ante ex hoc hospitio excesserant,
facta) Serenissimum nullo negotio agnoscebant. Eodem die cursor ab Imperatore
cum litteris Varsavia scriptis0 venit, ad quas respondendi ne-cessitas.
Propositum eo die discedendi in crastinum distulit.
21. Post prandium profecti Welsiae pernoctant. Dux Radzivillius a barone a
Polham salutatur, Finita cena ab eodem cum toto comitatu ad recreationem {quae
erat in prato aedibus eius urbanis subiecto familiaris cum filiabus suis
aliisque nobilibus virginibus collusus et conversatus) invitatur.
22. Mane Serenissimus praedicto a Polham in gratiam hesternae humanitatis sese
detexit, cuius agnitione attonitus de tanta sibi felicitate (quod nimirum
Poloniae Principem affatus et ignotus, cum ipso tam familiariter conversatus
fuerit) gratulatur petens ignorantiae et errorum veniam. Prandium in oppido
Swatz sumitur. Hinc Serenissimus cum nonnullis e comitatu eques currus
praecessit. Cumque a via regia aberrasset imberque de repente ingruens
ingravesceret, partim viae explorandae, partim pluviae subterfugiendae causa
domum rustici subintrare voluit. Pulsatis foribus et vocato, ut quis egrederetur
neque fores apertae sunt, neque quisquam comparuit. Aucta deinde inclamatione
vetula e fenestra despicit totaque tremebunda et metu pene exanimis
sciscitantibus de via trepida turbataque voce respondet eam esse rectam viam per
extremum Dei iudicium obtestans, ut pergerent. Hac rustica hominum vel
pervicacia vel vecordia nonnulli e comitatu accensi sumpto trunco, iteratis
aliquot ictibus ianuam arietarunt. Tunc feminae tanquam hostium agmine irruente
fugientes vociferantesque aliae aliis sese abduxere angulis; soli duo iuvenes
novitate rei stupefacti et de exitu anxii ad mensam substitere, quibus acriter
obiurgatis unus ad ostendendam viam extractus. Curae cuiusdam Neapolitani ex
improviso occurrentis committitur, ne fugiat. Neapolitanus fidens suae
industriae, ne a diabolo quidem ductorem illum ereptum sibi iri respondit.
Iuvenis interitn ille vix aliquot passibus confectis visa effugii opportunitate
superatis sepibus (quarum interiectu facilitas ipsum persequendi eripiebatur)
summa festinatione elabitur. Neapolitanus videns se astutia et agilitate
superatum, totus attonitus: ,,Oy me", exclamat. Hoc spectaculo prior indignatio
tota in risum versa. Cenam et nocturnam quietem Frankonwartt praebet.
Serenissimus et dux Radzivillius alios praevenientes mature ad quietem sese
conferunt. In cena dominus Pac arrepta de moribus Germanorum in deteriorem
partem loquendi occasione libere idiomate Polonico tanquam nemine intellecturo
in ea materia grassatur. Hunc dominus Zolkiewski, nescio quo genio inspirante,
admonet, ut in strictiorem gyrum eam libertatem redigat. Posse enim quempiam
adesse, qui intelligat. Ridiculum id videbatur domino Pac imaginarique sibi eam
rem non valens, quis, inquit, intelligat, nisi forte ille (servum domesticum
mensae adstantem indigitans) simulque eundem Polonicis verbis interrogat. Num
eam linguam calleat? Respondit hic eodem idiomate affirmative. Inexspectatum
responsum, vilitas personae mirabilius reddidit. Atque ita stupefactus dominus
Pac obtutum admirabundus in eum hominem defigit ac brevi post contemplationem
eius rei intervallo petit, quis ille sit eique pro responso datur: patria
Cracoviensem, professione sclopetarium esse atque hoc loci a multo tempore jam
degere. Qui eum casum subsequuti sint risus, qui discursus, facile quis
coniectura assequatur.
23. Prandetur Neumarck. Hic cursor archiepiscopi Salisburgensis offenditur, qui
dissimulata adventus sui causa neque quidquam supra qualitate hospitum
interrogans tacite, sed sollicite tractationem apud hospitem curat. Peracto
prandio caupo de solutione interrogatus nihil se in solutionem sumptuum
exacturum respondit. Sed gratum ipsi fore quidquid liberalitas dominorum
honorarii loco ei contulerit. Iniunctum enim sibi esse a domino archiepiscopo,
ne quidquam solutionis nomine acciperet daturque ei honorarium liberale. Vespere
Salisburgum pervenitur, commorationi diversorium sub insigni ,,Coronae Aureae"
deligitur. Archiepiscopus (e familia is est comitum de Londron) comperto
Serenissimi adventu sciens omnia sub nomine ducis Radzivillii, qui aulicum unum
ad ducem mittit, qui ei salutem suo nomine nuntiet deque felici adventu
gratuletur ac simul commissarii munere fungens inserviat. Cena laute instruitur
vinis exquisissimis rebusque ad magnificentiam tractationis necessariis ex
palatio archiepiscopi affatim subministratis.
24. Hora septima matutina dominus Pac ad archiepiscopum mittitur de adventu
Serenissimi certiorem eum redditurus. Circa horam 9-am missis 5 curribus
Serenissimus (dato tamen duci Radzivillio primo loco) cum toto comitatu ad
palatium archiepiscopi devehitur. Archiepiscopus venturos ad imos palatii gradus
exspectat ducemque Radzivillium magna humanitate excipit ac (Serenissimo cum
aliis mixtione dexterarum salutato) in conclave suum deducit. Dux Radzivillius
peracto salutationis congratulationisque officio Serenissimum archiepiscopo (qui
neminem e suis in conclave admiserat, ne persona Principis a pluribus agnita
vulgaretur) detegit. Ad quem salutandum dum archiepiscopus sese proripit, dux
Radzivillius quiescente ad notitiam Principis authoritate sua reliquorum
Serenissimi comitum numero sese inserens retrocessit. Interim archiepiscopus
multa prolixaque benevolentiae demonstratione dolorem suum Serenissimo exponit,
quod videlicet via Serenissimo honorem exhibendi ipsi sit praeclusa, stante
ignote illic degenti Principis voluntate. Lustratis deinde palatii cameris,
aulis conclavibusque omnibus, in quibus mira structuraeque raritas rnultis
precibus aegre obtinuit archiepiscopus, ut Serenissimus cum comitatu in prandio
apud ipsum maneret; mensa rotunda sub pulcherrimo fornice in horto palatii
interiore (ut et amoenitas alacritatem provocet et umbra ardorem coeli arceat)
paratur. Ad hanc dux Radzivillius reasumpta priore persona primo collocatur,
cuius dextrae adstans archie-piscopus hortansque, ut reliqui sessitarent. Cum
videret inter ducem et Serenissimum Principem dominum Pac medium interponi
relicto, quem sibi a dextera ducis delegerat, loco circuita tota mensa ad
sinistram Serenissimi Principis immediate sese collocat invitando reliquos ad
sessionem dicendoque in mensa rotunda non esse loci prioritatem. Interim tamen
ne posita prorsus dissimulatione tota res detegeretur, ducem Radzivillium et
prima cibi porrectione et primo poculo veneratur. Absoluto prandio eremitoria
extra civitatem colli arbustis repleto superstructa et statuarum imaginumque
sacrorum virorum, solo intuitu sententiisque Sacrae Scripturae hinc inde
dispositis mentes transeuntium ad devotionem excitantia visuntur. In his paucos
ante annos eremita degebat, qui primo ingressu magnum profectionis progressum
vitae austeritate pollicebatur. Post non contentus ea portione, quae ex arce
archiepiscopi abunde ipsi quotidie porrecta, quae etiam maxime guloso
suffecisset, coepit insolescere, demum inventis apud ipsum bombardis aliisque
rebus minime eam professionem non decentibus eiectus est. Ex eremitoriis ad
hortum (ubi archiepiscopus serius e civitate exiens reditum Serenissimi
exspectabat) descenditur. Hic aquarum salientium, fontium, piscinarum, piscium
antrorumque aquaticorum varietate singulari cum voluptate aliquantum temporis
transigitur. Inde ad palatium horto vicinum transitur, ubi collatione ex
selectissimis quibusvis confectionibus sumpta vinum captum (vulgo Gefangenwein)
prout et in hospitio liberalissime propinatur. Equis demum stabulisque lustratis
omnes nostri ad hospitium pro cena sese conferunt archiepiscopo adhuc aliquantum
in palatio horti remanente.
25. Sacrum in sacello ab archiepiscopo priore de Ratenaw dicto exstructo
auditur. Hic caemiterium epithaphiaque pulchro ordine et ornatu per muros
caemiterii disposita notatu dignissima. Sacello egressi aliud archiepiscopi
palatium extra civitatem situ structuraque peramoenum iaxta ac superbum visunt.
Post prandium Salisburgo profecti vespere comitante commissario archiepiscopi in
Petingen venerunt. In hoc pago Serenissimi Ducis Bavariae commissarii dominus a
Praisingen et dominus Maximilianus Curtius a Seristenaw Serenissimi adventum
exspectavere, qui ex Davide, ordinandorum hospitiorum causa praemisso, de
Serenissimo Principe sciscitantes, ubi tantum ducem Radzivillium cum suo
comitatu adfuturum intellexere gnari, sub quo nomine Serenissimus lateret,
petiere, quomodo ii vocentur, qui in comitatu ducis sunt. Audito itaque inter
alias Snopkowski nomine eum esse, quem exspectarent, respondere sibique
sufficere modo iste adsit. Superveniente interim Serenissimo petita ducem
Radzivillium alloquendi copia coram ipso mentem Serenissimi Electoris summumque
eius desiderium exposuere. Dux Radzivillius facta gratiarum actione explorataque
Serenissimi Principis voluntate advocatos clam commissarios ad Serenissimum
deducit, ubi audientia habita de modo Monachium ingrediendi tractatur. Cenae
utriusque Principis Electoris scilicet et Archiepiscopi commissarii adhibentur
et ne in praerogativa erraretur (poterat enim dubium nasci ex eo, quod alteri
essent commissarii electoris, alter commissarius archiepiscopi, cuius tunc
sumptibus et in cuius territorio Serenissimus tractabatur). Dominus Pac
commissario electoris, dux Radzivillius commissario archiepiscopi in sanitatem
principum suorum uno eodemque tempore propinavit.
26. Sacrum a parocho loci ridicula gesticulatione et formata ad modum rixantis
cum quopiam lectione celebratum Evangeliumque ultimum alta vociferatione
cantatum. Praesentes omnes atque adeo ipsum Serenissimum ab oratione aversum
incredibili risu fatigavit. In confinibus archiepiscopatus Salisburgensis et
Ducatus Bavariae commissario archiepiscopi valedictum est. Prandium a
commissariis ducis Bavariae Altenmarkt exhibetur. Pernoctatur Vassereburgi.
27. Prandio Vasserburgi absoluto cena sumitur Eckersbergii. Monasterium hoc olim
fuit patrum ordinis Sancti Benedicti, nunc residentia iesuitarum.
28. Audito ad altare reliquiarum sacro Serenissimus cum plerisque e suo comitatu
e cranio Sancti Sebastiani bibit; sumpto Eckersbergii prandio. Antequam
Serenissimus Monachium ingrederetur, mareschalcus curiae dominus baro a Tering
cum maiore aulae Bavaricae parte et multis curribus obviam procedens ad coactos
de industria cervos eum deducit. Ubi nonnullis e curru globo traiectis hora
circiter 6 civitatem ingreditur. In palatio Serenissimi Electoris a Serenissimo
duce Guilhelmo, quem Serenissimum Principem videndi desiderium e cellulis
cartusianorum Ratisbonensium exciverat et ab ipsa Serenissima Electrice (ipso
electore Norimbergae gravissimorum suorum negotiorum causa cum electore
Moguntino degente) singulari laetitia et humanitate excipitur. Inde ati conclave
suum, omni apparatuum splendore mirifice instructum dcducitur, continuantibus
commissariorum officium iis, quos Serenissimo obviam missos memoravi. Duci
Radzivillio (cui etiam nitidissima habitatio, ea videlicet, in qua Serenissimus
Archidux Carolus ante manserat, in eodem palatio, data). Pro commissario dominus
baro a Tering, frater mareschalci, assignatur.
29. Dux Radzivillius audientiam apud Serenissimum Ducem Guilhelmum, deinde apud
Serenissimam Electricem habet.
30. Serenissimus Dux Guilhelmus ducem Radzivillium invisit diuque cum ipso est
conversatus. Quo abscedente dux Radzivillius omnia palatii conclavia,
antiquaria, hortos aulasque lustrat, de quarum rerum omnium et potissinium salae
camerarumque imperialium magnificentia superbiaque praestat silere, quam parum
scribere, cum per se volumen integrum desiderent. Inter multos versus, qui in
aula imperatoria maiore confertim visuntur, hi quoque historiae Hester subiecti
non postremi sunt:
"Exanimata cadit charis pro civibus Hester,
Quae casura magis, ni cecidisset, erat" [...]Aliarum historiarum imaginibus
[...]
31. Mane Serenissimus Elector Serenissimum Principem adit salutatque manumque
singulis Serenissimi Principis comitibus osculandum praebet. Prandium sumitur in
Antiquario, cuius ornatum, si quis contempletur, dubitabit merito, an pulchrius
quid videri possit, aut curiosius.
Augustus 1. Dux Radzivillius audientiam apud Serenissimum Electorem habet.
Prandium simul Serenissimus Princeps cum Serenissimo Electore, Duce Guilhelmo et
Electrice sumit, cui etiam et dux Radzivillius adhibetur. Finito prandio ad
venationem cervorum exitur, in qua Serenissimus primum qui egressus est, cervum
uno ictu ita globo transverberavit, ut ne loco quidem motus subito peremptus
ceciderit. Reditur Monachium pro cena occisis in venatione 20 et aliquot cervis.
2. Prandetur in horto extra palatii muros. Deinde lustratur machina, qua aqua
per horti canales diffunditur. Ex horti palatio, in quo prandium sumebatur,
visuntur cervi turmatim per prata proxime subiecta euntes redeuntesque
praesentiam hominum nil metuere. In armamentariis praeter magnam tormentorum
ducis copiam visitur ingens multitudo eorum, quae ex proelio Pragensi aliisque
locis victor domum retulit.
3. Audito sacro Schleyssingam (praedium hoc est et palatium Serenissimi
Electoris amoenissimum pulcherrimumque) itur. Ibidemque sumpto prandio
eremitoria per campos disposita, vivariolum, in quo cervi albi et versicolores
aviariumque, in quo rariores quaedam aves asservantur, visuntur. Deinde
venationi cervorum, aprorum, capreolorum leporumque vacatur. Praedium hoc
Schleyssingense, si pascua magnitudinem pecorum (quae omnia fere unius coloris
sunt) lactisque abundantiam et caseorum formam quis contempletur, in territorio
Parmensi locatum arbitrabitur.
4. Dum concio habetur, dux Radzivillius apud Serenissimum Ducem Guilhelmum
conversatione tempus transigit et cum eodem ad reliquam partem sacri abit.
Peracto sacro lustratur intimum Serenissimi Electoris sacellum, quod
exquisitissimo marmore undequaque vestitum intersertis lapidibus pretiosis
mirifice effulget. Organi fistulae in eo totae argenteae; reliquiarii maioris
porta ex cristallo montano, cui variae historiae mira arte insculptae, statua
Sancti Georgii, cuius thorax totus ex adamantibus rubinisque conflatus, prout et
alia militaria ornamenta; equus ex puro iaspide, draco ex smaragdo, candelabra
aurea, omnia denique incredibili splendore intuentium oculos perstringentia.
Ingressus sacelli hac inscriptione insignitur:
,,D O M Ad cultum Virginum Principi, salutatae Genitrici, Genitoris sui, iam
geniti gignenti sacrum dicatumque".
Post prandium domus, in qua naturae et artis miracula asservantur, visitur,
inter quae etiam siligo, quae de caelo ad instar pluviae delapsa dicitur et
particula panis ex ea siligine confecti etc. Cena in horto sumitur.
5. Matutinum tempus litteris Varsaviam scribendis impenditur. Pomeridianum
spectaculis pugilum funambulorumque datur. Equus cum ephippio et phaleris a
Serenissimo Electore Serenissimo Principi donatur.
6. Monachio Starembergam disceditur, iter venatione cervorum fallitur.
Staremberga arx est oppido adiuncta, quam lacus longitudinis trium miliarium
alluit. Hic de industria praeparatae et ornatae naviculae.
7. Postero die mane (dimissis recto Augustam rebus famulisque) Serenissimum una
cum comitatu praefato lacui invectum (Serenissimo Electore ob imbecillitatem, in
quam noctu lapsus fuerat, Starembergae remanente), piscatione venationeque
aliquantum detinuere. Propinqua iam meridie Serenissimus ad lacus portum in navi
prandet, quo Serenissimus quoque Elector advolat, ut socia piscatione
venationeque reliquias doloris iam mitigati excutiat. Itaque conscensis navibus,
simul aliquantulum spatii in lacu emensi transitum ferarum exspectant. Cervi iam
ante de industria in vicina loca coacti propellantibus canibus in lacum
incurrentes traiectui sese aptant. Sed tunc glandibus plumbeis perimuntur, cum
canum dentes natatu se evasisse credunt. Perempti funibus ad naves trahuntur.
Aper quoque inter cervos latratu canum in lacum actus, cum spem evasionis
intercisam sibi videret, firmato gradu accurrentium sibique inhiantium canum
octo vulnerat, septem interimit, ingruentibus tandem undequaque gladiis
impetitur, ab ipso tandem Serenissimo Principe acinace transfoditur in aquis.
Expedita hac venatione Serenissimo Electori valedicto dicitur inumbrante iam
vespera ad monasterium sanctum vulgo Heiligeberg una et media hora noctis
venitur. Augustum monasterium et templum in monte miraculis atque summis
reliquiis clarum. In monasterio, hoc est Sancti Benedicti ordinis Serenissimus
hospitatus est. In curritorio arcis Starembergensis sub cornibus quibusdam
cervinis leguntur subiecti versus saxeae tabulae, quae vitro praemunita est
incisi. Haec Latine summarie ita sonant: ,,Anno Christi 1420 dux Albertus
iaculatus est cervum, qui hoc cornu gestabat. Unoque ictu septem vulnera
inflixit. Eodem tempore cervus, venator, equus et canis erant sani oculo
sinistro, dextero omnes caeci. Hoc testantur viri, feminae et pueri in arce
Starembergensi, quod est certe miraculum".
8. Mane audito sacro Serenissimus cum commissaris Bavaricis Augustam, famulis
cum rebus eodem praemissis, circa vesperam pervenit. Hospitatur Serenissimus
,,Sub Uva", commissarii Bavarici ,,Sub Corona".
9. Machina aquaria, templum et reliquiae Sancti Udalrici, armamentarium
civitatis nitore ordine et armorum multitudine commendatissimum nec non
praetorium lustratur. Immediate ante prandium dux Radzivillius a senatu per
secretarium salutatur ac per errorem legatus regis Hispaniae a salutante
appellatur. Eodem tempore vinum honorarium eidem offertur.
10. Dux Radzivillius apud Sanctum Udalricum expedita devotione atque hausto
doloris dentium avertendi causa e calice eiusdem sancti vino ad Serenissimum
Principem, qui in templo Capucinorum sacris intererat, sese confert. Inde in
reditu domus stabulaque et equos Fuggerorum singulariter illic celebratos,
visunt.
11. Petente Principe de Eckemberg colloquium Serenissimi nostri
locus apud capucinos assignatus, quo pereunte Serenissimo dictus princeps de
Eckemberg pervenit expeditoque salutationis excusationisque officio aliquantulum
ad invicem collocuti sunt. Recedente Eckembergio Serenissimus ibidem sacrum
audivit. Post prandium dominus loannes Fugger mediante duce Radzivillio
Serenissimum salutavit eumque una cum comitatu ad cenam nocturnasque choreas
invitavit. Screnissimus hominis petitioni humaniter annuit horamque cenae circa
horam vespertinam septimam assignat. Ubi eo ventum, dum mensa instruitur,
taedium morae lustratione palatii camerarum imaginumque eluditur. Cenae nemo
praeter Serenissimum eiusque comitatum, ipsum dominum Fuggerum uxoremque et
sororem eius adhibetur.
Peracta cena ad salam peramplam Serenissimus cum suis deductus exspectantes
isthic invenit musicos ardentemque et saltandi cum tanto Principe et videndi
Serenissimum turmam virginum patriciarum ad eam sollennitatem vocatarum, quae
totae veterum more albo vestitae habitu simplicitatem prioris saeculi
retulerunt. Vix 6 aut 8 gyri choreales peracti, cum Serenissimus cum suis ad
hospitium sese contulit.
12. Serenissimus praemissis sarcinis et famulis Augustae prandet,
vespere Donavertam pervenit, ubi commissarii Bavarici, qui die antecedente eo
praeierant, adventantem Serenissimum cum comitatu magna humanitate cenaque
sumptuosa in diversorio "Leonis Aurei" exceperunt.
13. Commissarii parato frustra ientaculo Serenissimo subito post sacrum
discedenti valedixere. Tribus miliaribus Donaverta Serenissimus prandet.
14. Prandetur in Neisas. Vespere pervenitur Norimbergam. Commorationi ,,Anser
Aureus" deligitur. Serenissimus omissa collatione cum tribus e suis civitatis
lustranda causa exit. Dux interim Radzivillius ad commendatorem Ordinis
Teuthonici illic residentem procurandi pro die crastina sacri causa mittit.
Commendator, qui iam privatae suae devotionis causa sacerdotem accersiverat,
libenter sese exspectaturum respondit.
15. Dominus commendator hora circiter nona cum quatuor curribus ad hospitium
venit Serenissimumque incognitum (qui ut magis ignotus maneret, sedente duce
Radzivillio in primo curru ipse in secundum concessit) ad domum Teutonicam
deduxit. Dici non potest, quanta hominum Serenissimum videre desiderantium
multitudine diversorium plateaeque repletae fuerint. Quin et currus quocunque
Serenissimus tenderet, velut tumultuaria legione stipabantur quiescentibus
interim et vacuis officinis. Sic Serenissimus ad domum Teutonicam deductus in
sacello aedium interiore (nam templa duo ordinis ipsi domui adiecta adhuc
profanis Lutheranorum ritibus mquinata tenentur) sacrum audivit, cui etiam
nonnulli cives catholici interfuere. Post prandiurn Serenissimus a syndico
civitatis magistratus iussu ad id deputato in demum senatoriam, armamentarium
vetustate ac magnitudine armorum celebre, arcem item seu castrum visendi causa
deducitur. Paulo ante cenara duci Radzivillio vina et pisces a magistratu
offeruntur.
16. Cursor Andreas in Poloniam expeditur. Serenissimus prandio Norimbergae
refectus, Neustadii cenat et pernoctat.
Pro nocte ad oppidum venimus, quo ergo cum Principe praecesseram in
dispositionem illius, dico tantum cum servitore Hagenau et chirurgo. Ubi primum
hospitium intravimus, Princeps ad lectum se ponebat, ego cenabam. Interim
superveniunt notarius Zolkievius et alii; sic omnes comedimus.
17. Dux Radzivillius cum domino Pac valetudinis curandae causa Herbipolim
praecessit. Serenissimus eo die in Kitzingen pransus est et pernoctavit.
18. Inter horam nonam et decimam antemeridianam Serenissimus Herbipolim pervenit
statimque sacri audiendi causa ad templum sese contulit.
Episcopus, qui hesterno die vespere in civitatem redierat, hodie ad diversorium
mittit petitum, quinam ii sint, qui illic hospitantur. Cumque intellexisset
ducem Radzivillium esse dominum Trukses ab Hennenberg, consiliarium suum, cum
alio misit, qui ducem cum comitatu suo ad arcem invitarent. Quam invitationem
excusatio ducis infirmitatis irritam reddidit, circa vesperum eosdem dominos
mittit cura significatione doloris, quem ex frustratione invitationis suae et
adversa ducis valetudine concepit. Et quoniam ea felicitate frui non potest, ut
illum domi suae tractet, saltem hoc ipsi liceat, ut eius sumptibus expensae in
diversorio factae solvantur simulque cocos et coquenda pro cena subministrat.
Gratiis actis oblatio acceptatur. Dominus Nagott (nam David equo excussus manum
luxaverat) Werthamum cum doctore conducendarum navium causa praemittitur. Nocte,
cum omnes somnum meditarentur, reverendus dominus Neineck, canonicus
Herbipolensis et iudex terrestris bene potus, ab episcopo ad ducem missus.
Quiescente iam duce non est auditus.
19. Mane dum sacrum in templo universitatis audiretur, praefatus reverendus
dominus Neineck eo quoque se conferens duci Radzivillio hesternam commissionem
exponit, videlicet, reverendissimum episcopum ardenter flagitare, ut sibi cum
Serenissimo colloquendi copia fiat efficitque, ut consilium adeundi in transitu
episcopi apprehendatur. Dum ad arcem tenditur, episcopus pontem transeuntibus
occurrit, qui nemine transeuntium agnito (salutatis tamen detectione capitis
omnibus) ad cancellariam pergit. Interim accurrens praedictus dominus Neineck
voluntatem Serenissimi episcopo exponit. Trepidantibus omnibus, num in ponte
salutatio expedienda, an insalutato ipso pergendum. Resolutio tandem facta, ut
Serenissimus in arcem sese conferret, Episcopus expedito in cancellaria negotio
sequeretur. Dum in arce episcopus exspectatur, Serenissimo armamentarium,
conclavia equique ostenduntur visis quoque in cellario vasis illis, quorum
conficiendorum magnitudine episcopi certant. Dum Serenissimus in gradibus
constitutus reditum parat, Episcopus ei occurrit. Sic quae salutatio super aquas
in ponte videlicet omissa fuerat, prope vinum expedita est. Post facta ad
diuturniorem commorationem invitatione Serenissimus discessit. Cui ostendendae
viae et maioris securitatis causa aliquot e suis satellitibus episcopus
adiunxit, quos facto uno miliari Serenissimus remisit.
Prandium Werthami ,,Sub Rosa Aurea" sumitur. Comes de Leveinstein dominus loci,
petit sibi copiam fieri alloquendi Serenissimum, sed non obtinet. Dominus
Denhoff ad electorem Moguntinum, non longe Werthano venationi vacantem,
expeditur. Consilium per Moenum discedendi excessiva nauli iniquitas cimbarumque
ineptia intervertit. Sicque in equis perrectum ac vespere Miltenburgum perventum
,,Sub Grue" pessima tractatio.
20. Serenissimus mane antequam equum conscenderet, ossa ceti seu
balenae suo quaeque ordine collocata visit. Serenissimus cum duce Radzivillio et
nonnullis aliis in Klanwalser (pagus est tribus miliaribus Wittemburgo dissitus)
ientaculum nitide et celeriter praeparatum sumit. Circa meridiem Aschemburgum,
arcem electoris Moguntini, pervenit ibique prandet. cenat et pernoctat.
Excipiendo Serenissimo elector nepotem suum mittit; ipse in venatione remanet.
Quo etiam nepos absoluto prandio reversus est. Elector ut Serenissimum in arcem
pelliceret, cauponibus in civitate vetuit, ne quidquam cibi aut potus hominibus
Serenissimi venderent. Post prandium reverendissimus dominus Franciscus Montori,
episcopus Nicastrensis, nuntius apostolicus, Colonia in Italiam tendens
Aschemburgum venit, quem Serenissimus incognitus una cum duce Radzivillio adiens
salutavit. Cuique instantissime ardentissimeque ducem roganti Serenissimus se
detexit. Hic Serenissimum usque ad cubiculum ducis magno exsultantis animi
argumento deduxit.
21. Audito sacro Aschemburgo discessum. Hannoviae in civitate nova
,,Sub Gygante" prandetur. Peracto prandio comitissa vidua et domina eiusdem loci
ducem Radzivillium mittit rogatum, ut ibi pernoctaret; ad quam gratiarum
agendarum causa dominus Denhoff ablegatur. Vesper Serenissimum Francoforti
excipit in diversorio hordei. Diffamata ob pestem Moguntia dux Radzivillius ad
consulem melioris informationis causa mittit, unde pro responso nihil periculi
illic esse refertur. Nihilominus in locis vicinis caute procedendum eo, quod
nonnulli pagi confluxu Rheni Moeriique interiecti interiori contagio laborarent,
ea pars quae Ringaw vocatur.
22. Serenissimus civitatis lustrandae tempus matutinum impendit. Audito deinde
sacro cum omnes prandio sese accingunt, missus a magistratu consul primarius
senator et syndicus facta felicis adventus et progressus apprecatione sumptuum
Francoforti factorum solutionem in aerarium civitatis transfert. Gratiis actis
ipsi cum duce Radzivillio ad mensam collocatur. Hora post meridiem prima naves
conscenduntur portaque iam clausa Moguntium appellitur pulsatis tamen foribus
omnes, qui cum Serenissimo erant, intromittuntur. Reliquae duae naves colligatae
cum famulis, equis et sarcinis, quia provecta iam nocte ad portam pervenere, in
suburbii hospitium miserum et infame familiam coniecere.
23. Serenissimus procurante duce Radzivillio a patre Maximiliano Sandeo
salutatur atque ad visendum collegium Societatis Jesu invitatur, Eodem die
dominus Denhoff procurandarum pecuniarum causa cum litteris commutaticiis
Amsterodamum proficiscitur. Sumpto prandio discedentem Serenissimmn venti
contrarii magnitudo in pago Valff, uno tamen miliari Moguntia dissito, detinet
navemque onerariam exspectare cogit. Dominus Pac et dominus Zolkiewski in
navicula separata non mediocriter nec sine timore periclitantur. Sicque omnes in
hoc pago pernoctant.
24. Hora post mediam noctem circiter secunda navis oneraria discessit. Oriente
sole Serenissimus cum duce Radzivillio una, dominus Pac et dominus Zolkiewski
altera nave onerariam sunt secuti et circa meridiem Baccarachium perveniunt, Ubi
explosione bombardarum a militibus officiosa salutatione et lauto prandio a
domino Verdugo, colonello Geldriaeque et palatinatus gubernatore, sunt excepti.
Mensam, familiae Principis refectioni destinatam, militaris officialium
Baccarachensium indiscretio occupavit sicque famulos ieiunos Baccarachio
dimisit. Descendens Baccarachio peracto prandio per Rhenum Serenissimus castrum
Pfaltz (quod vetus quadam arx et turris est rupi medio iniecta Rheno
superstructa nomenque toti Palatinatui imponens) visit, ubi oppidani viciniores
vinum et uvas obtulerunt, prout in transitu omnium fere Rheni accolarum factum.
Prope oppidum Bolbert, tribus miliaribus Confluentia dissitum, commissarii
archiepiscopi Trevirensis duci Radzivillio navi occurrerunt, qui nomine
archiepiscopi petentes, ut dux Radzivillius cum comitatu in palatium
archiepiscopi Confluentiam diverteret. Cumque dux praetextu evitandae
importunitatis aliquantum reluctaretur, navem ipsi suam nostrae colligarunt
sicque simul perrexerunt eam esse voluntatem domini causantes, ut omnino
Illustrissimum in arcem deducerent. Adventans Serenissimus cum duce explosione
tormentorum arcensium civiumque ad ripam positorum atque adeo ab ipso
archiepiscopo in porta civitatis palatio tamen vicina exspectante excipitur
atque ad palatium deducitur. In camera Serenissimum sese detegentem liberiore
significatione humanitatis salutat archiepiscopus. Cenam simul sumunt, quae
musica non postrema condiebatur.
25. Audito mane sacro ipse archiepiscopus cranium Sancti Sebastiani (contenditur
autem inter Confluentinos et patres Eckersbergenses utrubi sit verum caput
Sancti Sebastiani) osculandum Serenissimo aliisque praebet. Navi deinde sua
propria cibo, potu omnibusque rebus necessariis instructa eundem dimisit. Itaque
in navi bene ientatum pransumve ab incolis adiacentium oppidorum vina passim
offeruntur.
Cum e regione oppidi Konigswinter naves nostrae constitutae essent, com-missarii
Serenissimi Electoris Coloniensis, dominus Crivelli cum tribus aliis occurrere
salutationemque cum invitatione nomine Serenissimi Archiepiscopi et Electoris
proposuere, Ipse elector cum duce Alberto, fratre suo, uno miliari Bona egressus
cum equis rhedisque in ripa Rheni Serenissimura exspectavit. Facta hic
salutatione currus conscendunt ac ubi in campos ventum, venationi leporum
vacant. Deinde conscensis iterum curribus Bona ingrediuntur, ubi bombardarum
tormentorumque tonitu Serenissimus salutatur. Solus Serenissumus Princeps et dux
Radzivillius in palatio archiepiscopali, reliqui in domibus civium hospitantur.
In cena prout et in sequentibus partibus nemo nostrorum praeter ducem
Radzivillium mensae adhibetur Serenissimorum.
26. Dux Radzivillius audientiam apud Serenissimum Electorem, Ducem Albertum
ipsamque Ducissam habet. Post prandium Serenissimus Princeps cum Serenissimo
Electore et Duce Alberto ad venationem exit. Commissarius ducis Neoburgici
dominus Metternich domini sui litteras chirurgo Serenissimi Principis (nam eum
esse secretarium credebat) dedit Serenissimo
tradendas.
27. Post prandium fortalitii (Pileus Sacerdotalis, Germanice Pfaffen-miitzke
dicti) lustrandi causa Princeps cum electore duceque Alberto discessit. Dux
Radzivillius litteris scribendis vacavit. Equus Serenissimo Principi a
Serenissimo Electore offertur.
28. Elector cum duce Alberto ducem Radzivillium invisit. Post prandium
comitantibus Serenissimi Electoris commissariis Coloniam versus disceditur. Dux
Radzivillius adhuc in itinere existens gravissimo dolore dentium corripitur. Qui
cum Coloniam venisset, eum cum comitatu navi egredientem magistratus civitatis
salutatione excipere rhedisque eo fine ad ripam dispositis deducere parat. Sed
oblatio excusatione eluditur dicendo ducem in proxime ventura venturum navi
esse. Itaque magistratus exspectat cumque advecta nave non ducem, sed electoris
commissarios sibi non usque quaque gratos, vident, prodire domum cum curribus
decepti revertuntur. Tanta autem multitudo hominum desiderio videndi Serenissimi
Principis (quem quantumvis ignote degere volentem fama praenuntia ubique fere
prodidit) ripae fluminis erat affusa, ut transitus nullo pacto patuerit, nisi
per exiguam viam, quam satellitum officialiumve rnilitarium opera baculorum
adminiculo factam aegre milites custodiebant. Serenissimus tamen sub nomine
ducis Radzivillii in diversorio insignium Juliacensium commode et laute habetur.
Propinqua cenae hora senatus civicus ad hospitium veniens salutandi ducis
Radzivillii copiam sibi petit fieri, cui turbato increscentis doloris dentium
vehementia duce per dominum Zolkiewski excusatio super infirmitate ducis iam iam
somno sese apparantis affertur.
29. Mane idem senatus iterum exploratum mittit, qua hora audientiam impetrare
posset, cui itidem prior infirmitatis excusatio allata. Inventus tamen oculista,
qui applicato ad dentes illustrissimi medicamento dolorem primo mitigavit,
deinde penitus sustulit. Itaque recreato duce cum peracto sacro magistratus
denuo audientiam flagitaret, admissus est. Factaque verbis in exquisitae
humanitatis speciem concinnatis salutatione, studiorum officiorumque
promptitudinem duci Radzivillio totique comitatui mira propensi affectus
declaratione obtulit.
In prandio 40 cantari stannei cum vino a magistratu offeruntur, quod postea
singulis pastibus factum. Litterae ad gubernatorem Iuliacensem conductus
submittendi causa expediuntur.
A prandio visis aliquot templis in basilica Divi Petri corpora Sanctorum Trium
Regum visuntur, inde rhedis magistratus (prout et ante) comitante senatore et
secretario ad domtim civicam devecti eandem lustrant ac postea magnifica
collatione ibidem a magistratu instructa excipiuntur. Mensae quidam bene
vestitus nulli notus accubuit, de quo cum dux Radzivillius ex consule petiisset,
quisnam esset, respondit se existimasse unum e comitatu ducis esse. Postea
compertum est fuisse nobilem e vicinia Coloniae, qui ob insolentias Coloniae
exercitas e civitate proscriptus hac ratione intercessionem Serenissimi quaerere
voluit, ut cum magistratu in gratiam rediret. Audacia certe vel temeritas haec
insignis erat, quae si ipse a magistratu agnitus fuisset, male illi cessisset.
Peracta collatione Serenissimus consuli seniori pro gratiarum actione sese
detexit. Monitus nobilis ille per amicos de periculo, quod ipsi immineret, urbe
excessit Serenissimumque humiliter rogari fecit, ut preces suas pro ipso
interponeret. Dignatus est id ipsum facere Serenissimus, sed praevalente
insolentiarum factarum numero nihil obtinuit.
30. Dominus Pac cum domino comite de Rekkam Bruxellas ad Serenissimam Infantem
mittitur.
31. Intercessione Serenissimi primo apud iudicem, deinde coram duobus scabinis
exposita pauper quidam necessitate ad exiguum coactus furtum suspendio
liberatur, cum iam iam ad furcam ducendus esset.
September 1. Summo mane audito sacro Colonia Iuliacum versus disceditur
praeeunte et commissarii munus obeunte domino Adolpho Wolph, dicto Metternich,
comitante satellicio Serenissimi Electoris Coloniensis. Prandetur in arce dicta
Bergenhausen. Merenda sumitur in arce Nambotensi. Locus hic est venationi
Serenissimi Ducis Neoburgici destinatus. In pagis huius ducatus plerumque
puellae tenso per transversum plateae filo Serenissimi (quem ex proditione
militum antecedentium ex pluma pilei alba et nigra agnorant) equum velut captum
detinuere, donec ipsis aliquod honorarium daretur. Hoc plerumque sponsae sparsis
capillis fecere. Quam primum ad fines Iuliacos ventum, rustici Electoratus
Coloniensis (qui satellitio pro maiori securitate adiuncti fuerant) remittuntur.
Suppeditatis ex praesidio Iuliacensi militibus sagittariisque villanis guardia
Serenissimi Electoris ulterius nobiscum pergente in iisdcm confinibus. Dominus
Meternich equo desiliens ducem Radzivillium nomine Serenissimi Ducis Neoburgici
(qui paulo ante in Hispaniam discesserat) humana salutatione excepit. Oculis
incurrente civitate et arce Iuliacensi administrator seu vicesgerens praefati
ducis cum gubernatore arcis et officialibus belli magnaque nobilium
provincialium manu stipatus adventum ducis Radzivillii exspectans offenditur,
qui praevia felicis optatique adventus gratulatione desiderium Serenissimi
Ducis, domini sui, fruendi hac felicitate itinere Hispanico impeditum exponit.
Ac deinde Serenissimum ad civitatem castrumque deduxit. Interim tormenta magno
aeris fragore laetitiam testantur. Tractatio laute instruitur. Noctu claves
arcis Serenissimo traduntur a gubernatore.
2. Lustratur fortalitio, quam miro opere inter fossas Hollandi munierunt;
armamentarium item et provisio. Prandium Serenissimus cum duce Radzivillio et
domino Zolkiewski adhibitis etiam vicario et gubernatore publice sumit. Quo
finito Iuliaco disceditur. Conducente priore Serenissimi Electoris Coloniensis
guardia et centuria peditum praesidiariorum Iuliacensium, quibus in territorio
Aquisgranensi adiuncti rustici eius ditionis. Ita circa vesperum Aquisgranum
pervenitur. Hospitatum ,,Sub Porco". Domus stricta, sed hospes catholicus et
tractatio bona. Salutato duce Radzivillio senatus eidem vinum honorarium offert,
missis ad canonicos Serenissimi Archiepiscopi et Electoris Coloniensis litteris,
quibus ad ostendendas Serenissimo Principi (nam non nisi transeuntibus
Austriacis et alias evoluto septennio publice exhiberi solent) reliquias
hortabantur ipsi ad hospitium venerunt ducique salutato operam suam obtulerunt.
Eodem tempore nuntius a comite de Valle, legato Serenissimae Infantis, litteras
affert.
3. Reliquiae in Ecclesia Maiore visuntur, quarum praecipue sunt hae: indusium
Beatae Mariae Virginis, fasciae nascentis Christi Domini, linteum, quo Christus
percinctus fuit in cruce, velum, cui ab Herodiade involutum fuit caput Sancti
Ioannis Baptistae. Quae omnia monstrata sunt in altari magno. In sacristia
ostensum est caput et brachium Sancti Caroli Magni, clenodia eiusdcm quibus lac
et capilli Beatae Mariae Virginis inclusi; itemque imago Beatae Mariae Virginis
manibus Sancti Lucae saxo incisa; eiusdem cornu venatorium ex ebore cum multis
aliis reliquiis, cingulum insuper Christi Domini coriaceum; cingulum B.M.V.
lineum.
A prandio Aquisgrano disceditur comitantibus civitatis consulibus, qui attactis
finibus Limburgicis (in quibus comes de Valle, legatus Serenissimae Infantis,
adventum Serenissimi exspectabat cum magno nobilium numero) domum sunt reversi.
Comes interim dictus legationem suam coram duce Radzivillio absolvit. Idem cum
dux Radzivillius per dominum Meternich significari curasset, an milites
Iuliacenses itinere fessi domum remitti possent, Gallice respondit: ,,Non, car
je suis venu ici pour honorer Son Altesse, non pour combattre", id est: Non, nam
ego hic sum ad honorandum Suam Serenitatem, non ad confligendum. Quod responsum
Serenissimum totumque comitatum in risum solvit. Itaque pergentibus nobiscum
iisdem militibus ducente legato per invios et silvosos infrequentarum viarum aut
tracttis (ipso in pago regio viciniore manente) provecta tam nocte Visetam
pervenimus, ubi porta clausa. (Nam ab iis, qui praecesserant, senatus monitus
aliam portam apertam reliquerant confluenteque ad illam tota civitate nemo erat,
qui ad hanc nos venisse sentiret, diu exspectatur, donec aperiretur). Ubi
ingressus patuit, Serenissimus ,,Sub Porta Rubea", dux Radzivillius ,,Sub
Ansere" hospitatus est peracta cena. Tibicen Serenissimi Electoris Coloniensis
ad gubernatorem Traiectensem conductus adsciscendi causa expeditur.
4. Hora septima matutina praefatus tibicen redit cum nobile dicti gubernatoris
nuntium de adventu conductus adferente, cum fama 500 Hollandicorum equitum
Serenissimo insidias struentium.
Prandium communibus nobilium provincialium sumptibus opiparum et splendidum
exhibetur. Circa horam tertiam pomeridianam advenit gubernator Traiectensis cum
100 equitibus totidemque peditibus. Ex civitate Wisetana remissi milites
Iuliancenses sicuti postea etiam equites Serenissimi Electoris Coloniae. Hinc
quoque domum sese recepit comes de Valle, legatus Serenissiinae Infantis.
Aiitequam Serenissimus Viseta egrederetur, vulgatum est iter vel Leodium vel
Terlemontum versus suscepturum. Capitaneis interim clara monitis Diestum tota
nocte tendendum esse. Ferebatur enim, ut dictum est, itinera hostili exercitu
infesta essc. Tribus miliaribus Wiseta commendator maior Ordinis Theutonici
exposita, ante ianuam praedii sui collatione collucentibus undequaque facibus
transeuntem Serenissimum cum comitatu excipit. Tota itaque nox itineri
insumitur, ubi militum alias in obvia rusticorum domicilia dissipatos gallinas,
anseres aliaque portatu faciliora tenebrarum beneficio rapere furtim, alias
potui ciboque quaerendo aperte inhiare (quos officiales baculo velut fulmine
eiectos in ordinem, sed ad breve tempus compulere) videre erat. Nonnulli
vigiliarum laborisque taedio fracti velut temulenti titubante passu incedebant,
alii somno penitus victi in terram concidentes sequentium progressu impedito
velut supplantatione proruentium numerum cumulabant. Equites quoque
prolabentibus e manu dormiturientium habenis equos non moderati in antecedentes
atque adeo in ipsum Serenissimum quoque impingebant. Ita tota nocte consumpta.
5. Hora octava matutina Diestum pervenitur. Serenissimus cum duce Radzivillio
,,Sub Gallo", alii ,,Sub Homine Silvestri" hospitantur. Dum dux Hadzivillius tam
diuturnam inediam solaturus parum panis cum butyro comederet, Serenissimus
superveniens cum singulari hilaritate et risu comitem eius convivii se fecit.
Quiescitur deinde usque ad horam tertiam pomeridianam. Hora quarta prandium
simul cum cena sumitur.
Die 6. Hora inter quintam et sextam matutinam media venit dominus Pac cum domino
comite Rekkam, qui die antecedenti cum aula Serenissimae Infantis in occursum
Serenissimi Namurium praecesserat, rati Serenissimum illac iter facturum, Post
sextam Diesto disceditur. Sacrum ad Beatam Virginem Aspricollensem Mariam
auditur. Medio ante Lovanium miliari nomine Serenissimae Infantis cum aula et
guardia occurrit dominus comes de Noielles, oeconomus Serenissimae Infantis,
Serenissimum, ut legatus Serenissimae Infantis excepturus, cui per dominum Pac
nuntiatum Serenissimum adhuc incognitum esse velie, unde propinquis utrinque
partibus orationem salutationemque ad ducem Radzivillium convertit. Paululum
postea progressi civium
aliquot cohortes sub 4 vexillis ordine et decore militari dispositas offendimus,
qui transeuntem Serenissimum explosione bombardarum salutarunt. Idem ingredienti
portam civitatis tormentis mortariisque adiuncta, postea musica factum.
Serenissimus in collegio Dalensi Lovanii cum duce Radzivillio reliquisque
itineris comitibus et aulicis suis (in quibus ad mensam Serenissimi admittendis
officiales Serenissimae Infantis difficultatem fecerant, eo quod invinctvn eis
esset, ut eo, quo olim Serenissimo Archiduci Alberto nunc Serenissimo Principi
serviretur modo et reverentia) pransus est; reliquus grex ,,Sub Homine
Silvestri". Post Serenissimum (cui Hispanus genu flexus aquam porrexit) solus
dux Radzivillius in ea sala, in qua comedebatur, lavit; reliqui in antecameram
lotum sese exiverunt. Legatus Serenissimae Infantis dominus comes de Noielles
rogatus, ut mensae Serenissimi accumberet, potius se moriturum respondit, quam
hoc facturum. Nullus neque famulorum nostrorum neque exterorum aut spectatum aut
servitum in salam intromissus est, Post prandium subministratis pro Serenissimo
aliorumque sarcinis curribus et equis recentibus Bruxellas versus itum. Tota via
inter Lovanium et Bruxellas hominibus euntibus redeuntibusque et ad videndum
Serenissimum hinc inde properantibus ita fuit referta, ut forum quodpiam
nundinale videretur, Cum Serenissimus miliari circiter uno Bruxellis abesset,
praefectos stabuli cum equis curribusque exspectantes offendit. Quorum maior
dominus comes Octavio rhedam pro Serenissimo expresse noviter factam eidem tunc
praesentavit, cuius portae Serenissimus cum domino Pac dato duci Radzivillio
tanquam Serenissimi Regis Poloniae legato superiore loco insedit. Grandes
Hispaniae iam ante petierant, ut salva Serenissimi Principis gratia obviam eidem
procedere ipsis liceret. Cui petitioni nulla ratione annuere voluit, confusum
iri quicunque venerint, seseque titulum Principis exuturum dictitans, Dux tamen
Aumalius (qui et ipse titulo insignitus est grandium) humanitatis forte officio
reliquos anteire volens occurrentibus aliis ducibus, comitibus Serenissimaeque
Infantis aulicis sese inseruit. Quae res ad Serenissimum aliosque delata
assistentes domino comiti de Noielles stomachum movit. Serenissimus autem
poenitentiae ansam duci Aumalio sese porrecturum asserit. Cumque itaque ad
dominos illos, inter quos dux Aumalius sese collocavit ventum esset,
Serenissimus ducem neque nutu, neque affatu veneratur. Quod dum comes Ottavio
(qui duci eius rei author fuisse creditur) spe melioris eventus frustratus
animadverteret, tacente Serenissimo ipse ducem Aumalium, ut Serenissimi rhedam
conscendat, hortatur. Dux hortatiis eius pudore suffusus obsequitur atque ad
sinistram ducis Radzivillii tanquam legati Regis collocatur. Ita praepostero
humanitatis officio castigato ulterius procedentibus maior civium Bruxellensium
pars ordine in aciem efformato disposita invenitur. Quae explosione et applausu
laetitiam ex adventu tanti principis conceptam est testata. Civitatem
Bruxellensem nocte iam adulta collucentibus undequaque taedis facibusque et
rogis publicae hilaritatis indicibus ingreditur. Serenissimus, cui quia idem,
qui olim Serenissimo Archiduci felicis memoriae Alberto exhiberi debuit honor,
more tunc temporis recepto domitores equorum seu cavallirizzi Serenissimi currum
in ingressu utrinque comitabantur. Horum unus praemonitus ante adventum
Serenissimi, ut ferrum illud, quo vagina gladii promunitur, vacillans firmari
curaret, neglecto consilio postea amisit.
Fungens itaque in ingressu Serenissimi suo officio in porta ipsius palatii
Bruxellensis medius inter murum et currum propius advectum deprehensus neque ob
ingruentem equitum turmam pedem introducere volens, gladii manubrio in murum
impacto, apicem eiusdem vi pergentis currus pedi Serenissimi infixit. Sensit se
vulneratum Serenissimus neque tamen indicium doloris ullum prodidit, sed
vulnerantem manu protrusit et ad aulae maioris gradus perrexit. In gradibus
vulneratum se queritur petentique duci Radzivillio in quo loco, pedem et ocreas
totas cruentas ostendit, Horrente et attonito duce Radzivillio Serenissimus
magis magisque impallescit, rem tamen ut et peccantis saluti consulat et ansam
maiori tumultui eripiat silentio tectam dissimulat. Interim medietatem graduum
emenso Serenissima Infans monastico virginum Carmelitanarum vestita habitu
occurrit eumque manu humanissimaque salutatione venerata ad salam amplissiinam
deducit. In qua Serenissimus, donec totum gynecaeum transiret, moratur, tandem
in conclave olim ipsius archiducis, nunc suae commorationi destinatum grandibus
Hispaniae reliquisque aulicis comitantibus descendit. Duci Radzivillio subtus
duae camerae tapetibus ornatae et eo, quod conclavi Serenissimi essent
viciniores valde commode sunt assignatae. Pro domino Pac et domino Zolkiewski e
regione ducis una eo loco, quo ingressus in hortum vivariumque patet.
Serenissimus in conclavi 4 arcas holoserico rubeo inductas, indusiisque
collaribus aliisque rebus lineis exquisitissimis usuique suo a Serenissima
Infante, destinatis refertas invenit.
7. Mane Serenissimus Princeps Serenissimam Infantem visitat et nonnullorum
praetensiones intercessionem Serenissimi efflagitantium exponit et obtinet, quod
desiderat. A cardinale Cuova, legato regis Hispaniae, salutatur similiterque a
nuntio apostolico. Vespere dux Radzivillius audientiam apud Serenissimam
Infantem habet.
8. Audito sacro Serenissimus publice pransus est. Circa tempus vespertinum cum
Serenissima Infante in eodem curru ad Beatam Virginem Lachensem profectus est.
Circa noctem rediit.
9. Serenissimus a duce de Croy ad cenam et balletum invitatur similiterque dux
Radzivillius et reliquus Serenissimi comitatus; post prandium Serenissimi nomine
cardinalem Cuova, legatum regis Hispaniae, invisit Dux Radzivillius. Idem cum
nuntio apostolico praestare vellet, domi non est repertus. Cena apud ducem de
Croy praeter cardinalem legatum Hispaniae et nuntium apostolicum interest. Dux
Radzivillius cum plerisque e Serenissimi nostri comitatu pleraque cenae fercula
alias exquisitissima et prope innumera insigniebantur vexillulis, in quibus
repraesentabatur Serenissimus Princeps Turcam framea occidens. Dum cena prope
peracta convivae optime incaluere Serenissimus Princeps eo quoque venit.
Venienti ut incognito ex voluntate ipsius nemo assurgit. Sed statim a
praeordinatis ad adventum ipsius in cameram, ubi dominae virginesque
commedebant, deductus est. Finita cena dum ad locum balleti conferre sese
vellent, tanta honiinum multitudo illic est reperta, ut nisi abactis illis
nullus invitatis superfuisset locus. Trahebatur eo saltu et tota illa pars
noctis, quam cena reliquam fecerat. Dux Radzivillius dolore dentium afflictus
hora post mediam noctem secunda discessit, reliquos aurora superveniens illic
deprehendit.
10. Dux Radzivillius ad nuntium apostolicum misit sciscitatum de hora
visitationis, qui iterum non est inventus; quam ob causam dilata hac occasione
visitationis post prandium nomine Serenissimi dominum comitem Emdensem, qui ob
infirmitatem (qua lecto affixus tenebatur) Serenissimum adire non poterat,
invisit. Hoc die finantiarii audientiam apud Serenissimum habuere.
11. Mane dux Radzivillius nuntium apostolicum invisit. Apud Serenissimum
audientiam habuere consiliarii secreti cancellariae et magistratus civitatis,
qui etiam mensuras aliquot vini obtulit.
12. Serenissimus ad Sanctam Gedulam sacrum audivit. Quo finito tres Sanctas
Hostias miraculis clarissimas visit. Curiositas videndi Serenissimum totum
templum infinita hominum multitudine ita replevit, ut transitus non pateret.
Tota die ob indispositionem, quam sensit, vix comedit Serenissimus. Dux
Radzivillius cum aliis Serenissimi aulicis a duce Arschotans prandio exceptus
est. Eodem die dominus Denhoff Amsterodamo rediit.
13. Serenissimus nondum plene ex hesterna imbecillitate convaluit. A prandio
nuntius apostolicus ducem Radzivillium invisit.
14. Serenissimus medicinam sumpsit. Post prandium tragicomoedia a patribus
Societatis de felicitate huius mundi est exhibita, quam in hodiernam diem
distulerunt sperantes eam praesentia Serenissimi nostri Principis cohonestandam.
15. Serenissimus Princeps sacrum apud patres Societatis audivit Maiestatemque ad
adventum eius erigere parantes de industria inconfecto opere praevenit. Plateae,
quibus Serenissimus ad templum proficiscebatur, totae sparso gramine virebant
potiorque Serenissimae Infantis aulae pars Serenissimum comitatur. Sanitatem
domini Zolkiewski morbus tentavit. Post cenam choreae apud ducem de Borreville
celebrantur, ad quas praemisso duce Radzivillio cura reliquis nostratibus
Serenissimus paulo post specie incognitus venit. Hoc die Antverpiam mittitur
dominus Nagott.
16. Serenissimus Treverium (locus hic est voluptati et recreationi archiducum
destinatus, aedificii magnificentia situsque amoenitate singularis)
hora inter nonam et decimam media profectus est. Vespere rediit.
17. Arte comitis Octavii tale esse Serenissimae Infantis desiderium praetexentis
Serenissimus persuasus cardinali legato Hispaniae denuntiari fecit se crastina
die visitandi causa ad eum venturum. Cardinalis eo nuntio laetus facta gratiarum
actione omnia excipiendo tanto hospiti apparari iubet. Dux Radzivillius
communicata sibi a Serenissimo re novitate consilii mirifice percellitur
metuensque, ne id in praeiudicium Principis eminentiae cederet, terminum
visitationis velo interlapsi impedimenti prorogari petit. Quo facto institutum
Serenissimi inter ducem Radzivillium, dominum Pac et dominum Zolkiewski
ventilatur singulique anguem sub hac herba latitare subodorantur, unde unanimi
consensu probant consilium, ut per cubicularium Serenissimae Infantis dominum
Monfordt Serenissimus ab eadem expiscetur, an ea sit mens et voluntas eius, ut
legatus Hispaniae a se invisatur.
Suscipit provinciam dictus dominus Monfordt et pro responso refert, Infantem ne
quidem somniasse hac super re nec enim cordi sibi esse, ut tanto hospiti
quidquam praescribere desideret. Ita astu comitis detecto visitatio cardinalis
(quae propter Serenissimi denuntiationem videbatur deberi) in discessum
Antverpiensem reiecta 21-a septembris, ut infra videbitur, expeditur. A prandio
dux Radzivillius cum nonnullis aliis e Serenissimi comitatu ad dominum comitem
Emdensem, ducem de Croy tanquam crastino die in castra Bredaica profecturus
valedicendi causa discessit. Circa vesperum cum Serenissimus omnia ad discessum
in castra disponi iussisset, suasu Serenissimae Infantis profectio differtur.
Hoc vespere dominus Nagott Antverpia redit.
18. Dux de Croy cum duce Radzivillio et toto Serenissimi nostri comitatu
prandet, ubi largiore compotatione usi sanitatem variorum magnatum principumve
exhaurientes cultris ad singulos haustus scutellas feriebant, sic ut in officina
cupraria, quis esse sibi videretur, sublatis scutellis pulsata manibus mensa
argumentum laetitiae fuit. A prandio dux Croycus audientiam apud Serenissimum
Principem habuit.
19. Dux Areschotamus cum duce Radzivillio pransus est, cuius gratia hesternam in
compotatione laetitiam aemulati sunt.
20. Prandio item dux de Croy adfuit.
21. Serenissimus recta ad castra Bredaica iturus cum iam in procinctu esset,
novis de adventu principis Auraici Bredam versus tendentis allatis ab instituto
deflectens Antverpiam iter dirigit. Et quia legati cardinalis Hispaniensis domus
transiri debuit, ut se promisso, exsolveret, Serenissimus praemoneri legatum
fecit se in transitu ad ipsum descensurum. Cumque currus Serenissimi ante ianuam
legati substitisset, cardinalis ad currum usque Serenissimo occurit eumque ad
domum suam deducit, ac post pauculam collocationem ad currum iterum magna
gestionsis animi iucimditate reducit.
Serenissimum praeter ordinariam palatii infantini familiam comitati sunt dux
Craycius, comes Octavius, comes de Noielles, commissarius. Mechliniae cives
armati cum 5 vexillis in campos egressi Serenissimum excepere. Hospitatus est
Serenissimus cum maiore comitatus sui parte in palatio Hochstratensi. Paulo post
adventum magistratus civitatis audientiam apud Serenissimum habuit. Ad
Serenissimi intercessionem duo homicidae e carcere liberati sunt. In ingressu
palatii Hochstratensis notatur singularis magnitudo bovis culusdam cum sequenti
inscriptione:
L'an quinze cent vint six vintuitieme novembre Au conte Hochstrators offrire[n]t
ceux de Frise Pesant deux mille cinque cents livre de mise
Tout tel que ce procurrait gros et gras me ressemble, scriptum Gallice: Id est
anno 1526 Frisii obtulerunt comiti Hochstratensi me, qui habui bis millenas
quingentas libras, ita crassum et pinguem, ut hac imagine repraesentor. Ex alia
parte ingressus eiusdem palatii visitur imago ovis cum subiectis versibus,
itidem Gallicis.
L'an mill cinque cent cinquent huiet A Madame sa noble mere Le conte de
Renneberg fit De noy present propre a gran chere Deux cent quattre livres pesai
En os, en peau e cher ensemble Et vivant si grande me monstrai Comme ce pour
traiect me ressetnble.
Latine sonat: Anno 1558 comes de Rennenbergh me aptum ad excitandam hilaritatem
donavit dominae suae matri. Habui libras ducentas et quatuor simul iunctis
ossibus, pelle et carne et vivens tam eram magnus, ut in hac imagine proponor.
22. Audito in sacello patrum Societatis Iesu sacro et lustrata in transitu
ecclesia cathedrali, quam plebs Serenissimum sequens mirandum in modum opplevit,
Mechlinia disceditur. Prandium in palatio prope Willenbruck sumitur. Inde
Serenissimus rheda paululum provectus navim conscendit. Appropinquantem civitati
Antverpiensi explosione tormentorum undequaque mirifice intonantium civica
castrensisque laetitia excipit. Dum Serenissimus ad portam appellit, tres viri
curiositate Serenissimum videndi impulsi cymbam conscendunt, qua inversa effusi
submerguntur. Pro equis et curribus pons navalis per Scheldam exstructus fuit.
Egredientem de navi Serenissimum senatus civitatis salutat. Civium armatorum in
32 vexilla distributorum nonnulli ante portam, nonnulli in plateis civitatis
dispositi Serenissimum ad hospitium (quod erat palatium domini Simenes in platea
,,Super Marinam" dicta) comitati sunt. Horum postea transitus ante domum
Serenissimi ad ostentationem instructus aliquot horis duravit resonantibus
continuo tympanis bombardisque.
23. Serenissimus sacrum in templo domus professae Societatis Iesu novo audivit,
ubi structura marmoris excellentia et picturarum statuarumque raritas admiranda.
Expedito prandio castrum inprimis, ubi militem quendam ob rusticum in excubiis a
se occisum morti damnatum liberavit. Deinde murum et vallum civitatis circumiens
lustravit.
24. Officinam tapetium visitavit, inde ad templum cathedrale Divae Virginis
discessit, ubi in ingressu templi a toto clero salutatione exceptus
processionaliter ad chorum audiendi sacri causa deducitur. Finito sacro aliquot
altaria, quae ob picturae raritatem maxime commendantur, attentius contemplatur;
similiterque ornatus, qui accensis luminaribus velut in sollennissimo festo ad
ostentationern erant expositi. Post prandium tabellio litteras Varsavia missas
Bruxellis affert. Dux Radzivillius prima vice dolorem in maiori dextri pedis
digito sentit hospitiumque quietis causa, quam nocturnae vigilum compotationes
et insolentia turbarant, mutat.
25. Dolor ducis augetur. Serenissimus post prandium officinas pictorum visit.
Circa vesperum comes de Salazar alias don Luy de Valasco, generalis equitum
praefectus, cum 2 000 equitum e castris Bredaicis venit, Serenissimum Principem
in castra conducturus.
26. Serenissimus hora sexta matutina in castra Bredaica profectus est remanente
Antverpiae duce Radzivillio. Horis tribus aut quarta post abitum Serenissimi
nonnulli currus commeatu onerati subsecuti sunt, quos aurigae accurrente hoste
scissis chordis cum equis dilapsi deseruerunt. Marchio Spinola eum aliis
exercitus primatibus Serenissimo ad medium miliare extra castra occurrit. Comes
Montium, locum tenens equitum generalis, cum 3000 equitum prope castra
dispositis venientem Serenissimum salutat In ipsis castris extemporaneo quidem,
sed commodo aedificio excipitur Serenissimus. Reliquus Serenissimi comitatus
apud officiales belli hincinde accommodatur. Serenissimo separatim comedenti
marchio Spinola et alii belli primores una cum Serenissimi famulis ad mensam
servit. Inde ipse cum reliquis simul comedit.
27. Serenissimus castra circuitu emetiri incipit. Sed spatio septem horarum vix
mediam partem perficit. Occiduo iam sole consul civitatis Antverpensis cum parte
magistratus (ut illic vocant) et pensionario valedicturus
illustrissimum accessit petita intrandi venia omnes lectulo ducis. Circumfusi in
pensionarium verba facturum ora auresque intenderunt. Coepit hic pomposis
admodum et phaleratis verbis laudes ducis evehere, sed oratione dum ad tam alta
nititur corruente rhetor totus obmutescit. Sic ut vix sex aut septem verbis
prolatus pudore suffusus et velut mutus recesserit consule tumultuariis, ut fit
verbis orationem finiente. Illustrissimus dux facta gratiarum actione oblatisque
studiis suis humaniter eos dimisit. In castris globus e civitate Breda tornento
transmissus unum ex equis Serenissimae Infantis, quibus Serenissimus in castra
vectus fuerat, in stabulum penetrans occidit aliumque domini Pac vulnerat. Alter
globus non procul a persona Principis summo impetu praetervolat, ita ut in
posterum maiore cautela opus fuerit.
28. Serenissimus restantem castrorum partem obit remotis omnibus, quos
reverentia ipsi vel comites vel pedisequos adiunxerat, saluti ipsorum (ne
turmatim ac indifferenter incedentes periculum globorum incurrerent) consulens.
Dux Radzivillius mane circa horam sextam Bruxellas versus proficiscitur. Quo
perveniens statim a duce de Croy et comite Emdense visitatur. Quin et ipsa
Serenissima Infans misit sciscitatum de valetudine ducis. Et dux Areschotanus
eandem ob causam propere accurrit. Sed quiescente iam illustrissimo duce
insalutato ipso domum reversus est.
29 Serenissimus commeatum castrorum lustrat, ubi in 13 furnis 17000 panes in
dies pinsuntur, 8 braxatoria nunquam quiescunt eorumque quotidie plura
exstruuntur. Serenissima Infans mane iterum cubicularium suum ad ducem
Radzivillium mittit, qui significaret Serenissimam non ante ad processionem,
quae eo die consuevit fieri (cum Sanctus Michael civitatis Bruxellensis patronus
sit) se collaturam, quam sciat, quo statu valetudo sit illustrissimi domini
ducis. Habito responso Serenissima ad templum atque inde ad processionem abiit
nulla pluviae, quae vehemens et longa erat, habita ratione.
30. Sub ortum solis Serenissimus ex castris discessit ac priore comitis de
Salazar (cui Serenissimus anulum proprio digitu detractum remunerationis erga
donavit) comitatu conductuque Antverpiam redit. Duci Radzivillio vena inciditur,
visitatur a duce Areschotano, comite Emdense, cardinale Hispaniae legato.
October 1. Serenissimus monialem, sociam olim Sanctae Matris Teresiae,
Antverpiae invisit incognito habitu; tamen agnitus et successor Serenissimi
Patris sui Regis fore prudenter non sine iusticio divinante monacha. Duci
Radzivillio altera vena in brachio sinistro aperitur. Visitatur a comite
Emdense, a prandio a nuntio apostolico.
2. Serenissimus Antverpia Bruxellas redit.
3. Cursor Andreas ex Polonia cum litteris venit.
4. Serenissimus curandi vulneris in pede causa quieti lectuloque se[se]
committit.
5. Serenissimum Principem Serenissima Infans decumbentem invisit.
6. Turca quidam per baptismum Sacrae Christi Militiae adscribitur; patrina
ducissa de Croy, quam in hac ceremonia plurimae aliae dominae comitabantur
preambulis musicis.
7. Dux Radzivillius cum alio Serenissimi comitatu apud comitem de Noielles
pransus est.
8. Beatificatio Beati Patris Borgiae apud patres Societatis Iesu celebratur.
Aram Serenissima Infans sumptuoso admodum apparatu erigi curarat, quae et ipsa
toti sacro ceremoniisque interfuit Dux Radzivillius apud ducem de Croy prandet.
Serenissimo, quem cura consolidandi vulneris in adventu inflicti toto post
reditum ex castris tempore lecto affixerat, cucurbitulae applicantur.
9. Serenissimus revalescentibus pedis viribus per cameram ambulat.
10. Choreae nocturnae apud ducem Areschotanum celebrantur praesente Serenissimo
eiusque comitatu. Cardinalis Cuova regis Hispaniae legatus, saepius Serenissimum
Principem invisit. Semelque cum a duce Radzivillio extra conclave deducitur, ne
citius, quam vellet, ab ipso recederet, comprehensa fortiter ducis manu
quaesitaque studio loquendi materia, non nisi prope gradus ipsum dimittit. Sic
ambitionem, quam longius deduci desiderat, tectam ratus.
11. Serenissimae Infantis officialibus a domino Nagott nomine Serenissimi
Principis torques aureae cum effigie Serenissimi Principis distribuuntur.
12. Dona a Serenissima Infante Serenissimi Principis comitatui deferuntur:
Metallum (ut vocant) aureum pretiosis lapillis et magnitudine excellens duci
Radzivillio, simile, sed minus, domino Pac, domino item Zolkiewski, domino
Denhoff, domino Kazanowski, ceteris Serenissimi cubiculariis et famulis catenas
aureas duplices. Domino quoque Nagott et reliquis Serenissimi domesticis catenae
aureae datae.
13. Choreae apud ducem Croycium magna pars noctis impenditur.
14. Sumpto ientaculo Serenissimus Bruxellis discedit comitantibus duce
Areschotano, duce Croycio, comite de Noielles aliisque Serenissimae Infantis
domesticis. Et nocte iam incumbente Nivellam pervenit. Peracta cena chorus apud
moniales, nullo tamen religionis voto adstrictas vacat.
15. Plerique domini et maior pars aulae infantinae Bruxellas redeunt, comite de
Noielles, barone Bulers, domino Olivares, supremo expensarum praefecto paucisque
aliis aulae officialibus Serenissimum Mariemontum usque comitantibus. Quo cum
circa meridiem appulisset, sumpto prandio (quod duci Radzivillio ceterisque
Serenissimi comitibus dux Aumale, praefectus eius loci, exhibuit) venatione,
primo cervorum, deinde cuniculorum ac demum exspa-tiatione per hortum et nemus
tempus elusit. Huius palatii situs, structura et amoenitas mirum dictu, quantae
sit raritatis.
16. Peracto mature prandio uno tractu Philippi vlllam itum. Fortalitium hoc est
militare arcendis Gallorum incursionibus serviens, colli enim circumiectos
campos tuetur, Fundus Leodiensis est ditionis. Possessio arcis a rege Hispaniae
tenetur. Huc provecta iam nocte ventum ac magna militum attentione, currus cum
famulis, quos ignorantia viae et tenebrarum densitas diu post Serenissimum in
itinere detinuerat, intromissi.
17. Dum Serenissimus apud gubernatorem loci ientaculum sumit, milites
praesidiarii ordine militari ante domum ducuntur. Qui dum sclopeta honoris causa
eiaculantur, uni ipsorum 60 iam nato annis diffracta bombarda manus abrumpitur.
Cuius infelicitati Serenissimus donativo succurrit. Circa vesperum Giveam
appellit. Oppidum hoc est Mosae flumini adiectum, cui in edito admodum et
praerupto monte castrum imminet, quod Carolimontum vocant, propugnaculorum
frequentia situs, altitudine et ascessus difficultate singulare, quod
Serenissimus eques lustravit circumducente eum loci praefecto. Hospitatum ,,Sub
Homine Silvestri".
18. Audito Giveae sacro circa meridiem in Mauvorsin pervenit. Pagus hic in loco
sterili et silvestri situs macrum valde et insipidum prandium Serenissimo
porrexit. Vespere in Palisi Serenissimus ,,Sub Corona", alii hospitantur alibi.
Paulo ante Serenissimi adventum civis unus huius oppidi ancillam ita
percusserat, ut pro mortua ab omnibus haberetur. Sed tentato a medico
Serenissimi pulsu adbuc spirare comperta est infuso itaque medicamento sensui
restituitur.
19. Audito in Palisi sacro (ubi templum ad instar arcis ab incolis
custodiebatur) in Bertri pago prandetur. Nox in Neu Castell transigitur. Dum
cena apparatur, Serenissimus aucupiis vacat.
20. Prandium in pago Abbe dicto instruitur. Hie durante prandio dominus comes de
Noielles poculum vini in sanitatem domini et virginis
d'Abbe exhaurit, cui Serenissimus responsurus domino Olivares propinat. Hic
novitate rei et inexspectata gratia stupefactus subito in genua venerabundus
procidit tanta perfusus laetitia ac si Regnum Hispaniae dono ipsi obvenisset.
Intelligebat autem dominus comes de Noielles per dominum ac virginem d'Abbe
regem et sororem regis Hispaniae, nam is pagus ultimus ditionis Hispanobelgicae
est. Unde etiam hinc dominus comes de Noielles cura reliquis suis accepta a
Serenissimo venia reditum Bruxellas meditabatur. Sed rogatus Serenissimum Longe
Vitam usque comitatus est, ubi Serenissimus cum suo comitatu ,,Sub Cornu
Cervino" hospitabatur.
21, Valedicitur domino comiti de Noielles dominoque Bullers baroni[que] et
ceteris Bruxellas reversuris Serenissimus cum duce Radzivillio, domino Denhoff
et domino Kazanowski (duobus tamen adiunctis famulis, chirurgo videlicet
Serenissimi et me) surnpta posta Metas versus perrexit, alio comitatu cum rebus
curribusque pedetentim sequente. Transcursa itaque posta prima in Filiers
mutatis equis Neurvallum ventum, unde refectis aliquantum tenui ientaculo
viribus et adiunctis equis recentibus in Conflan ventum. Hic quia ab ordinaria
postae via, quae Nanceium recta tendit, civitatem Metensem versus cursus
flectendus esset de semitriplo postae pretio et expensis equorum nocturnis
pactum atque ita inter horam quartam et quintam mediam Metas appulsum. Ubi per
pontem responso supra natione reddito transmissi, cum portam ingredi paramus,
excubitor sese obiicit, officialem, quem capporalem vocant, accersens, qui cum
corrugato in Saturninam auctoritatem vultu interrogasset. Qui genus? Unde domo?
Quidque negotii haberent? An litteras alicui deferrent atque id responsi
retulisset: Duos nobiles Polonos et duos Germanos dominum videlicet Filinus (hic
Serenissimus erat) et dominus Denhoff dominus item Kolinski (hic dux
Radzivillius erat) et dominum Neuhaus cum duobus famulis esse, qui curiositate
videndae civitatis Metensis invitati a recto itinere, quo Nanceium tendebant,
descivissent, postero statim die alio se collaturi. Patientia dominis commendata
praetextumque consensus a gubernatore petendi coacta sono tympani frequentiore
militum manu custodiam portae auget, cuius rei dispositio dum specie responsi
exspectatur, duo milites garrulitate non postrema instructi accedunt. Quorum
unus inter cetera Serenissimum Principem Germanum esse, tum ex physiognomia se
nosse, tum ex eo se scire iactitat, quod ipsum in exercitu Tilliensi colonelli
officio fungentem vidisset in eaque opinione persistens variis sermonibus pro
varietate ingenii Gallici impatientiam e cunctatione intromissionis natam
mitigare nititur. Alter, ex castris Breda Hispanicis noviter profugus, militiam
Hispanicam detestari, vires Gallicas extollere, propugnacula monimentaque et
robur civitatis Metensis exaggerare, virtutes etiam et heroica Serenissimi
Poloniae Regis acta (nescio, quo pacto in hanc materiam lapsus) celebrare, nihil
denique quod ad ostentationem ingenii iactabundi attinet, omittere.
Serenissimus interim eminentiae suae splendore sub velamento afficti nominis
latitante risum violenter supprimens egregie assumptam personam per hanc scaenam
traducit.
Data paulo post omnibus intrandi copia, dispositi utrinque militum ordines
defixis obtutibus velut aliquid hostile metuentes, quoad possunt, ipsos
prosequuntur assignato e collegis suis uno, qui eos ad hospitium ,,Parvi
Aethiopis'' deduceret.
Vespere quidam e dictis militibus domino Kazanowski obviam factus ab eodem ad
cenam invitatur, quem dum dux Radzivillius super ratione tantae difficultatis in
intromittendis ipsis facta sciscitatur, respondet subfuisse metum hostilitatis
primo propter colorem baltheorum vel fasciarum, quibus cingebantur, qui quia
ruber erat, pro factione Austriaca habebatur. Deinde propter apparentiam
personarum, quae Martem spirare et eminentius quidquam ordinarii militis
conditionem prae se ferre videbatur. Hoc responso Serenissimus recreatus cenam
lepore ignotae conversationis conditam suaviter absolvit.
22. Mane lustratum templum, perambulata civitas, ascensum campanile ac deinde
resumpta posta hesternis equis (nam recentes acquiri non poterant) discessum. In
itinere occurrenti cuidam viro a domino Denhoff dictum vicegubernatori Metensi
nuntiaret Serenissimum Poloniae Principem in civitate pernoctasse, qui etsi
difficulter et per longam moram in civitatem intromissus fuerit, tamen superato
fastidio perhumana ipsum salute impertit. Vir hic novitate rei attonitus facta
Serenissimo reverentia strenuam in expediendo rei commissae negotio pollicetur
operam atque ita utrinque disceditur. Circa meridiem non inventis in posta
intermedia equis, prioribus Mussipontem pervenitur, unde sumpto prandio
procuratisque summa cum difficultate equis recentibus Nanceium circa vesperam
appellitur. Hospitium ,,Sub Parvo Sancto Nicolao" deligitur. Hic nobilis,
famulus Serenissimi Archiducis Leopoldi (qui etiam Bruxellis invitandi
Serenissimi causa fuerat) inventus, qui festinato itinere ad Serenissimum
Archiducem nuntiandi Serenissimi adventus causa excurrit. Dux Lotaringiae
transacta in venatione die noctu in civitatem redit.
23. Post ientaculi cum vino Hippocratico sumptionem, conducto ob defectum
equorum curru Savernam versus iter instruitur. Cumque Serenissimus hospitio
egressus lustrandae novae civitatis causa dum equi currui iunguntur,
processisset, summus aulae Lotaringicae oeconomus ad hospitem accurens supra
nomine qualitate dominorum illic hospitantium sciscitatur, qui quidnam ipsi in
aurem admussitarit, non probe scio turbatione, tamen vultus et gestuum varietate
suspicionem et dolorem, nescio quem prae se ferre videbatur, mixta in hospitem
aspera comminutione. Cum extra portas ventum, Serenissimus cum comitatu currum
conscendit, cuius angustia ita omnes coarctavit, ut amplitudinem capacitatemve
doli Diogeniam laudare merito et desiderare potuissent. Pro prandio Novillam
ventum. Hinc dum ulterius pergitur, auriga solvendae in itinere mensurae vini
causa marsupium Serenissimo assurgere iusso e cista currus extrahit solutoque
vino marsupium Serenissimo tenendum tradit, qui ignorantiae hominis sese magna
cum iucunditate accommodans lubens id oneris suscipit. Ac vespere, cum Blomontum
alias Blanckeburgium venissimus, eidem in manus tradit.
24. Blomonto Serenissimus cum domino Denhoff, domino Kazanowski suoque chirurgo
nec non dicto Serenissimi Archiducis Leopoldi aulico, qui iam perlato de adventu
Serenissimi nuntio Saverna redierat, per postam, dux autem Radzivillius mecum in
curru Salcbruckum tempore prandii pervenit. Unde praemissis ad id a Serenissimo
Archiduce equis (curru cum sarcinis et famulis sequente) profectum. Serenissimum
Savernam propius accedentem Serenissimus Archidux Leopoldus cum tota aula et
armata civitate explosioneque tormentorum occiduo iam sole excipit atque in
palatium suum deducit, mansione illic Serenissimo et duci Radzivillio concessa,
aliis superventuris hospitia in civitate assignantur.
25. Baro de Chambley a duce Lotaringiae cum litteris conquestoriis dolorem
ipsius de tam repentino Serenissimi transcursu et evasione referentibus venit,
quem cum mandato dux emiserat, ut Serenissimum festinatione praeventum in
territorio suo sumptibus ducalibus tractaret. Sed Serenissimus elapsus gratiis
de benevolentia per litteras actis festinationis causam in instantem hyemem
transtulit. A prandio sumpto in comitatu Serenissimi Archiducis supremo stabuli
praefecto uno curru Argentinam excurritur, quo sole nondum occiduo perventum.
Hic Serenissimus a nullo agnosci visus iucunda cum libertate una cum aliis
civitatem perambulat.
26. Adiuncto a magistratu civitatis officiale armamentarium toto orbe
celebratissimum campanile templi maioris altitudine et structura vix aliud par
agnoscens, organa soni suavitate multum commendata, rarum illud arte et
magnificentia horologium, altare insuper maius mira dexteritate, a monacho olim
et presbytero quodam seculari sculptum — lustratur. Dum Serenissimus prandio
sumendo vacat, vir quidam spe lucri invitatus extremum dicti campanilis globum
conscendit, quem dato tubis signo iam thoracem pileumve et chartas lusorias e
globo illo iacere, iam vexillum fune attractum erecto corpore vario flexu
agitare, iam in modum sutorum sartorumve fila ducere, iam prono in globo ventre
manus pedesque natantis instar iactitare, iam alia alio peragere modo magno
audaciae stupore omnes conspiciunt. Descendenti postea ad diversorium
Serenissimus honorarium offerri iubet. Finito prandio flexo ad pontem Rheno
iniectum itinere circuitaque curru civitate Serertissimus Savernam revertitur,
quem satellitium Serenissimi Archiducis ad medium miliare extra Savernam
exspectavit. Portam civitatis ingresso cum facibus (nam alta iam nocte eo ventum
est) occurritur sicque ad palatium deducitur.
27. In templo arcis sacrum auditur. Absolutoque prandio spectandi aucupii et
cursus equorum causa Serenissimi in campum egrediuntur, quibus illic
existentibus marchiones de Baden superveniunt; eodemque tempore reliquus
Serenissimi nostri comitatus appulit. Cena publice in aula arcis maiore sumitur,
facta tamen per eminentiorem mensam personarum principumque ab aliis
differentia; in hac cena numeratae sunt 52 nobiles ferninae, quas Serenissimus
Archidux una cura maritis et parentibus ad Serenissimi recreationem accerserat.
Ad mensam principum comederunt Serenissimus noster, ipse Archidux, Princeps de
Litzelstein, duo marchiones Badenses, principissa de Litzelstein eiusque soror,
princeps item Radzivillius, comes Hannoviae senior. In demissiore mensa comites
baronesque promiscue cum Serenisstmi nostri comitatu. Peracta cena omnes ad
arcem veterem desciderunt, ubi introducta Victoria et Amor triumphos
Serenissinii nostri Principis decantarunt. Ac post chorea figurata a septem
iuvenibus praesentata. Inde ad priorem arcem reditum, ubi pars maior noctis
spectaculo saltuum rusticorum Kuchelbergensium magno cum risu ac deinde aliis
choreis impensa.
28. Ordine hesterno prandetur, quo finito nomina virorum, virginum feminarumque
nobiliorum nec non officialia ex pileo per sortilegium extrahuntur. Quidquid
muneris sors alicui iniunxit, illud rhitmis extemporaneis a pantomimo archiducis
cuique traditum et publicatum in cena debito modo erat praesentandum.
Serenissimo nostro fortuna aurigae habitum iniecit, ipsum archiducem supremum
stabuli praefectum, ducem Radzivillium aulicum fecit. Principatus ludi baroni de
Fleckenstein obtigit, quem ille comiti iuniori ab Harman concessit eo, quod
uxori eiusdem dignitas principissae obvenerat, baro autem a Fleckenstein
condicionem rustici Kuchelbergensis accepit. Propinqua iam cenae hora singuli in
vestibus condicioni et officio respondentibus in arce comparuere simulque ad
domum principis ludi eum ad cenam conducturi sese contulere. Unde praeambulis
fidicinibus ad arcem perrectum ibidemque cenatum. Post cenam choreis in
vestibus, quas cuique officium iniecerat, vacatum. Huic ludo dominum Pac,
dominum Zolkiewski, dominum Rozen curiositas videndae Argentinae (nam eo
exiverant) exemit.
29. Post ientaculum Moltzaimum disceditur, ubi peracto prandio Serenissimi animi
causa exspatiati sunt. Hospitium Serenissimis collegium patrum Societatis
praebuit.
30. Serenissimi equites alios anticiparunt per aucupium molestiam itineris
eludentes ac circa horam decimam Benfeldium (parvula est haec civitas, vallo,
muris praemunita a Seremssimo Archiduce circumdata) pervenerunt tempusque
pomeridianum venationi aprorum impenderunt
31. Audito sacro sumptaque collatione ac praemissis curribus Schletstadium
(civitas haec est imperialis situ amoeno et monimentis non mediocribus tota fere
catholica) hora circiter quarta ventum. Ubi Serenissimi explosione tormentorum
et civibus ordine per plateas civitatis utrinque dispositis excepti statim ad
vesperas sese contulere, quibus finitis ad cenam itum praeaudita tamen prius
eius civitatis magistratus salutatione, quam notarius petita primum loquendi
facuitate oculis in ducem Radzivillium defixis orsus est, Deinde de persona
Principis sciscitatus prolatis aliquot verbis sermonem ad Serenissimum
Archiducem non praesentem convertit, quae res per se ridicula in cachinnos
loquente ipso vix suppresso Serenissimum cum reliquis post abitum salutantium
effudit. Hospitabantur hic Serenissimi cum duce Radzivillio in monasterio
Ioannitarum, reliquis hinc inde per hospitia civitatis diffusis.
1. November. Serenissimi simul Eucharistiae Sacramento refecti sunt totamque
diem devotioni impenderunt.
2. Absolutis sacris defunctorum ceremoniis sumptoque prandio, praemissis recto
tramite aliis ipsi Serenissimi cum pauco comitatu nocte iam provecta Breisacum
venerunt taedio itineris venationis suavitate eluso. Civitas haec colli
eminentiori superstructa, ex una parte, qua Alsatiam spectat, Rheno per insulam
duplicato alluitur, neque hac accessus nisi per duos pontes Rheno iniectas
vallisque in ingressu firmatos patet. Arx vetus praerupto monti imposita, turri,
quam habet altam valde quascunque hostium adreptationes detegit ac si vel
incuria vel fato hostis appropinquet, tormentorum multitudine difficultateque
ascensus facile conatus eius reprimit. Fortalitium item novum, quod meridiem
versus colli superstruitur securitatem civitati aqua terraque praebet, ut pote
et flumini Rheno et planicei, quae late in Briscaviam extenditur, dominaturum.
Ipsa civitas duplici muro circumcincta habita naturae loci dictorumque
munimentorum ratione clavis Alsatiae meretur dici. Ad ripam Rheni rupes est,
quam ardente nuper in Imperio rebellione marchionem Turlacensem variis
stratagemmatibus occupare sategisse ferunt, ut pote ex aqua Rheni pontibus
multum incommodi afferre potuisset, in hac nunc diligentes excubiae Preisacensi
praesidio aguntur. In templo civitatis corpora Sanctorum Gervasii et Protasii
asservantur.
3. Serenissimus Princeps magistratui civitatis audientiam, quam in hanc horam
reiecerat, concessit. Audito in templo parochiali sacro absolutoque prandio
Eysenscheimiam disceditur. Serenissimi in arce, alii in civitate hospitantur.
4. Serenissimi cum nonnulla parte aulae Ruvachiam profecti ibidem prandent.
Palatium Ruvachiense residentiam Archiduci in hac provincia praebet ordinariam,
quod in colle constitutum circumspectum considerantibus praebet et amplitudine
et amoenitate perinsignem. Camerae omnigena magnatum suppellectile, instructae
tapetibus filorum aureorum argenteorumve intertextura micantibus pretiosissimis
imperatorum Austriaconun veterum imaginibus aliisque exquisita arte et sollerti
industria elaboratis picturis et ornamentis refulgent. Turris hic supra tecta
palatii sese efferens tota fenestris perlucida radios solis perexiguo speculo
haurit, quibus in obiectum e diametro in radicem refusis notitia horae emergit.
Inter rudera veteris cuiusdam turris lapis visitur, in quo sonum quendam
ululatui similem multos per annos auditum ferunt, quem cum admirabundi
diffregissent, bufonem illic reperere, stupendum prorsus qualiter in saxo nullis
fissuris pervio bestia generata, aut demum tanto tempore nutrita fuerit. Vespere
Eysenschermiam redeuntes Serenissimi cum comitatu in palatio nobilitatis
provincialis a barone de Ravenstein magnifica cena excipiuntur.
5. Tota die quiescitur. Vespere tantum domus cudendae monetae destinata visitur.
6. Praemissis Basileam sarcinis Serenissimi cum comitatu in pago Habsen
prandent. Hinc dux Radzivillius facta Serenissimo Archiduci valedictione cum
domino Pac recta uno tractu Basileam praecurrit, Serenissimo in venatione adhuc
sese aliquantum occupante, qui secedente Serenissimo Archiduce uno miliari
Basilea pernoctat, cura eius tractandi supremo Serenissimi Archiducis camerario
demandata.
7. Circa horam nonam antemeridianam Serenissimus Basileam intrat, ad quem
videndum ingens hominum multitudo affluxit. Humanitas Basiliensium in hoc
spectata, cum quod res et sarcinas famulosque Serenissimi audito tantum Polonico
nomine sine ulteriore inquisitione intromiserint, tum quod Serenissimo sub
nomine ducis Radzivillii tria vasa vini et currum avenae eum singulari promptae
voluntatis declaratione obtulerint. Demum etiam nonnullos ex officialibus
civitatis conductus et liberioris transitus causa ad primam usque civitatem cum
Serenissimo miserunt omni exactione vectigalium praefectis interdicta. Itaque
sumpto Basileae prandio pro nocte Lichstadium (civitas haec est Basiliensis
subiecta) ventum.
8. Maturato Lichstadii prandio cum transita civitate Olte (Solitumensium haec
est tota catholica et ideo militi Gallico Hispanis arma inferenti impervia)
adversam fluminis praeterfluentis ripam transmisso ponte attigissent, audiuntur
strepitus tormentorum in loco remotiore explosorum. Coniecturae eius rei
intentis ex improviso occurrunt 200 equites Galli e legione fratris regis
Galliarum Grisonibus et Rhetis in subsidium missi. Erectis in eventum insperati
occursus utrinque animis attente amice tamen et tacite utraeque partes
transeunt. Progressis paululum nostris manus peditum partim Helvetorum, partim
Gallorum obiicitur. Qui nescio quid hostile ex fascis nostrorum rubeis arguentes
velut proeliatum acie disposita, adhibito tympanorum sono pugnae sese accingunt.
Quo viso Serenissmimus Princeps dominum Denhoff ad ductorem eorum militum
praemittit, qui intentione nostrae partis exposita voluntatem eorum quoque
exploret. Intellectis utrinque sententiis cum Serenissimus transisset, ipsi
quoque perrexerunt rogatique, ut currus (qui ob asperitatem viarum tardius
progrediebantur) intactos transire sinerent, moroso capitum nutu adsetitire
videbantur. Nota tamen eius modi hominum rapacitas detrita aliquantum nostrorum
fiducia consilio occasionem praebuit, ut conductor in Olte remearet, ibique
currus, quoad milites isti transiissent (nam civitatem catholicam ingredi ipsis
non erat integrum detineret. Obsequitur conductor cumque ad milites ipsos
pervenisset obversis moschettis et minitatione mortis repellitur. Redit hic ad
Serenissimum reique seriem exponit. Tunc aucto rerum amittendarum mctu dominus
Zolkiewski et dominus Denhoff deliguntur, qui milites adeant atque ab instituto
dehortentur. Sed hos praesumpta periculi certitudo verborumque et laboris
iactura ab amplexu consilii deterruit. Ergo non occurrente alio modo probatur
sententia, ut conductor noster praedictus transmisso flumine per aliam ripam in
civitatem penetret securitatique rerum consulat.
Cumque hic propinquus flumini exsequutioni mandati sese accingit, milites iam
transiisse animadvertit. Nuntiato transitu domino Denhoff maioris securitatis
causa in civitatem remittitur curruum illic detinendorum causa, donec suspicio
simulati secessus tempore aliisque indiciis vanesceret. Constante ergo eorum
abitu dominus Denhoff visis curribus et facta mihi eorum, quae acciderant,
relatione, ad Serenissimum rediit. Trepidantibus adhuc inter spem et metum
nostris, antequam dominus Denhoff ad civitatem missus venisset, marchio
Turlacensis iunior in Vallem Tellinam et ipse tendens obviam factus est. Cui
dominus Denhoff agnoscenti Serenissmimus sese detexit, de qua felicitate ipse
sibi gratulatus, cum super securitate rerum nostrarum interrogaretur, dubitare
se respondit, nam praeterquam quod ordinarius his polypis sit, ut obvia quaeque
contactu secum trahant, ubique pro certo credi Serenissimum nostrum Principem
ideo in Italiam profieisei, ut partes Hispanicas amplexus contra Rhethos
Gallosque militem ducat. Atque ita si his militibus quidpiam de praesentia
Serenissimi Principis innotescat, periculum ingravescere, suam interim
pollicitus operam, ut quantumcunque potuerit, securitati rerum consulat factaque
obscquiorum suorum oblatione recedit. Res itaque salvae et intactae hic
transiere.
Emersi ex hoc periculo aliud incurrunt. Serenissimus cum duce Radzivillio
praecedens Arburgum, Bernensium oppidum, libere et secure transit. Subsequens
comitatus pars, quia per pagum proximum sine vectigalis solutione transierant,
clamore ex eo loco accurrentis et super vectigalis frustratione conquerentis
puellae retinentur irritatique incolae cum insultatione et minis revidendarum
rerum vectigal exigunt. Nostri novitatem rei et insolentiam hominum admirati
asperitatem eorum humanissimo affatu mitigare nituntur. Sed erinaceos demulcent,
nam nihilo placidiores domino Nagott facti enormitatem cum vociferatione
exprobrant, expostulanti, ut durius quid peterent, flagitanti occlusis portis
graviora minantur. Advectis tandem quarum causa tam diu exspectabantur rebus,
soluti sunt tres Ungarici, quod cum quidam e barbaris illis non vidisset,
dominum Nagott portam versus tendentem correpto equi freno retraxit, nec ante
dimisit, quam de solutione facta a consociis certior factus esset. Ita
praetervecti hanc insolentissimorum hominum barbariem, nocte Zofingam venere.
Hic vectigal quoque exigentes audito legati Polonici et catholicorum nomine
quievere. Nam haeretici infensi principes catholicos maxima colunt observantia.
Ictus illi tormentorum bellicorum, quos in egressu civitatis Oltanae a nostris
auditos memoravi, hic in signum transitus militis hostilis edebantur.
(Continuabitur)
9. Dum in confinibus Lucernensibus castrum Zwick
eminentissimae rupi superiectum naturaeque et artis ingenio mirifice munitum
transitur, tres aut quatuor bombardae a militibus praesidiariis exploduntur.
Prandium in oppido Swersce lacui Symbachensi adiecto sumitur. Transito
Symbachio, unde non procul locus iste ostenditur, quem Helvetii fusione
exercitus olim Leopoldici insigniverunt, Lucarnae ,,Sub Equulo" pernoctatur.
Huc Serenissimus cum comitatu tempestive pervenit, currus autem cum rebus
provecta iam nocte et quiescentibus omnibus. Mirum qualia praecipitia tenui
unius solius candelae lumine tunc cum curribus evitaverimus.
10. Audito Lucemae apud patres Societatis sacro dum
Serenissimus templo egreditur, nuntius apostoticus isthic degens accurrit
ducemque Radzivillium salutat ac inter ceteras officiorum oblationes
exquisissima (ut dicebat) vina pro itinere offert. Missus ego seligendi vini
causa cantinam ingressus nihil singulare praeter vetus vinum Burgundicum quod
et ipsum iam in acetum declinabat, reperi. Expeditis cum nuntio complimentis
naves statim ingressae ac per lacum Lucernensem Flielam versus navigatum.
Lacus bic asperis primum circumseptus montibus, in varias deinde partes
expandens brachia villas aliquot notabiles veteraque dirutarum arcium vestigia
complectitur. Inter cetera notantur rudera arcis Habsburgensis fons ille, ex
quo mare gloriae Austriacae effusum. Villa item Swit unus e primis cantonibus.
Sacellum, quod in memoriam Gulielmi Uraniensis (qui eo loci e navi sese
praeeipitans manus praesidis et captivitatem vel mortem evasit) exstructum,
annua festivitate magna hominum libertatis Helveticae originem celebrantium
concursu frequentatur. In hoc tota factae conspirationis et foederis trium
rusticorum historia depicta visitur. Paulo inferius ex alia parte lacus
aureola illa ostenditur, in qua moles rebellionis a tribus illis rusticis
quotidiano clandestinoque conventu fabricata. Aqua in hoc lacu tam est
limpida, ut ubivis in ipsum fundum transpectus pateat. Ventis altitudinem et
earundem ob montium frequentiam nullis pervia placidam et securam praebet
navigationem. Proverbialiter in Helvetia querentibus, quae nam in ista regione
sit maxima crux, responderi solet: lacus Lucernensis, nam plane in formam
crucis extenditur.
Traiecto itaque lacu hoc Flielam pervenitur, ubi
Serenissimus cum comitatu navi exscedens pedes Altorffium, quarta miliaris
parte Fliela dissitum, pergit. Famuli cum rebus et equis subsequuntur. Dominus
Piglowski pueros ludentes in transitu verbis Germanicis increpuit, qui talium
fortassis insolentes irrisione et convitiis ita ipsum persecuti sunt, ut
pudore suffusus vix sese ipsis eripuit. Altorfii, alias Uraniae, Serenissimus
cum omni comitatu ,,Sub Aquila Aurea" hospitatur. Templum parochiale hic valde
pulchrum monasteriumque patrum capucinorum. In ipsa villa super puteum visitur
statua Gulielmi Uraniensis cum ballista et telo necnon filiolo pomum gestante.
Memoria haec est saevitiae pariter et pracsidum et coeptae libertatis. In cena
varii generis vina in scyphis deauratis illustrissimo duci Radzivillio a
magistratu loci offeruntur. Ego ab illustrissimo duce ad legatum regis
Hispaniae, qui illic residet, fidei de sanitate poscendae causa missus in
lecto decumbentem ipsum offendi. Hic subordonatus Serenissimi Principis
adventum graviter super infelicitate sua quaerebatur, quod videlicet eo plane
tempore morbus illum invaserit, quo non facile alias sibi eventuro honore
praesentia videlicet et affatu tanti principis frui deberet. Inter ceteras
discursus materias iteratis vicibus expresse a me petiit dominis Polonis,
quicunque ii sint, qui advenerunt, salutem suis verbis nuntiarem
significaremque nihil sibi nunc magis in optatis esse, quam ut turmas aliquot
Kozakorum in hac contra Rhetos bellandi occasione haberet, inventurum enim se
vias modosque, quibus etiam in illa montium asperitate usui et emolumento esse
sibi possint.
11. Audito apud patres capucinos sacro sumptoque
ientaculo uno tractu in Urseren, septem horis Urania dissitum, pergitur. Pagus
hic ad pedem montis Gothardici situs, pauculas miserasque domos continens suo
iure sine ulla dependentia gaudet. Antequam huc veniretur, in ascensu montis
satis praerupti legatum ducis Parmensis in Lotaringiam tendentem offendimus.
Hoc die multi nobis pontes ingentibus praecipitiis terribiles transiti. Ac
inter ceteros ille, qui reliquis pontis infernalis adstructus est. Pons ille
infernalis a demone compositus fertur inito cum Sancto Columbano pacto, ut
primus, qui transiret, suus foret. Perfecto ponte Sanctus Columbanus buccellam
ad alteram partem pontis proiicit et caniculus ad id destinatus inhians pontem
transcurrit, quem diabolus iure pacti ridicule deceptus correptum fremebundus
divulsit. Hic quoque visitur lapis ille ingentis magnitudinis quem (ut fertur)
diabolus vertice capitis gestans, cum a muliercula quadam obvia
interrogaretur, quid eo cum saxo agere meditaretur responderetque pontem
noviter factum eo se confracturum. Facto a muliere signo sanctae crucis eo
loco, quo nunc visitur, relinquere coactus est.
12. Peracto sacro sumptoque apud ducem Radzivillium
ientaculo Serenissimus duxque Radzivillius, dominus Pac, dominus Zolkiewski et
dominus Kazanowski sedilibus per ardua montis Gothardici portari sese facere
aliis nonnumquam in equis, nonnunquam ob lubricitatem glaciei aliaque casuum
pericula pedestri itinere subsequentibus. Traiectui montis quinque horae
impensae; prandium pagus Elgers dictus, exhibet. Hic a quodam incola quinque
frusta cristalli montanae mirificae magnitudinis venalia habentur, quae et
ipse Serenissimus vidit licitatusque est. Noctu in Faete sub insigni Uraniae
misere cenatur quiesciturque.
13. Serenissimus metdecimus festinato cursu Mediolanum
praecessit venitque eo die pro prandio Bellezzonam usque, ubi in
intromittendis ipsis ob defectum fidei sanitatis praesides eiusdem magnam
difficultatem fecere. Nihil flexus, quod famulos se legati regis Poloniae, qui
paulo post secuturus est, dicerent. Ungaricis opus erat, quibus porta et animi
eorura expugnarentur his manui iniectis libere transiere. Dominus Rosen et
dominus Piglowski cum reliquo comitatu et sarcinis Polegii ,,Sub Aquila"
prandent. Hic hospes cum hospita ad sonitum nostrae testudinis choreas ducit.
Vespere Bellezzonam venientibus David a Serenissimo relictus occurrit
admonetque dominum Rosen tanquam legatum Maiestatis Polonicae sub nomine ducis
Radzivillii veneraremur, ut dicta praeeuntium dominorum factis nostris
congruerent. Laboratum circa exsecutionem huius ordinis, quantum fieri potuit.
Hospitabaturque extemporaneus hic legatus ,,Sub Cervo Aureo". Bellezzonae tria
sunt fortalitia; tribus primis Helvetiorum cantonibus attinentia: illud quod
omnibus supereminet Undervaldensibus, medium Suitensibus, infimum, quod totam
vallem obserat, Uraniensibus. Transfluit hic fluvius Ticinus, quem Gothardus
ex hac parte effundit, sicut ex alia Riesam.
14. Serenissimus pro nocte Comum venit omnique hospitio
in ipsa civitate exclusus in suburbio pernoctavit. Dominus Rosen cum suis uno
tractu Luganum venit. Hospitatur ,,Sub Cruce Alba" laute et nitide.
15. Serenissimus praeparatas in eius adventum a duce
Feria pompas sollennitatesve irritas redditurus relicta Comi maiore comitatus
parte cum domino Pac et domino Denhoff claudicante equo per postam Mediolanum
contendit inque hospitium ,,Trium Regum" divertit. Dux Feria, Mediolani
gubernator, intellecto Polonorum adventu mittit sciscitatum, quandonam
Serenissimus Princeps Poloniae speretur, se enim illi occursurum. Cui cum a
domino Pac responsum Serenissimum iam a duobus horis Mediolani esse, quae res
omnes adventus Serenissimi conscios stupefecit confuditque. Circa vesperum dux
Radzivillius cum aliis eodem appulit. Dux Feria ne cura Serenissimus Princeps
incognitus illic degere vellet, diurna salutatione ipsum detegeret, noctu
Serenissimum adiit salutavitque. Ego in comitatu doinini Rosen antelucana
salutatione cum impedimentis et sarcinis per lacum Luganum transvectus
Codelagi reliquos exspectavi. Unde adventantibus ipsis oneratisque equis
pergentes prandium Mandridii ,,Sub Sancto Georgio" sumpsimus. Ad Beatam
Virginem, ubi imago Beatae Virginis in pulcherrimo templo miraculosa,
pernoctavimus. Huc lectam status Mediolanensis nobilitatem multis cum curribus
Serenissimum Principem excepturum adventasse intelleximus, quae cognita
eventus frustratione Mediolanum ante nostrum adventum redierat.
16. Dominus Rosen cum suis Mediolanum venit, qui ,,Sub
Falcone" cum plerisque aliis, ne suspicio praesentiae Serenissimi e nimio
assistentium numero intenderetur, hospitatur. A prandio Serenissimus cum duce
Radzivillio et nonnullis aliis ad castellum specie incogniti proficiscitur,
praefectus quoque castelli voluntati Serenissimi sese accomodans venienti non
accurrit, sed ascensurum in superiore graduum parte exspectat frigideque metu
detectionis salutatum per interius casfellum tanquam eminentius, ex quo
despicientibus forma et condicio omnium propugnaculorum subiacentium facile
occurrit, circumducit. Mira dissimulandi ars, tam in militibus, quam in
civibus Mediolanetisibus notata ita, ut etiam optime noscentes Serenissimum
illic esse ignorare viderentur. Dux Feria cenam cum Serenissimo in diversorio
sicuti et reliquis diebus fere omnibus sumit.
17. Beatificatio Patris Andreae, fundatoris Theatinorum,
apud eosdem patres celebratur, cui sollennitati Serenissimus musicae audiendae
causa interfuit.
18. Religiosam apud Dominum Bernardum cantantem audit,
inde ad dominum Alexandrum Vatielli, Serenissimi Archiducis Leopoldi
pocillatorem et residentem, profectus opiparo et lauto convivio cum comitatu
ab eodem excipitur. Peracto prandio vesperis a monachibus ad Sanctum Paulum in
eius gratiam cantatis interest, ubi mirifica virginis cuiuspiam vox notata.
19. Serenissimo apud patres Benedictinos sacrum audiente
ab iisdem religiosis musica cum variis instrumentis instituitur. Prandium dux
Feria duodecim miliaribus extra civitatem in palatio rurali vicecomitis Fabii
sumptuosissimum exstruit, quo absoluto saltus variique lusus a chorearum
magistris larvatis exercentur. Femina quoque more Hispanico crepitu digitis
apud numeros choreales excitato saltavit. Pro cena Mediolanum reditur.
20. Magnam diei partem perambulationi civitatis,
lustrationi officinarum impendit Serenissimus sicut et coemptioni rerum e
cristallo confectarum. Monasteria item et hospitalia domumque mente captorum
invisit. A prandio Serenissimus sub nomine ducis Radzivillii ducem Feria adit
privatus sine reverentiis alias sibi debitis habitus totum palatium ducis
salasque et aulas illas amplissimas in transitu Serenissimae Margarithae
Hispaniae reginae visendorum spectaculorum causa exstructas lustrat.
21. Divisi Mediolano discedunt, nam Serenissimus Princeps
accepto duce Radzivillio et domino Pac, Domino Zolkiewski, domino Rylski
praeibat Genuam sumpto Mediolani prandio. Dumque Paviam contenditur, in
transitu visa est carthusia illa celebris a vicecomitibus Galeaceis
constructa, ubi Serenissimus licet a patribus fuerit invitatus, manere
recusavit primaque noctis
hora Paviam venit.
22. Dominus Denhoff, dominus Kazanowski, dominus Rosen,
dominus Piglowski, dominus Lampugnani (quem Serenissimus tanquam expertum tum
ut officio capellani fungeretur, Mediolani cohorti suae domesticae
inscripserat) Serenissimum sequuntur. Dominus doctor Serenissimi Romam cum
famulis et rebus (quas Bononiae relinquere debebat), praemittitur, cura
palatii tum rerum omnium procurandarum causa in adventum Serenissimi
necessariarum dominus Nagott mecum per postam Venetias proficiscitur.
Serenissimus autem hoc die videt templum Sancti Augustini et sepulchrum ex
marmore albo affabre factum locumque sepulturae incertum propter dissentionem
religiosorum Sancti Augustini et eiusdem canonicorum regularium, ambobus
praetendentibus sibi deberi corpus asservari. Pontifex autem sub
excommunicationis poena prohibuit, ne ab utrisque corpus quaereretur, tum et
per medium linea divisum est templum, sinistra religiosis, dextera canonicis
concessa est, summum altare alternatim per hebdomadam utrisque est in usu.
Rediit postea Serenissimus ad hospitium et cum iam currum conscendisset, ut
abiret, a duce Parmensi nobilis nuntius expresse missus petiit audientiam;
concessa est privatim, ibi nomine ducis et cardinalis Farnesii redditis
litteris ab utroque petiit, ut Sua Serenitas transeundo per statum ducis ad
eum diverteret. Dubium responsum accepit a Serenissimo, qui omnino nullibi
agnosei voluit. Venit postea pro prandio Vogaram; Vogara pro nocte Dortonam.
Hic occurrere 50 vel 60 milites, qui Comum versus ibant et collibebantur
plures. Dordonae reliquo diei et nocte substitit Serenissimus.
23. Prandium Serravalli sumitur Hic relicto curru equites
Otagium usque veniunt. Cum autem Paviam transirent, ibi examinantur omnes, an
ex locis pestiferis veniant cogunturque ostendere testimonium sanitatis;
ostenso eo, quod Mediolano secum vexerant, transmissi sunt, Abeunte
Serenissimo eum comitatu supervenit mulus cum sarcinis, qui praecurrentes
equos propter onus assequi non poterat. Cumque eo curator hospitiorum
Serenissimi David, qui transire volens detinetur, adhibitis ei quatuor
custodibus missoque Otagium nuntio, qui Serenissimum eum suis progressu
ulteriore arceri curaret, veniunt ad hospitium sanitatis praesides exactoque
testimonia, cum id, quod Mediolano ferebat, Serenissimus ostensum esset.
Sufficiens ipsis visum. Ita ea nocte securi sese contulere cubitum
praeordinatis a domino Zolkiewski pro ientaculo ferculis aliquot Polonicis.
Occurrente rerum mulisque memoria admirabundi et de causa tantae morae anxii
aliquantum exspectant ac quieti deinde se committunt. Media riocte afferuntur
litterae a Davide, quibus nuntiata detentione sua consilium implorat; erant
hic quoque litterae iunctae, quae ad senatum Genuensem dirigebantur.
24. Dux Radzivillius et alii vocatis sanitatis
praesidibus de rerum retentione cum ipsis expostulant, qui metu periculi
capitis manum chartae subscribere detrectant, liberum tamen Serenissimo cum
suis transitum concedentes. Communicato inter nostros consilio probatur eo die
Otagii manendi sententia et expediendi unum Genuam per postam; quod et
effectui mandatum totaque ea dies in hilaritate transacta. Circa vesperum
significatur reliquos e comitatu Serenissimi, dominum videlicet Denhoff cum
aliis Paviae non fuisse intromissos, ita ut Serravalliam redire coacti
fuerint.
25. Noctu venere litterae Genua, quibus iubebatur, ut
omnes libere transmitterentur doluitque senatus res detentas fuisse. Summo
mane audito apud patres Sancti Francisci sacro Genuam versus progrediuntur.
Vixque montem ascendere coepere, cum subito circius exortus flatu impetuoso
tantopere saeviret, ut multorum pileis deiectis ipsi etiam equi vacillare
coeperint. Continuabatur hoc iter non sine discrimine venti, tamen saeviem
alleviabat, quod velut a tergo secutus Genuam versus eos propelleret. In medio
itinere obvium habent quendam consulem Genuensem, qui eos invitat, ut in domum
eius divertant commendato vinorum, quae habebat excellentia relataque multorum
Polonorum notitia, quibus de rebus cum domino Pac conferebat, qui frigide ad
ea omnia respondebat, noverat enitn mores et ingenia eiusmodi hominum. Ille
autem ut invitationi suae maiorem vim adiiceret, dicebat se esse protectorem
nationis Polonicae. Cui responsum Polonos protectorem praeter illustrissimum
cardinalem de Torres non agnoscere cumque neque Academia Genuae sit neque ulla
nationis negotia illic tractentur mirari se, unde tale nomen emergat. Videns
itaque bonus homo nihil sibi prodesse hanc suam sagacitatem Genuam praecurrit
neque amplius comparuit.
Circa meridiem appellunt Genuam. In transitu lustrantur
palatia illa ampla ante civitatem in Sancto Petro in Arena. In ingressu
exhibetur testimonium sanitatis, quod cum reverentia acceptum neque res more
solito lustratae sunt. Iam enim omnes erant admoniti et vix aliquid secum
vexere praeter vestes dormitorias relictis gemmis apud patres capucinos
Ottagii. Dum pransuri mensae accumbunt, duo patricii (quorum unus e familia
Palavicinorum, alter e domo Gentilium) superveniunt, qui dissimulata
Serenissimi Principis agnitione, licet a magistratu missi privato tamen se in
exteros affectu stimulatos venisse asserunt. Dominos hos peregrinos sine ulla
personarum aut patriae exploratione per nobiliora notabilioraque civitatis
loca circumducturi atque eo fine tres lecticae attulisse, quibus si domini
peregrini, ut et obsequiis ipsorum quacunque in re uti non fuerint dedignati,
magno se beneficio obstrictos iri. Acceptata cum gratiarum actione hac tam
insigni dissimulatione palliata oblatio, quae vix dici potest, quanta
Serenissimum perfuderit voluptate, quod videlicet incognito tam egregiam et
honoratam videndarum rerum omnium opportunitatem obiecisset. Peracto itaque
prandio itur in tribus illis lecticis ad Sanctam Catharinam, qua eeclesia illa
lustrata per palatium ducis, quem ipsi doge vocant (qut tunc illud officit
administrabat, erat e familia Francorum) reditur ad hospitium. Vespere choreae
nuptiales cuiusdam nobilis spectantur, has multitudo feminarum formae
pulchritudine saltandique dexteritate nec non vestimentorum superbia
praecellentium spectatu iucundas fecit.
26. Mane rediere cum lecticis praefati nobiles
Sereiussimumque ad templum Theatinorum Sancto Sillo sacrum deduxerunt. Inde ad
Sanctum Laurentium, ubi cineres Sancti Ioannis Baptistae asservantur; post ad
templum Societatis, quod cum structurae magnificentia, tum ornatus
picturarumque superbia nulli toto orbe terrarum secundum, ubi Serenissimo
thesaurus templi magno spectantium omnium stupore monstratus. Hinc ad
armamentarium palatii deflexere. Parvulum hoc quidem compendioso tamen ordine
et dispositione incredibilem armorum multitudinem continens. Visebantur hic
loca nonnulla vacua, armis videlicet et armaturam 12 000 peditum et 300
equitum privatis nobilium nonnullorum stipendiis contra Sabaudiae ducem
fovendorum dispensatis. In portum, quem molam vocant, transportati ob nimium
venti asperrime tunc saevientis impetum diu subsistere non potuere, eo tamen
quo illic vento reluctati sunt tempore. Videre 200 milites triremem
conscendentes Savonam vehendos. In reditu triremes lustratae; in ea, quae
capitanei est, Serenissimo Principi ducique Radzivillio calcaria a captivis
iure in ascendentes consueto adempta sunt, quae ipsi donativo redemere. A
prandio palatia in platea nova lustrantur ac inter cetera illud, quod ducis de
Oria est reliquis antecellens. Ad Sanctam Mariam Carinianam profecti templum
propter aeditui absentiam ingredi non potuere. Totos itaque civitatis muros
exterius ad mare usque circumlati provecta iam nocte ad hospitium rediere.
27. Mane in templo Sancti Leonardi monialis cantare
auditur, quae in omnibus celebri illi Mediolanensi ad Sanctum Paulum
cantatrici aequiparatur. Hinc ad Sanctam Mariam Carinianam disceditur, ubi
inter cetera ambulacrum illud tecto templi superiectum ipsis arrisit. Totum
enim marmore exquisitissimo stratum patentissimum pulcherrimumque ascedentibus
praebet circumspectum. In domo civis cuiusdam, qui se dicebat Maiestatis
Polonicae agentem, celebre illud horologium Augustanum visum, quod dictus
civis privatis pecuniis 12 000 videlicet talerorum emisse sese iactitabat. In
reditu visus dux cum senatu sedens et consultans. Pomeridiano tempore accepta
a senatu licentia (sine qua nullus in civitatem currus invehi potest) sexigae
ducis Spinola introductae sunt, quibus Serenissimus una cum comitatu ad
palatium principis d'Oria vectus omnia isthic notatu digniora (ipso interim
palatii domino quo liberius Serenissimus omnia pervagaretur latitante)
lustravit. Merentur hic videri armamentarium, utensilia et suppellex tota
argentea, peristromata, hortus etc. Hic Serenissimus de caloris excessu
conquestus, cuius beneficio tali anni tempore uvis recentibus illic
vescebantur, quin et rosae liliaque tota hieme illic florere solent. In
palatio Neri (qui cum pauperrimus fuerit, uxoris suae, quam ex eadem familia
unicam heredem duxit, dote 200 000 scutatorum aureorum ad amplissimas venit
divitias) pulcherrimae picturae sunt notatae, horti item pensiles et piscina.
Hinc viso palatio ducis Spinola ad palatium imperiale transvecti prae omnibus
montem in formam horti miro artificio redactum suspiciunt. Hortus enim hic
primo statim introitu varietate rerum ac ordine miram confuse intuentium
oculis ingerit amoenitatem. Singula vero contemplanti singularis voluptatis
fit accessio, videas enim viam cupressis altissimis consitam, qua in ipsum
montis fastigium sive fastidio ducens pulcherrimo virore et proportione
luxuriaretur, eminentiore paululum loco piscinam aqua limpidissima pisciumque
selectissimorum copia redundantem ac proceris cupressis undequaque adornatam e
quatuor angulis aquilas saxeas velut in praesidium suarum rerum exerere;
progresso inter circumiectas arborum herbarumque delicias in ipsum usque
montis cacumen alia piscina occurrit amoenitate iriferiori non secunda etc.
Egressi ex hoc horto relictis isthic curribus in lecticis ad hospitium
rediere. Toto tempore, quo Serenissimus Genuae mansit, vinum a magistratu et
lectus pro Serenissimo suppeditatus est. Nobilibus illis ductorum officio
functis Serenissimus adhibita gratiarum actione sese detegit.
28. Genua profectus Serenissimus uno tractu Otagium
pervenit.
29. Serrivallium equites, inde curru Vogatam.
30. Audito in via in sacello quodam sacro Bionnae
prandetur. Hinc non nisi ad castellum Sancti Ioannis pro nocte se ire posse
veredarius pertinaciter sustinuit. Servus vero hospitii Placentiam usque
pertingere posse asseverat, qua de re diu inter se altercati. Hospitii servus
Serenissimi ante horam 24 pacta 5 ducatorum mercede Placentiain conducendi
onus in se recepit. Fit contractus inserta condicione, ut nisi ante dictam
horam eo perveniat, mercede frustretur. Accipit condicionem servus ac ubi
domini currus conscendere, totis equorum viribus connitens neque voci neque
scuticae parcens, nulla saxorum lacunarum aliorumve impedimentorum habita
ratione pleno cursu ac velut morte conctaturo imminente pergit mediaque ante
praefixum tempus hora Placentiae dominos constituit aeque triumphandus
gloriatur. Reliqua comitatus pars in castello Sancti Ioannis prout prior
veredarius dixerat, pernoctavit. Serenissimus cum suis Placentiae ,,Sub
Angelo" lautissime habetur subministrato ex arce vino exquisitissimo, quod
etiam ipsos ad crastinum ientacuium isthic sumendum invitavit.
1 Decembris. Placentiae ientaculum sumitur, duroque
hospiti solutio offertur, manu retracta nihil se in solutionem accepturum
dicit stante sic imperio Serenissimi Ducis. Honorarii itaque loco Ungaricis
manus ipsi onerata. Hinc dominus Pac Parmam a Serenissimo Principe ducem
Parmensem de adventu eius certiorem redditurus praemittitur. Qui expedito apud
Serenissimum Ducem commisso sibi officio sexigis ducalibus Serenissimo
Principi occurrit. Quibus clauso curru Serenissimus in civitatem vectus in
palatio ducis Polli hospitatur. Ubi adventante Serenissimo conclavia nondum
bene erant instructa. Dum autem Serenissimus comoediae cum comitatu interest,
omnia peristromatibus, tapetibus, lectisterniis superbissimis auroque et
argento micantibus utensilibus item suppellectilibus etiam iis, quae igni
struendo serviunt argenteis splendidissime exornantur. Auditum est peti veniam
vilitatis apparatuum ornamentorumque ab iis, quorum camerae et lecti
holoserico erant instructi. De magnificentia ciborum non suppetunt verba satis
magnifica, quae ipsi respondeant usque adeo et copia et raritas et sumptus
erant in excessu neque facta est ulla aut ciborum aut potus inter dominos et
famulos differentia. Commissarii munere fungebatur dominus Lampugnani, qui
super colloquio instituendo inter Serenissimum Principem et Serenissimum Ducem
tractans concedi petiit, ut Serenissimus Dux ad Serenissimura Principem
visitandi gratia venire posset. Serenissimus ne contra mentem suam tali
visitatione detegeretur, gratiis de hac humanitate actis colloquii locum apud
patres Societatis assignavit. Quod occasione festi Sancti Xaverii eo die
incidentis ex animi voto peractum.
2. Pervenerat autem illuc Serenissimus Dux una cum
cardinale Farnesio Serenissimi nostri adventum praestolaturus. Dumque de
accessu Serenissimi admonetur, extra camerae portam progressus Serenissimo
nostro occurrit ipsumque perhumana salutatione excipit. Facta sua primum,
deinde illustnssimi cardinalis, patrui sui, excusatione, quod ipse propter
voluntatem Serenissimi Principis votis suis reluctantem, Cardinalis autem
propter podagram, qua tunc temporis graviter afflictabatur, officiis suis
satisfacere non possent. Mirum autem dictu, quanta in duodenni hoc duce
maturitas, quae naturae praerogativa! qualesve ingenii dotes in omni actione
sermoneve eluxerint. Peracto maturae salutationis officio musicae audiendae
ibidem aliquantum temporis impenditur. A prandio Septimia cantatrix (mulier
haec maritata est) vocis et artis eius audiendae causa aditur. Finitis
vesperis (quibus Serenissimus apud patres Societatis interfuit) ducissa vidua
a Serenissimo visitatur, quae magna animi alacritate et benevolentiae
demonstratione visitationem illam accepit. Ab hac ad comoediam, inde ad cenam
itur.
3. Mutinam a Serenissimo Principe praemittitur
Serenissimi sacellanus dominus Lampugnani, qui ducem Mutinae de adventu
Serenissimi certiorem redderet procuraretque, ut in ingressu salutationeque eo
quo Parmae cum ipso procederetur modo. Ipse Serenissimus Parmae ad templum
Sancti Quintini sese contulit virginem quandam nobilem e familia Scottorum
(quorum unus erat conscius et complex conspirationis in ducem factae) in
monasterio, non tamen monastice commorantem discipulam praefatae Septimiae
cantantem auditurus. Quod et factum eo vocis et artis moderamine et elegantia,
ut audientium omnium iudicio et magistrae suae praeferenda censeretur. Hinc
Serenissimus hortum ducis ingressus. Inter cetera notavit, qua arte quave
industria arbores citrinae et aliae mitiori celo calidioreque terra oriri
suetae solitae contra hibernum frigus muniantur. Tecto videlicet superstructo
et ignibus tota hieme perpetuatis fotae, quae omnia redeunte vere removentur.
Notata quoque illa palatii aula, quam Serenissimus Dux 150000 scutorum
aureorum in nuptialem filiae pompam exstrui curavit, Demum dux Radzivillius
nomine Serenissimi Principis Serenissimum Ducem cardinalemque gratiarum
agendarum causa adit. A prandio Rhegium contenditur, quo paulo serius
advenientes portam clausam reperere. In qua aperienda diu tardatum. Occasio
morae non erat alia, quam gravissimus gubernatoris eo plane tempore cum morte
conflictantis morbus, qui ea etiam nocte obiit. Ingressi civitatem ,,Sub Urso"
hospitantur lauteque et splendide habentur peristromatibus ducalibus in toto
diversorio undequaque affixis.
4. Mutinam appellit Seremssimus. Hospitatur in palatio
privato, prope hospitium ,,Angeli", cuius parietem in palatio coniunctiorem
perfoderant, ut transitus utrinque pateret. Post prandium ad Sancti Petri
coenobium patrum benedictinorum sese confert, ubi a Serenissimo Duce Mutinae
in camera abbatis exspectabatur. Serenissimo nostro ad cameram accedenti dux
ex camera progrediens occurrit salutationique faciendae sese adaptat, quam
Serenissimus noster in publico expediri noluit. Ita uterque in cameram abbatis
secedit. Fervente salutatione duci Mutinae in aurem insusurratur ducem
Radzivillium verum Poloniae principem esse, sed dissimulare. Qua super re
stupefactus sermonem et erroris excusationem ad ducem Radzivillium convertit.
Qui inexspectata rei novitate stupefactus negat pernegatque se eum principem
esse, quin pergeret, cum quo orsus esset. Dux nihilominus quid facticium
subesse ratus in coepto pergit, deceptum se esse asseverans. Durat haec
contestatio per quadrantem fere horae, donec constante ducis Radzivilli
detectione ad credendum inducitur. Retorto itaque cum nova deprecatione
sermone ad Serenissimum salutationis officium finit datoque a Serenissimo
responso musicae aliquandiu vacatur. Inde Serenissimus Princeps ad palatium
suum rediens audientiam legati olim in Polonia fratri domino Rangonio,
concedit simulque eius filio. Cenae musica vocalis et intrumentalis adhibetur.
Die 5 eiusdem prandetur Samorae, pro nocte Bononiam
venitur. Decreverat Serenissimus Princeps hic in publico peregrini diversorio
hospitari. Mutata deinde sententia dominum Lampugnani praemittit palatii pro
tempore, quo illic moraturus esset conducendi causa. Quo non invento palatium
a reverendo domino auditore legati Bononiensis cardinalis Ubaldini obviam
Serenissimo misso oblatum acceptavit, situm in platea, quam Porta Gallea
vocant. In quo licet incognitus laute tamen est habitus Serenissimus, rebus
omnibus ad tractationem habitationemque splendide et regaliter instructis.
6. Serenissimus Mettertius plura loca civitatis, quae vel
sanctitate, vel nitore, vel quacunque tandem raritate commendantur, invisit.
Eodem die magistratus civitatis audientiam a Serenissimo petiit, quae ipsi cum
humanissima excusatione praetextu evitandae detectionis et exempli negata.
Circa vesperam secretarius illustrissimi cardinalis de Torres Roma ad ducem
Radzivillium venit, viam eiusdem domini cardinalis de Torres nepoti domino
Ferdinando de modo introitus commorationisve Romae a Serenissimo faciendae
tractaturo praestruens.
7. Serenissimus Sanctum Michaelem in Bosco ecclesiam
dominicanorum Divamque Catharinam apud moniales Corporis Dominici invisit.
Paulo ante prandium praefatus dominus Ferdinandus de Torres apud Serenissimum
audientiam habuit. Dominus Denhoff Florentiam ad magnum ducem delegatur, Dux
Radzivillius cardinali Ubaldino legato gratias pro exercita in tractando
Serenissimo munificentia agit.
6. Sumpto mature prandio Bononia disceditur Serenissimus
cum duce Radzivillio et nonnullis aliis e suo comitatu in curru cardinalis
comitante auditore eiusdem, qui paucis Bononia miliaribus remittitur una cum
curru sicque Serenissimus conscensa rheda conductitia provecta iam nocte
Immolam venit. Hic nonnulli a gubernatore loci ad id destinati cum facibus
accensis in porta exspectarunt. Qui rhedas praeeundo Serenissimum ad palatium
gubernatoris deducunt. Serenissimus autem aurigam ulterius progredi iubet
facto proposito in publico diversorio pernoctandi indignatus dominus Nagott,
quod contra voluntatem suam invitanti gubernatori acquievisset. Considerata,
tandem diversorii ineptia immunditieque et ex alia parte egregio gubernatoris
officii exhibendi desiderio accedente nonnullorum e comitatu persuasione
sententiam mutat seseque in palatium transferens cenam ibidem opipare
instructam sumit. Huc ingens hominum multitudo confluxit aviditate videndi
Serenissimi. Cena peracta musicae in camera ducis Radzivillii aliquot horae
impenduntur, non sine iucunditate accitis videlicet iis musicis, quos artis
vocisque excellentia maxime commendabat.
9. Audito sacro Serenissimus cum aliis dominis ante
portam civitatis praecessit, quos deinde currus subsecuti sunt. Faenze
prandetur allatis ex palatio gubernatoris (quem spes pertrahendi Serenissimi m
domum suam delusit) ferculis rebusque omnibus necessariis ad diversorium ,,Sub
Stella Aurea". Furlii pernoctatur in aedibus domini Spada subministrante cenam
loci gubernatore.
Urbanus Papa VIII
Dilectissime in Christo Fili, nostram salutem et
apostolicam benedictionem, Haec patria generis humani, quae non semel armatos
terrarum triumphatores vidit, ad Piscatoris sepulchrum procumbentes, cum iam
diu anxiis votis te vocet, propinqua iam adventus tui spe summopere laetatur.
Cum enim indicta pridem Anni Sancti et Christiani Iubilaei sollemnitas
credentes populos ad hoc religionis sanctuarium eonvocet, iucundum coelo
hominibusque spectaculum fies, Poloniae Princeps, qui regiam iuventutem
illustribus victoriis Catholicae Ecclesiae commendasti. Excitam illam ex
Aquilonis Orientisque latebris colluviem Turcarum atque Tartarorum, quae toti
Europae non ita pridem videbatur diluvium minitari, Roma scit Poloni Principis
virtute compressam coactamque fuisse salutem meticulosa pactione et turpi fuga
redimere. Proin cogitare potes, te hic urbis amore et populorum plausu
colendum, ubi fortitudinis tuae trophea, qui Christianitatis propugnacula
fuerint, consentientibus nationum tam diversarum vocibus celebrantur. Nos
vero, qui iam diu triumphalibus nominis tui laudibus favemus, apostolici
amoris brachiis te complectemur, decus Septentrionis et fidei praesidium.
Scito ergo te maxima adventu pontificiae charitati solatia allaturum, qui
certe praesens cognosces, quanti apud nos ii principes sint, qui barbaricam
impietatem profligantes caeleste Regnum in terris propagant. Mentem nostram
clarius declarabit dilectus filius Carolus Magallotus, custodiarum nostrarum
generalis locumtenens, cardinalis Barberini, nepotis nostri avunculus et
cardinalis Magallotti frater, quem nobis gratissimum ad te ablegamus, ut
apostolicas litteras afferens paternum desiderium nostrum tibi significet. Is
autem se nobis morem gessisse arbitrabitur, cum omni officii atque obsequii
genere demereri poterit patrocinium tanti principis, cui ad nos proficiscenti
felix iter precamur et apostolicam benedictionem amantissime impertimur.
Datfum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris,
die XXVIII novembris MDCXXIV, pontificatus nostri anno secundo.
Joannes Crampolus.
10. Furlo profecti Cesinam transeunt; hinc duobus fere
miliaribus Savinianum versus pone viam columna visitur, cuius fastigium in
formam pyramidis coactum basis quadrata. Nomen pontificis Pauli V, sub cuius
imperio e ruinis resuscitata est, continet, medium sequenti Populo Romano
edicto tabulae saxeae inciso insignitur: ,,Iussu mandatuve P.B. Cos[Consul]
Imp[erator] Mili. Turo commilito Manipularieve (?) Cen. Turmeve Legionarique
armat, Quisquis es, hic sistito. Vexillum sinito nec citra hunc amnem
Rubiconem signa, arma, ductum, commeatum, exercitum traducito. Si quis huiusce
iussionis ergo adversus ierit, fecerisve, adiudicatus esto hostis P[opuli]
R[omani], ac si contra patriam arma tulerit sacrosque penates e penetralibus
asportaverit, sanctio plebisciti senatusve consulti ultra hos fines arma
proferre liceat, nemini S.P.Q.R." [Senatus PopuJusque Romanus]. Ex alia parte
basis legitur subiectum distichon:
Quae fluit unda brevis Gallorum terminus olim Ausoniaeque
fuit parvulus hic Rubicon.
Prandium Saviniani in diversorio suburbano a gubematore
loci subministratur. Vespere Ariminum ventum; pernoctat Serenissimus in
palatio domini Pavoni, cubicularii maioris olim Pauli V et Gregorii XV
nitidissimo superbissimoque. Cenam liberalitas pontificia exhibet. Huc dominus
Carolus Magalotti, avunculus illustrissimi cardinalis Barberini fraterque
Illustrissimi cardinalis Magalotti, a summo pontifice missus subsequentes
litteras a Sancta Beatitudine affert. Qui tamen propter summum Serenissimi
Pontificis sine tumultu transeundi desiderium non sine difficultate admissus.
11. Mane legatus ducis Urbini comes della Bassetta a duce
Radzivillio ad Serenissimum Principem ductus domini sui voluntatem exponens,
cuius nomine Serenissimo nostro statum Urbinensem transituro tractationem
offert, quae solita cum humanitate acceptata cum cautione amovendarum
solennitatum magnificentiarumque omnium, quibus persona Serenissimi
detegeretur. Arimino profectus Serenissimus in pago Catholica dicto prandet.
Dum Pesarum contenditur tanta serenitate coloreque nobis gratificabatur
caelum, ut etiam otiantibus sudor exprimeretur. Pesari Serenissimus cum tota
aula in patatio ducis honorificentissime excipitur ipso duce Urbini degente;
ornamenta conclavium omnium magnificentiae munificentiaeque ducis stiperba
fuere argumenta.
12. Prandetur Fani in palatio domini Pompilii de Cuppis
sumptibus pontificiis. Hic pro raritate Serenissimo petra e mari apportata
est, qua dissecta pisciculi velut testis quibusdam circumvoluti extrahuntur,
sapore mirifice ab incolis commendantur. Petrae hae e rupibus et littore
marino avelluntur nec alibi quam in mari limitibus Pesaricis et Anconitanis
contento reperiri dicuntur.
Vespere Senigaliam ventum praeterita civitate in
diversorio suburbano pernoctatum. Cena sumptibus ducis Urbini superbe
exhibita.
13. Audito apud patres Franciscanos sacro Senigallia
disceditur circaque meridiem a Cassa Brucciata (una haec domus est prope mare
sita) prandium liberalitate pontificia praeparatum sumitur. Dum ad mensam
itur, dominus Carolus Magalottus redit Serenissimum Romam usque conducturus
munereque commissarii functurus. A prandio Serenissimus cum duce Radzivillio
et nonnullis aliis in curru domini Caroli Magalotti Anconam proficiscitur,
ceteris in curribus conducticiis subsequentibus. Anconae dominus Lampugnani
ignotus quidam ex tempore occurrens prophetiam scriptam obtulit. Qua
praedicebat Serenissimum Polomae Principem A. 1633 Turcas proelio fusurum
eorumque imperatorem capturum, non adiuncto alio, nisi subscriptione nominis
Antonio Barbiero.
14. Serenissimus in curru domini Caroli cum duce
Radzivillio, domino Pac, et domino Zolkiewski festinato itinere Loretum
praecurrit. Tempestiveque adhuc ad sacrum eo pervenit. Quo prandente reliqui
quoque currus superveniunt. Exceptus autem est Serenissimus cum comitatu in
palatio gubernatoris, qui erat reverendissimus dominus Cenci, episcopus
Iesensis. Prandio peracto dominus Nagott procurandi hospitii rerumque
necessariarum causa Romam in posta praemittitur. Serenissimo cum comitatu
thesaurus Sacrosanctae Domus in sacrystia monstratur, in quo mirum dictu
quantam hominum in Reginam Coeli pietatem inaestimabilis margaritarum, auri
argentique ceterarumque rerum pretiosissimarum copia oculis mentibusque
intuentium" proponat. Ex sacrystia ad Sanctam Domum sese contulit
Serenissimus, ubi consideratis primum muris trabibusque lampadibus item
argenteis aureisque (quas inter illa Serenissimi et Invictissimi Poloniae
Regis, ut magnitudine excellentior media ante statuam Beatae Virginis ceteris
prominet), crucifixo insuper a Sancto Luca depicto eumque Sacra Domo
transportato. Demum ipsa Beatae Mariae Virginis Lauretanae statua demptis
unionibus, monilibus vestibusque e loco suo in altero transportato Serenissimo
eiusque comitibus omnibus monstratur in ea forma, qua una cum Sancto Domo hunc
in locum transiit. Est autem statua lignea, altitudinis circiter
sesquicubialis, facie nigra, veste superiore caerulea, inferiore subrubea,
peplo candido, in medium tergi defluente. Brachio sinistro Puer Iesus insidet,
vestem albam indutus, dexterae manus indicem erectum tenens; manu dextra
vestem superiorem ne velut progressurae obstaculo sit; sublevatum aliquantum
tenet. Vestis deinde eiusdem trecentenis e camelotto rubeo ostensa in armario
Beatae Virginis. Stellae aliquot deauratae ex tabulato ab apostolis facto. Dum
Sacram Domum in sacellum consecrarent, cum parte asseris ex eodem tabulato
nullam teredinem putredinemque passi. Item scutellae aliquot argilaceae,
quibus Beatissima Virgo usa ibidem asservantur. Visis his oinnibus
Serenissimus vesperis musicae audiendae causa interest. Dominus Iulius de
Medices et dominus Giraldi a Serenissima Archiducissa Florentia missi litteras
Serenissimo Principi afferunt audientiamque habent. Cardinalis quoque
Galeminius, dominicanus, litteras de felicitate itineris gratulatorias
Serenissimo mittit. Reverendo domino Altieri, episcopo Camerino, illustrissimi
legati hodierni in Polonia cognato audientia conceditur.
15. Mane Serenissimus cum plerisque e suo comitatu Sancta
Eucharistia reficitur. Ablutio in scutella Beatae Virginis argilacea
porrigitur. Eodem tempore votivam Sancti Wladislai statuam auream Serenissimus
obtulit, quae medla inter quatuor Beatae Virginis statuas argenteas m altari
constituta. Expedita devotione absolutisque sacris pluribus musicae audiendae
vacatur. Rhedis onerariis praemissis Serenissimus cum comitatu inumbrante iam
vespera Maceratam pervenit, Absoluto Loreti prandio hospitatur in palatio
domini Benigni Recentis.
16. Prandetur Tolentini in palatio marchionis Sanesi. In
ingressu civitatis statim templum Augustinianorum aditur reliquiaeque Sancti
Nicolai Tolentini visuntur e cuius brachio sanguis affatim profluxisse fertur
eo tempore, quo Henricus IV, Galliarum rex, occidebatur. Circa vesperum in la
Muccia ventum. Villa haec est episcopo Camerino sublecta, ubi et dictus
reverendissimus dominus episcopus, qui Loreto festinato itinere huc
praecurrerat, lauta tractatione et musica Serenissimum cepit accitis
undequaque e vicinia famatioribus musicis. Pernoctatum in palatio domini
Moselli, nobilis Camerini.
17. Prandium sumitur alle Case Nove. Taeddiosum hoc iter
ob continuam pluviam et infestos ventos. Vespere pervenitur Foliniam,
cenatur quiesciturque in palatio gubernatoris reverendi domini Alexandri
Rangonii. Hora noctis septima, quae est post mediam noctem prima tenta est
porta ducis Radzivillii paulatim primo, ubi vox eius, quisnam ibi sit
petentis, audita, fortius ita, ut clavis ex sera exciderit, intellencta demum
secunda tertiaque famulorum voce, quisquis is vel ii fuerint, recesserunt.
Lumine accenso neminem reperi.
18. Serenissimus in curru domini Magalotti cum duce
Radzivillio, domino Pac, et domino Zolkiewski ipsoque Carolo, domino Rylski
Assisium contendit, reliquis Romam versus recta praemissis. Assisii primo
auditum sacrum super sepulchrum Sancti Francisci. Deinde in sacristia
flectenti Serenissimo ceterisque reliquiae ostensae: Lac et capilli Beatae
Virginis, capilli item Sanctae Catherinae ex monte Sina, particula clavi
crucis Christi, particula ex ipsa cruce Christi, quam probandi causa quatuor
horis continuis igni impositam ad instar ferri canduisse, nec tamen combustam
ferunt; vestis, in qua mortuum Sanctus Franciscus, socci eiusdem lanei gestati
a Sancto post accepta stigmata, a Sancta Clara confecti. Particula corii super
stigmata pectoris gestata et a sanguine perrosa, cingulum Sancti Francisci.
Benedictio Beato Leoni confratri Sancti Francisci, ab eodem propria manu
scripta, quae talis est: ,,Benedicat tibi Dominus et custodiat te, ostendat
faciem tibi suam et misereatur tui, convertat vultum suum ad te et det tibi
pacem, Dominus bene dicat te".
Hanc praefato Beato Leoni in tentatione gravi constituto
benedictionemque postulanti scripsit dominus Pranciscus. Cilicium item Sancti
Francisci, caput Sancti Seraphini in ulteriore sacrystiae camerae, praeviis
Beatae lithaniis ostensum est peplum eiusdem Deiparae, quod in terris degens
ipsa gestabat. Hoc alias feria secunda Pentecostes publice e muro civitatis
ostendi solet, concurrente in subiectos campos infinita hominum multitudine.
Est autem peplum hoc tenuissimae et perlucidae materiae argenteae thecae
inclusum. Hinc ad templum superius ascensum. Inde in monasterii partem, quae
pro hospitibus destinata est, in qua prandium sumptum. Hic benedictio a Sancto
Francisco iam moribundo civitati oretenus facta visitur.
,,Benedicta, tu civitas a Domino, quia per te multorum
animae salvabuntur. Et in te multi servi Altissimi habitabunt. Et de te iusti
eligentur ad regnum aeternum".
Absoluto prandio itur ad Sanctam Claram, cuius sepulchro
salutato visus Crucifixus olim Sanctae Clarae locutus et sanguis ex stigmatis
Sancli Francisci ab eadem Sancta asservatus. Hinc ad Beatam Virginem Angelorum
descensum, unde recta Foliniam reversus, Relicto ob incumbentem noctem
Montefalconem visendi proposito. Ubi Foliniam rediimus, tonitru est auditum.
(Continuabitur)
19. Tardantibus nimium iis, qui equos conducticios adducere
debebant, quibus Montefalconem iretur, mutata sententia conscensis curribus
comitante revcrendo domino Rangonio recta Spoletum discessum, ubi lauto prandio
excepti facta reverendo domino Rangonio valedictione pro nocte Termiam venerunt,
ibidemque cena sumpta pernoctarunt.
20. Hinc turbido pluviis et ventis aere per postam Romam versus disceditur. In
Castel Casale prandetur, unde renovatis equis usque ad Castelnovo pergitur. Hic
illustrissimus dominus cardinalis de Torres obviam Serenissimo profectus reperit
terminos quidem occursus, quos Serenissimus illi per litteras Spoleto scriptas
in prima ab urbe posta praefiniverat egressus, sed probo prorsus et felici
consilio, quia perpetua eius diei pluvia viarum pravitas et equorum ineptia ita
omnes defatigarat, ut optatior illis res, quam ille illustrissimi domini
cardinalis occursus evenire vix potuerit. Rheda enim eius excepti iniuriis coeli
eripiebantur. Mirum autem dictu, quanta in salutatione utrinque iucunditas
eluxerit, gratulantibus sibi mutuo hanc tantopere desideratam revidendi
occasionem. In subsequente posta alter currus excipiendis famulis destinatus
invenitur. Ita Serenissimus clauso, ne ob praesentiam illustrissimi cardinalis
agnosceretur, curru Romam perrexit palatioque domini Ammerini Caponi prope
Portam Populi commorationi suae assignato invectus. Mutatis tantum vestibus.
statim ad palatium summi pontificis ab illustrissimo cardinale de Torres
deducitur summo pontifici reverentiam facturus. Licet autem Serenissimus
praemoneri curasset se nullius cardinalis occursum acceptare velle, tamen cum in
summi pontificis anticameram venisset, exspectantem illic illustrissimum
cardinalem Barberi-num, nepotem summi pontificis, eis offendit, qui Serenissimo
occurrens expe-dita salutatione petiit, Serenissimus sibi ignosceret, quod eius
ordinationem transilierit. Non enim voluntate id sua, sed mandato summi
pontificis factum. Ita Serenissimus medius inter illustrissimum cardinalem de
Torres (cui dextra dabatur) et illustrissimum cardinalem Barberinum (cui
sinistra) in conclave summi pontificis introducitur. Et factis trinis
reverentiis (ad quas Sua Sanctitas mediocri corporis paululum inclinati e throno
sublevatione respondit) propius accedens in genua provolutus pedem summi
pontificis osculatur. Summus autem pontifex arcto complexu sublevati caput ori
suo utrinque singulari cum affectu adpressit eumque sedili ligneo depicto ad
sedendum a manu sibi dextera invitavit, Illustrissimis dominis cardinalibus de
Torres et Barberino a sinistra in similibus sedilibus collocatis a longe. Quibus
Serenissimo abituriente surgentibus cardinalis Magalottus superveniens accessit.
Sessione durante tres circiter quadrantes familiariori conversationi
impenduntur, elucente semper in Serenissimo nostro regia quadam praesentia
libertate animique magnitudine, qua non tantum existimationis fama virtutum
suarum praenuntia in animis omnium excitatae respondit, sed etiam animum summi
pontificis mira voluptate perfusum in spem maiorum pro Christi fide facinorum
erexit.
Expedito hoc colloquio dux Radzivillius cum aliis vocatus pedes summi pontificis
osculatur. Quem una cum domino Pac summus pontifex statim agnovit memoria
notitiae Bononicae (cum illic legatum ageret) factae renovata. Sic papali
salutatione transacta Serenissimus ab aliis cardinalibus extra conclave a
cardinale autem de Torres ad hospitium usque deducitur. Statim-que digresso
illustrissimo domino cardinale mensae cenaturus accumbit continuante officium
commissarii domino Carolo Magalotti.
21. Apud Minervam assistentibus cardinalibus, archiepiscopis episcopisque et
doctoribus scripta Antoni de Dominis, ad vomitum reversi, post mortem eius
inventa haereseos damnantur simulque cum cadavere et effigie authoris in Campo
Florae cremantur. Huic actui ut Serenissimus adesset, iam se in templum
contulerat, sed non invento loco ob nimiam turbam apto, recessit sacroque in
templo Societatia al Gesu audito Sanctum Mariam Rotondam lustravit. Inde domum
ad prandium sese contulit. Dux Radzivillius cum illustrissimis fratribus
illustrissimum cardinalem de Torres invisit, qui et ipse circa noctem
Serenissimum visitandi gratia adiit.
22. Serenissimus cum comitatu capellae pontificiae interest. Ut magis ignotus
illic versetur, in choro musicis sese interserit, quem tamen agnitum cardinalis
ferme omnes detectis capitibus officioso nutu et corporisque inclinatione
salutarunt salutemque similiter gestu redditam receperunt. A prandio
Serenissimus palatium papale in Monte Quirinali alias Monte Cavallo lustrat, ubi
adhuc cameras sibi suisque inscriptas praeparatasque (tentabat enim summus
Pontifex omnibus modis Serenissimum inducere, Serenissimus ut Romam veniens aut
in Palatio Sancti Petri aut in Palatio Quirinali hospitaretur) invenit. Inde ad
palatium cardinalis Bentivolii divertit. Dux Radzivillius cum illustrissimis
dominis fratribus principe Ioanne Alberto et principe Alexandro Ludovico
reverendum patrem dominicanorum generalem invisit. Episcopus Nikastriensis
nuntius olim Coloniensis, qui Serenissimum Aschemburgi salutarat, ducem
Radzivillium convenit audientiamque a Serenissimo Principe impetrari sibi petit.
23. Serenissimus Capitolium, Aram Coeli aurificumque officinas visit. Dux
Radzivillius sacrum ad Minervam audit cum intentione patrem generalem
alloquendi, quod propter generalis absentiam in horas pomeridianas reiectum.
Circa vesperum Serenissimus Princeps cum cardinale Barberino al Gesu colloquium
instituit, praecedentia Serenissimo defertur, facto sic consistorii decreto, ut
ipsi primo ab omnibus cardinalibus deferantur. Praevenerat autem eo
illustrissimus cardinalis adventumque Serenissimi nostri praestolatus est.
24. Tempestive Serenissimus cum toto comitatu ad Palatium sese transtulit, ut
prandio illic sumpto maturius ad caeremoniam aperiendae Portae Sanctae sese
sisteret. Erat autem theatrum sub porticu templi e regione ipsius Portae Sanctae
Serenissimi suique comitatus gratia factum, ex quo omnes fere Poloni, qui tunc
Romae caeremoniam degebant, spectabant. Observatum
est illo tempore, quod quibus aditus a custodia papali praecludebatur, afficto
sibi nomine Polonico intromissos fuisse. Antequam ad aperturam Portae
accederetur, pontifex processionaliter a cardinalibus episcopisque
pontificaliter indutis atque musica sub porticum Sancti Petri deducitur. Qui
videns prae ingenti hominum multitudine, ne sibi quidem locum procedendi patere,
dum satellites immo et ipse Carolus Magalotti locumtenens custodiarum
generalis verbis et verberibus dispulsa turba locum facere nititur. Ipse
subridens ad locum suum progreditur. Cardinalibus episcopisque, per sedilia
diffusis cantatisque aliquot responsoriis summus pontifex ad Portam Sanctam
accedit factaque oratione porrecto sibi a cardinale Borghesio poenitentiario
maiore malleo argenteo inaurato Portam Sacram ferit, quae ad casum ruinamque
aptata, ubi concidit direptisque lateribus dum summus pontifex ingredi nititur,
prae multitudine reliquiis Portae inhiantium procedere nequit. Itaque satellites
lancearum baculorumque auxilio utentes inter alios episcopum quendam graviter
feriunt disiectisque metu verberum hominibus pontifici locum faciunt. Caeremonia
hac peracta Serenissimus vesperis interest; inde ad Palatium Vaticanum redit
ibique ad matutinum usque (quod hora noctis 4 coeptum), moratur. Finito matutino
domum quietis causa sese contulit.
Dux Radzivillius devotionem nocturnam cum reverendissimo domino abbate
Peplinense ad Sanctum Apollinarem perfecit, ubi musicam alias pulcherrimam etiam
lyripium cantionibus pastoralibus intermixtum iucundiorem reddidit.
25. Serenissimus summum pontificem publice celebrantem e choro musicorum
spectat. Prandium Serenissimus domi sumit.
26. Mane sacro ad Beatam Virginem Populicam audito villam Borghesianam visit
inscio cardinale, ne fortasse praeventum in horto exspectaret.
Vespere ad Sanctum Stephanum rotundum musicae causa adeunt. Occiduo iam ferme
sole ad Gesu inter Serenissimum cardinalemque Sancti Onophrii, fratrem summi
pontificis et cardinalem Magalottum diurna conversatio instituitur.
27. Post sacrum hortus cardinalis Montali visitur. Circa horam 24 legatus regis
Hispaniae cum cardinale de Torres Serenissimum in monasterio augustinianorum ad
Sanctam Mariam Populicam exspectavit. Ad quem Serenissimus cum duce Radzivillio
domino Pac et domino Carolo Magalotti dominoque Rylski profectus aliquandiu
privatim cum ipso collocutus est.
28. Serenissimus novem templa curru obit inque Mattheiorum horto prandet; quae
circumitio Serenissimo comitibusque eius in iubilaeum applicata.
29. Habita apud summum pontificem audientia Serenissimus cum omnibus Polonis,
qui ipsum ad palatium comitabantur, sacrum ab ipso pontifice in sacello suo
interiore celebratum audit. Prandium apud illustrissimum cardinalem de Torres
sumitur a Serenissimo comitatuque eius, cui etiam cardinalis Barberinus
fraterque summi pontificis nepotesque eius duo et princeps Peretti interfuit.
Convivium hoc omnibus numeris absolutum, magnificum sumptuosumque.
30. Exemplo Caroli V imperatoris a duce Radzivillio relato Serenissimus
desiderio videndae Sanctae Veronicae accenditur. Et quoniam ad hanc accessus
nemini patet, nisi sit canonicus Sancti Petri, agitatum est in consistorio, an
Serenissimus Princeps in numerum canonicorum adsciscendus esset, nec ne;
trepidant in utramque partem sententiae. Proponenti tamen in favorem affirmative
exemplum Caroli V summo pontifici nonnulli replicant, an comparationem inter
Carolum V imperatorem et principem Poloniae instituere vellet, quibus a summo
pontifice responsum. Carolo V Poloniae principem sese aequiparare sicut omnes
eos, qui 30 proeliis Turcam fuderint.
Praevaluit itaque pontificis pars, ut si breve confectum fuisset. Hoc statim
mane Serenissimus numero canonicorum insertus voti sui compos redderetur, dilata
ob defectum privilegii nondum scripti caeremonia hac in tempus pomeridianum.
Serenissimus Palatium Sancti Petri hortumque ipsi adiectum lustrat atque inde
domum pro prandio sese confert. Post meridiem ad Sanctum Petrum redit, ubi
accepto privilegio canonicatus superpelliceum candidum indutus a duobus
canonicis ad locum, in quo Sancta Veronica asservatur deductus, Sacrosanctam
Christi Faciem hominibus, qui illis confluxerant visendi e solito theatro
exhibet. Ac formato crucis signo benedictionem impertit.
1625
Ianuarius 1. Serenissimus sacro et musicae al Gesu apud patres Societatis
interfuit ibique cum cardinale Barberino pransus est accumbentibus et mensae
reverendo patre generale et patre Vivaldo provinciale Romano; dux Radzivillius
cum illustrissimis dominis fratribus audientiam apud sanctissimum pontificem
habuit.
2. Serenissimus cum potiore comitatus parte ad hortos Tiburtinos proficiscitur,
ubi artificiis aquariis palatiisque lustratis a reverendissimo patre Societatis
Jesu, provinciale, invitatus in collegio prandet cenatque in horto. Omnes,
praeter Serenissimum, madefacti sunt.
3. Prandium Tusculi in residentia patrum Societatis sumitur. Pomeridianum tempus
lustrandis fontibus, horto, aquaeductibus Frescatinis impensum, ipso cardinale
Aldebrandino ductore, comitante cardinale de Torres; pro cena Tusculum ad patres
reditur.
4. Mane conscensis equis Biletrum disceditur ibique prandetur. Hinc fastidioso
ob pluviam continuam itinere noctu Sermonetam venitur. Cenatur pernoctaturque in
diversorio publico, sed immundicia domus ordinaria peristromatibus ducis Gaetani
cooperta.
5. Prandium alle Case Nove (praeaudito ibidem sacro) sumitur. Hic praemonitus
provinciae gubernator reverendissimus dominus Aumatius Varesi, prout in omnibus
locis usque ad limites Neapolitanos omnia exquisitissime etiam in publico
similiter diversorio (quam nulla alia domus) praepararat. Hinc naviculis per
flumen, quod fons Sermonetam inter et Casas Novas erumpens paludibus
interfundit, lento primum, deinde decliniore fortassis fundo citatiore motu
Terracinam porrectum; flumen naturali cursu in mare miliaribus forte duobus ex
hac parte Terracinae sese exonerat; commendatur tamen aquis fossa traductis,
Terracinam usque navigatur dominus Kazanowski et dominus Zolkiewski alle Case
nove navim pro Serenissimo praeparatam ingrediebantur. Serenissimo autem aliam
conscedente nautae illam Serenissimi e litore solvi nolebant fusis frustra
convitiis et vanescentibus minis, qui illam conscenderant. Stomachabundi in
aliam sese recipere sunt coacti. Quod his iracundiae Serenissimo risus
occasionem praebuit. Terracinae in palatio marchionis de Tassis, supremi
postarum Hispanicarum praefecti, Serenissimus cum toto comitatu, sumptibus
pontificiis hospitatur.
6. Audito sacro post habitoque iam instructo ientacuio Fundos versus itur, quo
procurandi prandii causa praemissi dominus Lampugnani et dominus Nagott.
Commissarium proregis Neapolitani, dominum Ioannem Deodati, cum mensa pro
Serenissimo instructa repererunt. Adventantem Serenissimum dictus commissarius
petita audientia nomine proregis salutatione omnem humanitatis gaudiique speciem
referente privatim excipit. Inde mensae accubitum, ad quam et ipse commissarius
e regione ducis Radzivillii collocatur. Circa vespera Gaetam venitur, ubi ob
defectum suppellectilis mensariae a Serenissimo aliisque cena omissa
Serenissimus tamen ne omnino ieiunus cubitum sese conferret ova, ut vocant Persa
ex vitro, deficiente cochleari hausit sale pipereque super chartam allatis. Duci
Radzivillio, domino Pac, et domino Zolkiewski papyrus vel crusta panis loco
orbium fuit. Domino Zolkiewski ad imitationem quoque Serenissimi ova Persa ex
vitro, alia ex vola manus, alia ex crusta panis concava sorpsit. Cui convivio
dominus Denhoff superveniens privatus primo novitate rei, exemplo deinde aliorum
invitatus taedioque cenae nimium obambulans tardandae victus, sumpto carnis
frustulo una paneque altera manu cum fame inducias fecit. Refectis ita qualiter
dictis dominis muli onerarii cum suppellectile supervenere. Ac tandem cena iis,
qui supererant, instructa.
7. Mane transmisso mari Molam porrectum, ubi in diversorio publico maturo
prandio hesterna abstinentia compensata. Inde cum ad flumen Garriglianum ventum
esset, in ripa adversa tres sexigae Serenissimum exspectantes repertae, quibus
traiecto flumine conscensis circa vesperum Swessam ventum. Hospitatur
Serenissimus in palatio privato.
8. Iisdem rhedis ad prandium Capuam venitur; in palatio domini de Capua
quiescitur, optima vina. Ante ingressum civitatis Neapolitanae praeivit femina
equo insidens, cuius equus conspectu monachi cuiusdam terrefactus tanta
pervicatia retrocessit, ut inter equos Serenissimi temonem cancrino motu
subiret. Femina porrecta a quodam rustico manu periculo eximitur; equus autem
tanta vi nititur, ut sellam integro cingulo sub temone exuat fugaque elabatur.
Hinc praecurrentibus rheda dominis famuli, qui pernicitatem equorum illorum
assequi non poterant, sublata tenebris nocturnis vicorum vel differentia, vel
conspectu palpitantes per civitatem Neapolitanam oberrabant, donec a gnaris
locorum ad palatium commorationi Serenissimi assignatum (quod erat in foro
castri novi) deducerentur. Mirum omnibus visum, quod omnes salvis et intactis
rebus ad palatium venerint. Tamen agazoni uni, dum mulos ad diversorium ex
palatio ageret, pallium detractum. Ubi adventus Serenissimi ipsi proregi (qui
est dux Alba) innotuit, statim ad Serenissimum sellae gestamine sese ferri curat
officiumque salutationis coram explet.
9. Ad moniales, ubi sanguis et costa Sancti Ioannis asservatur, proficiscitur
cum comitatu Serenissimus. Miraculum in resolutione sanguinis admota costa fieri
solitum spectaturque oppletur templum hominum affluentium ingenti numero. Chorus
cratesque monialibus oculis omnium magis in Principem curiositate, quam in
sanguinem devotione intentis. Legitur sacrum de Sancto Ioanne Baptista,
funduntur consuetae preces saepiusque iteratur, repetitur Evangelium, neque
tamen ulla mutatio in sanguine subsequitur. Addit ipsa abbatissa cum monialibus
et suas preces ingeminatis Beatae Virgini litaniis. Demum etiam costa ipsi
ampullae sanguinem continenti applicatur neque tamen quidquam efficitur. Quae
res onines spectantes in admirationem vertit, cum miraculum hoc antehac nunquam
(nisi semel) frustra fuerit tentatum.
Hinc ad ecclesiam cathedralem sese confert Serenissimus, ubi in sacello
superiore inter ceteras reliquias caput Sancti Ianuarii eiusque sanguis in
ampulla vitrea asservatus ostenditur. Hic Serenissimo ac deinde singulis
separatim sanguis dicti sancti prope armarium capiti eiusdem sancti opponebatur
ex armario in altare translatus, qui durus, et congelatus erat, fusis a canonico
composita in mirificam prorsus devotionem facie ad Deum precibus statim
liquefactus est, quod mota in diversas partes ampulla oculatis ab omnibus
singulisque spectatum. Ex hoc sacello in imam templi partem, altari maiori
subiectam, spectandae honorandaeque sepulturae Sancti Ioannis causa descensum. A
prandio Serenissimus castrum S. Hermi lustrat, quod situ arduum propter
propugnacula et rneatus subterraneos murosque laborioso admodum opere ipsi rupi
exsectos magni momenti et velut inexpugnabili habetur. Vespere prorex
Serenissimum invisit.
10. Serenissimus remanentibus Neapoli duce Radzivillio et domino Pac Puteolos
proficiscitur reliquiarum antiquitatis lustrandarum causa. Hic etiam prandium
sumpsit. A redeuntibus pro semimiraculo referebatur, quod eo anni tempore pisa
recentia e campo noviter decerpta illic comederint. Circa vesperam Serenissimus
redit atque a prorege invisitur.
11. Audito domi sacro prandium ob ludos exhibendos maturatur. Hoc peracto
Serenissimus cum comitatu ad palatium proregis via secreta per hortum, ut
curiositati hominum ad spectandum ipsum turmatim accurrentium sese eriperet,
vehitur. Statimque in locum ad spectandos ludos sibi destinatum sese recipit.
Facies palatii proregii occidenti obversa theatrum extra fenestram porrigit, ex
hoc despectus in aream patet, quae patens ampla et plana ludis exhibendis
delecta duas portas habuit stemmatibus proregiis insignitas, unam, quae boream,
alteram, quae meridiem spectat. Ceterum tota quadrata sedilibus circumdabatur,
quibus asseritia mole gradatim surgentibus spectatores circumquaque
diffundebantur, ipso prorege in theatri parte Serenissimi Principis proxime
subiecta sub maiestate sessitante. Dato signo Serenissimum advenisse, equites,
qui ante portam borealem praesentiam eius exspectabant, praeviis tympanis,
tibiis aliisque intrumentis bellicis, bini et bini sumptuosissimo et in
admirabilem magnificentiam composito virorum equorumque ornatu circum sunt
ingressi. Mihi sane satis consilii deest, magisne industriam concinnandarum
vestium, an artem instruendorum equorum ipsorumque pulchritudinem, an vero
liberalitatem magnificentiamque 50 istorum heroum in effundendis sumptibus
eorumque dexteritatem in exercitiis equestribus laudarim, ita omnia haec
mirifica prorsus vi oculos intuentium perstringebant, ut singulis praecellentia
deberi videretur. Dum ita suspensi intuentium animi admirationi pompae
illigantur, equites factis aliquot gyris velut proelii cuiuspiam praeludiis in
diversas turmas sensim divisi concursu hastilium in modum sagittarum formatorum
veterum proelia figurabant, quo concursu aliquoties iterato in duas diversas
turmas iterum digressi paululum quievere. Deinde dato signo duo ex una turma
simul erumpentes alios duos e adversa turma in arenam provocarunt. Provocati in
evocantes effusi ictibus globorum ferreorum ipsos petiere, quos hi vel clypeo
apte obiecto caute declinarunt vel evitandi imperitia facie in tergum versa
aliave corporis parte exceperunt. Hac alterna binorum ac quaternorum ex utraque
parte evocatione pugna ad unum continuata. Qua peracta hastifragia contra duos
rusticos ad id 10 scutatis conductos armisque praemunitos exercuere vergente iam
die ludi severitatis Martiae speciem exuti in placidiores choreas nempe conversi
sunt. Quae cenante Serenissimo in palatio proregis considente et ipso prope
Serenissimum ceptae in multam noctem deinde protractae sunt. Pro Serenissimo
eiusque comitatu locus modo theatri exstructus erat cancellis praemunitus viaque
ad eum usque locum asseribus tecta. Ipse prorex in capite aulae collocatus
publicum eius festi se praebuit spectatorem. Ad saltum neque vir neque femina
egreditur, nisi a choreae praeside (qui plerumque vir est et aetate et moribus
maturus), hic primum manu producta in medium, ille postea alta voce vocetur.
Saltantibus magister eius artis adsistit, ut errores vel exemplo praeveniat, vel
monitione corrigat. Peracto saltu vir feminam in medio aulae relinquit, quam
post praeses ille ad locum suum reducit. Contigit tunc binas simul saltitasse,
quarum uni reducendae dum praeses manum porrigit, altera videns se solam
remansuram ipsum sequitur clamitans, ut et ipsam reducat. Ita seniculus in medio
duarum iuvencularum constitutus risum omnibus excitavit.
12. Ante cenam audiendae Adrianae cum filio filiabusque cantanti ludentique (ut
antehac pluries) vacatum. Cena mature sumpta Serenissimus in palatium proregis
proficiscitur pedestri hesternorum heroum concursu recreandus. Locus spectaculi
erat aula, in qua hesterna nocte choreae ducebantur. Hic Serenissimus cum suis e
regione feminarum in eminentiore theatro sedentium cancellis itidem tectus
constituitur. Prorex ipse media inter feminas maiestate (in qua angeli effigies
collo adamantes gestantis mirifice effulgebat) considet. Iudicibus ludi
immediate sub theatro Serenissimi nostri collocatis, sic spectatoribus
constitutis heroes illi bini et bini praecedentibus singula paria tympanis 4
tibicinibusque et aliis instrumentis subsequentibus eorum scutiferis miro
vestium armorumque splendore ornatis aulam Iunonio velut passu ingrediuntur
levataque jn transitu ex humeris hasta proregem venerati in medio aulae
conglobantur. Tunc factis pugnae legibus delectisque aemulis in diversas partes
digrediuntur facta interiectu porticae partium separatione, strepunt tympana,
clangunt tibiae, ardent animi. Sic clausis galeis a singulis ex utraque parte
concurritur factisque ternis a quolibet hastis, numeratis gladiorum ictibus
cominus decertatur. Iudicio de victoria lato praemium victoriae (quod plerumque
anulus erat a quapiam e feminis spectatricibus subministratus) praeambulis
tympanis fistulisque alicui quam victor nominat feminae porrigitur. Hoc
spectaculo Seremssimus aliisque multis horis detinentur.
13. Mane Neapoli disceditur comitante per totam ditionem Neapolitanam domino
Ioanne Deodati proregis oeconomo. Prandetur Capuae; Swessae pernoctatur.
14. Relictis ad Gariglianum curribus in equis Nolam usque pergitur. Unde sumpto
prandio Fundos circa vesperum venitur. Datis honorariis officialibus proregis
valedicitur.
15. Prandium ordinatum ab officialibus pontificiis Terracinae invenitur. Cenam
et nocturnam quietem Pipernum exhibet, quo dominus Magalottus excipiendi
Serenissimi causa cum curribus paulo ante praevenerat.
16. Prandium Sermonetae absolvitur multorumque sanitates plenis cyathis
hauriuntur. Vespere Biletrum pervenitur. Tempus cenae praevium ludis in horto
impenditur.
17. Sumpto Biletri ientaculo Romam contenditur. Serenissimus in transitu a
cardinale Savellio prope palatium ipsius Albanum salutatione et exquisittissimo
vino Albano excipitur, Romae statim Serenissimus cum toto comitatu ad palatium
Sancti Petri deducitur ibique toto commorationis tempore hospitatur in ea parte,
qua durante Gregorii XV pontificatu cardinalis Ludovisius moratus fuerat.
18. Serenissimus variorum religiosorum audientiis illigatur, ubi ex nuntio de
obitu Serenissimi Archiducis Caroli accepto affligitur.
19. Cum moris sit, ut quolibet anno iubilaei ensis bisacutus (quem Itali stocco
vocant) pileusve holosericus pelle ermolinorum subductus benedictione papali
sacratus cuipiam christianorum principum offeratur, hoc quoque favoris genere
munificentiam in multis erga Serenissimum Principem prolixe exercitam summus
pontifex cumulare voluit. Itaque abolito ritu in hac occasione adhiberi olim
consueto compositaque in gratiam Serenissimi Principis posthac semper usurpanda
caeremonia nova in sacello summi pontificis interiore iuxta conclave eius
gladius ille lateri Serenissimi Principis a summo pontifice applicatus, a
magistro caeremoniarum cingulo adstringitur ac deinde exsolutus duci Radzivillio
tenendus traditur. Pileus similiter capiti Serenissimi a Sua Sanctitate
impositus, curae eiusdem ducis committitur. Adhibitae sunt in hoc actu
caeremoniae orationesque, quas hodiernus pontifex extersis ob inconcinnam, quam
referebant, ruditatem veteribus de novo (ut dixi) composuit.
Confecta hac caeremonia summus pontifex et Serenissimus noster simul pransum ad
aulam prandio sumendo delectam sese conferunt; lavanti pontifici Serenissimus
mantile genu flexus porrigit. Accumbente summo pontifice cum maiestate ad mensam
aliquanto eminentiorem, Serenissimus ad alteram mensam demissiorem intervalloque
seiunctam ad manum pontificis aulaeque dexteram collocatur sedili ligneo
nulloque tegumento. Rarissimae huius sollennitatis visendae cura multos in
palatium summi pontificis pellexerat, et licet pauci intromitti ex singulari
gratia viderentur, in eam tamen copiam excrevere, ut tota aula oppleretur.
Bibente pontifice omnes genu flexi in terram procidere. Ipse autem Serenissimus
paululum assurgens allevato ex capite pileo potantem venerabatur. Serenissimo a
domino Kazanowski vinum porrectum in simplice vitro sine orbe aut in quocunque
distillatis ex vitro vini receptaculo. Frequens inter utrumque per internuntios
in mensa conversatio submissa quoque a summo pontifice ex mensa sua Serenissimo
Principi fercula in argumentum singularis benevolentiae cessere.
A prandio Turcici, Tartaricique et Moschovitici Maiestatis Poloniae
Serenissimique Principis triumphi ac laudes versibus pulcherrimaeque harmoniae
subiectae, certante vocum exquisitissimarum instrumentorumque modulamine
decantantur. Quibus dum rapti circumstantium animi velut aemula caelo suavitate
detinentur. Ipse summus pontifex in cameram proxime huic aulae coniunctam cum
Serenissimo secedens portaeque adsidens avocatum aliquantisper a sensu musicalis
voluptatis animum familiarioris cum Serenissimo Principe conversationis non
facile rediturae dulcedini applicat.
Satiatis laudum vocumque admiratione auribus Serenissimus a summo pontifice ad
eonclave suum digreditur, qui paulo ante cenam Suam Sanctitatem iterum adit ei
valedicturus. Admissis (dum Serenissimus pontifici adsidet) ad oscula pedis
omnibus comitatui Serenissimi attinentibus. Cum Serenissimus facta gratiarum
actione et humili reverentia abituriret, summus pontifex caput eius arctissime
complexum utrinque vultui suo magno cum affectu ac fere lachrimabundus appressit
benedictioneque impertita dimisit. Abeunti a summo pontifice ab illustrissimo
cardinale Barberino oblata sunt corpora Sanctorum Primi et Feliciani martyrum,
patronorum diei natalis Serenissimi Principis. Particula item ossis Sancti
Sebastiani pluribus gemmis ad instar rosae circumsuta.
Duci Radzivillio mittitur corpus Sancti Argentini, reliquis singulis (ut et duci
Radzivillio) dantur effigies summi pontificis aureae argenteaeque cum rosariis.
Cena lautissima Serenissimus cum comitatu a cardinale Barberino excipitur, cui
etiam cardinalis de Torres interfuit.
20. Serenissimus cum comitatu adsistente domino Carolo Magalotto, sumpto Baccani
prandio Caprarolam proficiscitur, ubi structura palatii, hortorum elegantia,
varietas et excellentia vinorum in cellariis frigidissimis suscipitur, familia
cum sarcinis Monterosii pernoctat.
21. Praelibato Caprarolae ientaculo spectataque in transitu Bagnaia (ubi hortus
itidem fontesque pulcherrimi) Viterbum venit. Palatium hic prolegati cenam
nocturnamque quietem ministrat.
22. Prandetur Montefiascone. Hic dum dominus Denhoff Florentia Romam versus
tendens per postam transiret, a famulo postae, cui insolentius respondenti minas
intentarat, turpiter dehonestatur. Eius iniuriae nunc in reditu memor asperis
verbis et minitatione furiae servum persequitur. Qui animadvertens, in quem et
quam enormiter deliquerit, veniam lachrimabundus precatur. Res domino Magalotto
innotuit, qui nulla cunctatione facinus morte piandum asseverat. Mitigat
asperitatem sententiae dominus Denhoff minoreque poena se contentum fore dicit,
modo exemplo eius alii a simili in exteros impudentia absterreantur.
Aquispendentibus cenatur pernoctaturque.
Dominus Carolus cum reliquis pontificiis Serenissimum ad fines Hetruriae
comitatus, facta valedictione Romam versus redit. Dum ptope Radicofanum ventum
esset, don Colloredo, gubernator Senensis, cum 40 circiter nobilibus Senensibus
obviam egressus, nuntiato adventu Serenissimi Principis. Similes pompas
fugientis per dominum Denhoft voluntate sese reduxit, inque ipso diversorio
adventum Serenissimi exspectavit. Ubi prandio honorifico Serenissimum excipiens
ipse quoque licet reluctatus ad mensam e regione ducis Radzivillii collocatur.
Vespere prope Sanctum Cyricum princeps don Lorenzo, patruus hodierni ducis,
Serenissimo occurrens mixtis inter utrumque equo exscendentem complexibus in
oppidum eum deduxit. Hospitium omnibus fere hospitale oppidi praebet. Cenatur a
singulis separatim.
24. Prandium in Bonconvento in diversorio publico sumitur. Vespere Senis in
palatio Magni Ducis excipitur Serenissimus cum toto comitatu.
25. Natio Germanica in universitate Senensi privilegiis inter ceteros studiosos
longe pulcherrimis dotata lege consuetudine roboratam habet, ut transeuntibus
principibus magnatibusque Germanis Matriculam seu Album Nationis offerat adnexa
petitione, ut nomen suum eidem inserere dignentur. Hac ergo Serenissimi nostri
transitus occasione missi a consiliario nationis procuratores ducem Radzivillium
adeunt exploraturi, an ad similem gratiam animus Serenissimi inclinet eo se
fundamento niti causantes, quod Serenissimus patre matreque Germanis esset
ortus. Defertur res a duce Radzivillio ad Serenissimum Principem, qui praetextu
evitandae detectionis sese excusans procuratores illos cum gratiarum actione
dimitti iubet. Audito in ecclesia cathedrali sacro Senis prandetur; cenatur
pernoctaturque Pogibonzii in aedibus domini Antonii de Medices.
26. Absoluto in templo Beatae Virginis sacro Sanctum Cassanum versus
contenditur, ubi Serenissimus Magnus Dux cum duobus fratribus, Principe don
Carolo et Principe don Matthia, Serenissimo nostro occurrit salutatumque in suum
currum accipit ac in palatium Orsini, prope Sanctum Cassanum, deducit.
Praeparata hic erat mensa pro Serenissimo nostro separata, cui multam post
instantiam Serenissimus quoque Magnus Dux cum Principibus fratribus accubuit
adhibitis eidem mensae comitibus Serenissimi nostri, qui eo sese invitantibus
reluctabantur, praecedentibus via ordinaria famulis Serenissimi per hortum
palatii Magni Ducis invehuntur. Hic statim a Serenissimo nostro archiducissa et
madama salutatur, quem illae mira congratulantium animorum specie excipiunt.
Totus Serenissimi comitatus in palatio Magni Ducis accommodatur, relucentibus
vario tapetum peristromatumque splendore cameris omnibus, Commissarium
Serenissimi marchio Salviati agit, ducis Radzivillii dominus Augustus Senensis.
27. Dux Radzivillius a prandio legatione sua apud Serenissimam Archiducissam,
ipsum Magnum Ducem ac deinde Madamam fungitur, ductis ad salutationem reliquis
Serenissimi nostri comitibus.
28. Serenissimus Princeps cum Serenissima Archiducissa, Magno Duce ceterisque
principibus sacrum apud Annunciatam (templum hoc est patruum Sancti Augustini
imagine Deiparae Annunciatae celebre B.V.) audit, celebrante cardinale
Ludovisio, qui Romam tendens aliquot diebus Florentiae substitit. Antequam
sacrum inchoaretur, miraculosa Beatae Virginis imago, qua angelica salutatio
repraesentatur, detecta est, ad quam spectandam tum ad videndam Serenissimum
Principem nostrum ingens hominum multitudo confluxerat. Finito sacro cardinalis
Ludovisius Serenissimum Principem prope altare salutat ea de felicitate sibi
gratulatur, quod nactus est occasionem vices capellani coram tanto Principe
fungendi. Huic tamen humanitatis officio eius non facta Serenissimo Principi
valedictione discessus minime respondit.
Sub initium noctis tragicomoedia de martyrio Sanctae Ursulae sociarumque eius
coepta, ad tertiam horam noctis protrahitur, quae in aula Palatii Veteris maiore
exbibita scenarum elegantia et varietate, actorum vocibus, habilitate vestium,
apparatuumve omnium splendore et magnificentia in stuporem et fixam attentionem
spectantium animos mira cum iucunditate composuit. Stupenda hic inferni
consultantiumque daemonum repraesentatio, eius subita in sinum Coloniensis
mutatio civitatis facta, veterum more testudine oppugnatio, Paradisi artificiosa
iuxta ac iucundissima effiguratio, balletum denique a nobilibus curiae personis
Romanorum civiumque Coloniensium de Gauro, Hunnorum rege, triumphantium
referentibus, exhibitum, oculos mentesque adsistentium mira voluptate perfudit.
29. Sacrum in sacello domestico auditur. Vespere comoedia in theatro palatii
privato recitatur ludicro et levi subiecto ad recreandos iuniorum maxime
principum animos. Hac peracta saltus Bergamascus a duobus praedictae comoediae
actoribus mimico corporis motu et miris flexibus praesentatur.
30. A prandio Serenissimus Princeps cum domino Pac, domino Kazanowski et
marchione de Monte lustrandae civitatis causa obequitat. Provecta iam nocte
adhibitis facibus in horto palatii aucupio turdorum vacat, quorum plures quam 30
ex arcu occidit. Cavendum est in hoc aucupio, ne quis quid albi aut alterius
lucidioris coloris gestet, sed totus niger incedatur.
31. Serenissimus Princeps cum Magno Duce, Principe don Laurentio, Duce Alexandro
Radzivillio summo mane ad venationem profectus est, quem post Serenissima
Archiducissa secuta in curru sociam se eius recreationis fecit. Cepti sunt hoc
die 80 lepores, praeter eos, quos canes devoravere. Vesper omnes domum reducit.
Februarius 1. Matutino pomeridianoque tempore litteris scribendis vacatur.
Serenissimus multis nobilium precibus ad spectandas in civitate choreas
pertractus, vesperum illic transigit. Interim in palatio chorea et comoedia
exhibetur, ad quam dux Radzivillius ab Archiducissa vocatus cum longius ab ea
sessitaret, saepe propius accedere rogatus, tandem prope cancellos, quorum
interiectu locus Magni Ducis ceterorumque principum domesticorum a communibus
spectantium sedilibus separatur, considet. Ridiculum in hac comoedia prae
ceteris visum, quod operarius quidam dominum quaerens paciscebatur cum eo, qui
ipsum conduxit, ut se familiamque suam nutriret. Rogatus, ubinam familiam
habeat, arca, quam humeris gestabat, contineri respondit. Ille ratus rem exiguam
loco tam parvo comprehendi, consentit. Ubi ad exhibitionem familiae ventum,
opcrarius collocata arca in theatro primo puerum unum educit. Dominus novitatem
rei miratus cum puerum dexterum et egregium videret, nulla pacti poenitentia
tangitur. Educto deinde secundo et tertio, quarto, sexto, octavo iam non pueris,
sed rusticis corpore et aetate validis, desperabundus temeritatem suam deplorat.
Tamen spectata eorundem saltandi peritia corporisque agilitate, qua sumptus in
ipsos facti refundi posse videbantur, semet ipsum solatur.
2. Accitis ex toto Ducatu equitibus Sancti Stephani in templo Sancti Laurentii
ceremonia bene dicendarum candellarum celebrata est hoc ordine. Ipse Magnus Dux
in sedili elatiore constitutus togam equestrem sericeam albi coloris manicis
rubeo serico subductis et super humeros replicatis indutus. Utrinque primoribus
ordinis officialibus stipabatur. Equites deinde in simili vestitu ex materia
quadam, camelottum vocant, ex utraque ecclesiae parte fere usque ad ipsam portam
per sedilia diffusi successive ad sedem Magni Ducis procedentes partem togae
eius extra sedem porrectam in signum oboedientiae genu flexo osculati sunt.
Statimque singuli in loca sua se receperunt. Paulo post Magnus Dux e sedili
descendens ad altare progressus candelam benedictam a sacerdote accepit, quem
deinde equites omnes ordine prosecuti sunt, distributis candelis processio per
templum instituitur, ac deinde sacrum cantatur. Quo finito Magnus Dux ab
equitibus ad sacellum, in quo corpora maiorum suorum servantur deductus;
[de]posita isthic toga domum proficiscitur. Hanc caeremoniam Serenissimus noster
cum Principe don Lorenzo, Ducibus Radzivilliis e suggestu serico violaceo
conspectum eius occultante specie, ignoti spectavit. Curruque undequaque tecto
ad palatium rediit.
3. Post prandium in villa Serenissimae Archiducissae imperiali prope civitatem
sumptibus eiusdem comoedia de Rugero, Alcina et Melissa pulcherrimo apparatu et
theatro decantatur. In intromissione ad theatri locum delectuque
intromittendorum et per sedilia disponendorum ipsa Serenissima Archiducissa cum
Illustrissimo Cardinale de Medices strenue adlaborat. In prima scena Neptunus
duobus hyppopotamis per mare vectus in rupe, comitante Vistula et aliis
fluviorum imaginibus apparuit. Pro secunda scena totum mare in fluctus undasque
et scopulos igneos praestigiis Alcinae deformatur circum natantibus undequaque
monstris infernalibus et marinis. Inde arbores saltitantes loquentesque
introducuntur. Mutato denique mari in scopos et saxa ante Melissae repagula
insulae panduntur. Unde octo virgines egressae chorea figurata laetitiam e
liberatione conceptam testantur. Quibus paulo post totidem iuvenes theatro
deproperantes saltus alacritatisque comites se iungunt. Finito hoc saltu
effusisque e scenae loco in aream coniunctam spectatoribus equites 24 in eandem
aream progrediuntur compositosque ad numerum et cantum equorum passus miris
prorsus passibus flexibusque in gyros choreales torquent retorquentque, ita ut
difficile iudicatu fuerit maiorne memoria et industria fuerit in equitibus, an
vero dexteritas in ipsis equis. Ubi in civitatem palatiumque reditum, noctu
iterum aucupio turdorum vacatur.
4. Serenissimus cum Serenissima Archiducissa raritates illas et res pretiosas in
galleria (ut vocant) contentas lustrant. Noctu Serenissimus larvatus choreas
spectatum egressus est.
5. Audito in ecclesia Sanctae Mariae Cathedrali sacro Serenissimus cuppulam
templi cum Magno Duce et plerisque e suo comitatu conscendit. Dominus comes
Suarez, legatus ducis Mantuae, litteras ab ipso duce ducissaque ac principe Don
Vincenzo invitatorias affert.
6. Vergente in vesperam die in area Sanctae Crucis extructo eminentiore ex
asseribus theatro Serenissimus Princeps cum Magno Duce, Don Lorenzo suoque
comitatu lusui pilae interfuit, quem iuvenes Florentini facta vestibus (quarum
unae rubei, aliae caerulei erant coloris) partium differentia exhibuere. Hi cum
tympanis tibiisque duobus vexillis bini et bini in circum producti circuitu
eundem emetiuntur factaque a singulis in transitu Serenissimis reverentia ac
traditis in manus iudicum vexillis pugnae sese accingunt. Porrectam a magistro
ludi pilam (quae ex albo corio aere repleta erat) manibus calcibusque
protrudunt, ut alteri parti erepta, a suis evoluta a longe inhiantibus pugno vel
pede in aerem elata, extra circum protrudatur, in quo tota partis victoria, ubi
pars una pilam hoc modo extra circum propulerat. In victoriae signum quatuor
bellica tormenta explodebantur. In hoc lusu ex utraque parte robustiores duo aut
tres eliguntur, qui trusione pugnis, provolutione in terram pilae inhiantes
repellant. Unde videas pileos ipsosque iuvenes gravibus nonnunquam casibus
prostratos. Minimo signo sensum doloris edere dedecoris est, quin et mutuis
pugnis vultus saepe contendunt. Extra cancellos vel circum iram proferre nefas
est. Peracto certamine vexilla a iudicibus in aream proiecta ab iisdem iuvenibus
diripiuntur singulis frustum inde efferre contendentibus. Origo, modus et
regulae huius certaminis (quod ipsi ,,calce" a calcibus, quibus pila protrudi
solet, vocant) videri possunt in libello, edito in gratiam Serenissimi Principis
nostri eique consecrato.
Noctu Serenissimus cum Principe Don Lorenzo, principe domino Trocki et principe
Alexandro Radzivillio, domino Pac, domino Zolkiewski et domino Kazanowski uno
solo curru ad vigilias, ut vocant, profectus est. Reliqui Serenissimi famuli iam
etiam in alium currum conscenderant, qui cum singulos nominatim a Serenissimo
vocari audissent. Coniectura ex eo sumpta, tantum illos sibi comites velle ad
palatium rediere.
7. Serenissimus litteras ad patrem Fonsecam, legati Bononiensis theologum,
scribi curat. Stupendum illud magnorum ducum sacellum ad Sanctum Laurentium
visit. Princeps Don Lorenzo, qui valetudinem suam aliquantisper affligi
senserat, inaudivit Serenissimum nostrum exisse discussa doloris memoria neque
exspectata (quam dux Hadzivillius nomine Serenissimi expedire debuerat)
visitatione e vestigio ipsum secutus est.
8. Prandium in villa Archiducissae imperiali sumitur, ubi et venationi leporum
vacatur.
9. Mane nuntius apostolicus Reverendissimus dominus Gigliolo Ferrariensis
audientiam apud Serenissimum habuit. Sacrum Serenissimus apud patres Societatis
audit. Prandio mature sumpto cum domino Pac, domino Zolkiewski, domino
Kazanowski, habitum Ianicerorum ex panno aureo argenteoque confectum indutus,
civitatem obequitans fenestras plateasque coloniae Cypriae saccaro ovisque more
illic hoc tempore consueto perseminat, cui se princeps Don Lorenzo cum marchione
de Monte, Turcico vestitus habitu, socium iungit. Noctu choreis, lusui
chartarum, visioni cum nobilibus in civitate feminis indulgentur.
10. Mane Ordo Equestris Sancti Stephani domino Giraldo confertur spectante
Serenissimo Principe, in cuius gratiam commendae noviter erectae Giraldinae
nomen inditum. Serenissimus apud Illustrissimum Cardinalem prandet. A prandio
conflictus leonum, tauri, ursi, lupi et apri exhibetur. Languentibus pugnamque
detrectantibus omnibus aliis aper solus ardenter irruens quicquid ei obvium
dente impetit, donec tauri cornu ictus eductis intestinis cum dolore spectantium
occubuit praedaque ursi iam prostratum dilamatis factus est.
Circa vesperam choreae in palatio cardinalis inchoantur, quibus Serenissimus
larvatus interfuit. Transacto choreis aliquanto tempore diductisque theatri
velis praevio tympano duce Marte egressus princeps Franciscus manum Spartanorum
iuvenum in arenam deduxit, inter quos princeps Ioannes Carolus, eques
Melitensis, primas habuit selecta puerorum ad pugnam exercitatorum cohorte
stipatus. Ex alia theatri parte ductrice Pallade princeps Leopoldus copiam
virginum Spartanarum produxit contra illos iuvenes hastis certaturam. Utrisque
partibus e regione sibi constitutis Mars et Pallas de praecellentia suae quisque
cohortis versibus musicae subiectis in theatro altercantur. Ac demum ad
periculum virium proelio faciendum devenitur accensis ad pugnam utrorumque
animis. Ministrantur hastae, librantur brachiorum composita agitatione ictus,
concurritur, scite utrinque decertatur. Fervente conflictu coelum in theatro
aperitur Iuppiterque dato per fulmen signo silentium indicit ac victoriam
publico decreto virginibus Spartanis attribuit. Recedentibus proeliatoribus
diisque et amoenissimo caeli conspectu velis erepto choreae denuo inchoantur ac
in multam noctem trahuntur.
11. Serenissimus cum plerisque e suo comitatu et duce Radzivillio larvatus non
tamen vestibus bacchanalitiis, sed propriis vestibus, civitatem curru pervadit
ac deinde e theatro Magni Ducis ludum illum pilarem spectat, quem praeter
solitum duo tentoria ex utraque circi parte erecta condecorarunt vestibus
vexillisque colori tentoriorum (qui erat viridis marinus et albus)
respondentibus. Huic spectaculo postquam vicinitas noctis finem imposuit.
Serenissimus cum suis ad choreas sese transtutit. Dux Radzivillius nuntium
apostolicum invisit.
12. Legatus Lucensis Reipublicae Serenissimum ad civitatem illam invitans
audientiam habet. Ante cenam in interiore palatii theatro comoedia de Sagunto et
Numantia exhibetur, in qua nihil praeter dexteritatem saltandique peritiam unius
actoris probatum.
13. Mane audito sacro Pisas versus disceditur, comitantibus Serenissima
Archiducissa, Magno Duce, Madama, Principe Don Lorenzo aliisque principibus et
tota aula. Decem miliarium [a] Florentia prandium sub tentorio patentibus campis
sumitur. Inde ad vivarium 30 miliarium muro circumseptum venandi causa
proceditur, ubi duae capreolae et aper canum persecutione captus. Dumque unus ex
aulicis Magni Ducis gladio capreolam transfigere nititur, intercurrentem ictui
canem traiecit, ad cuius mortem Magnus Dux graviter indoluit. Vespere
Serenissimos navi devectos palatium Magni Ducis Ambrosianum (in quo 500 lecti
numerantur) excipit, ceteris eodem terra tendentibus.
14. Pontaderae prandetur. Unde Pisas profecti, visitata ecclesia cathedrali
caemiterium Terrae Sanctae circumeunt. Inde ad palatium sese conferentes.
15. Auditur sacrum in templo equitum Sancti Stephani, quo expedito spectantur
ceremoniae et pompae, quibus captivorum opera triremis nova bucinis, tibiis
tympanisque personantibus aquae invehitur.
A prandio Liburnum disceditur. Hic circumspectante Serenissimo e conclavi vastum
mare, naves omnes, quae in portu erant, explosione tormentorum laetitiam ex
adventu Serenissimi conceptam testantur.
16. Intenta devotioni Serenissima Archiducissa Serenissimus totam arcem
circumit. Inde audito apud monachos cum Serenissima Archiducissa sacro ad
audiendum capucinum celeberrimum concionatorem proficiscuntur. Absoluto prandio
facta ad litus maris deambulatione duabus triremibus, genaralis videlicet et
prioris, ad 7 miliarium tranquillissimis undis auraque secunda in mare devecti
portum lustrant, pugnam duarum triremium spectaturi, nisi umbra intercidentis
iam diei reditum maturari voluisset.
17. Peracto in sacello arcis sacro, curru muri civitatis circumeuntur
spectandaeque ostrearum capturae vacatur. Post prandium dum omnes in curribus
constituti reditum Pisas meditantur, sensim provecti captivos umbilicoterque
nudatos lucta inter se acriter concertantes adspiciunt. Ubi Pisas perventum est,
processio quadragesimalis instituta ante aedes Serenissimi Principis substitit,
concertantibus aemulo vocum modulamine cantoribus selectioribus. Dependentes ex
singulis aedibus accensae lampades thaedaeque ad ripam amni collucentes pugnam
trium christianarum triremium contra unam Turcicam earumque victoriam
spectabilem reddidere. Captivi cum difficultate Liburni dimissi et Serenissima
Archiducissa vesperi visitavit Serenissimum Principem. Singulis Serenissimi
comitibus arcula cum unguentis pretiosis a Serenissima Archiducissa offertur.
Serenissimi quoque nostri nomine honoraria officialibus aulae Magni Ducis
distribui debebant, sed acceptari sunt vetita. Eodem vespere metuens, ne
diuturniore Madamae quiete a proposito maturandae crastinae profectionis
dimoveatur, eidem valedicit.
18. Mane Serenissimus Princeps Serenissimam Archiducissam valedicendi causa
adit. Ipse Magnus Dux cum Principe Don Lorenzo Serenissimum Pontaderam usque
comitans ibidem cum ipso prandet. Serenissimo nostro pro nocte Ambrosianam
tendente Magnus Dux Pisas revertitur.
19. Serenissimus comitante Principe Don Lorenzo Florentiam circa meridiem venit
cum resolutione in sequente statim die discessum ulteriorem amplectendi. Victus
tamen multis Laurentii Principis precibus in tertiam diem profectionis terminum
prorogat.
20. Nuntius apostolicus audientiam apud Serenissimum habet.
21. Mane Serenissimus comite Principe Don Laurentio iter amplexus Fratolini
prandium sumit, exquisitissimo pulcherrimorum fontium artificio ibidem
recreatus. Vespere Serenissimus noster Scarperiae in palatio publico excipitur,
Principe Laurentio in privata incolae domo hospitante. Intempesta admodum haec
fuit dies pluvia, vento, nivibus velut conspiratione inita pariter saevientibus.
Nox pluviae finem iniecit, sed ventus nivibus permixtus longe acrior consurgens
tota fere nocte perfremuit.
22. Necdum ventis placatis et longius adhuc absente aurora praemissi agazones
cum supellectile culinaria, ubi inter montes venere mulosque conglobata sub
ungulis nive et urgente vento saepius prolabi nec relevatos subsistere posse
viderunt, erepto quoque vi venti transvectis nivibus viarum conspectu Scarperiam
reverti coacti sunt. Cuius rei notitia ad Principem Laurentium delata
explorataque Serenissimi Principis (qui ad ducem Radzivillium tanquam itineris
gnarum consilii petendi causa miserat) voluntate ordinatum, ut dum Scarperiae
prandii causa subsistitur, rustici mittantur, qui disiectis nivibus vias
scrutentur et praeparent; quod et factum. Absolutoque prandio aurae serenitate
mirifice favente Firenzolam tempestive ventum est. Vespere tabellio a patre
Fonseca Scargalasino (ubi ille cum reliquis officialibus cardinalis Ubaldini
adventum Serenissimi exspectabat) missus cum litteris adventus crastini
indicibus remittitur.
23. Noctu magna nivium vis delapsa itidem penitus abdiderat, quibus detegendis
etsi strenua multorum impetitur opera, acrior tamen venti impetus revectis in
nudata loca nivibus, omnem laborem superat magnamque progredientibus
difficultatem intexit. Equi ventretenus nonnumquam nivibus hausti aegre
emergebant ipsique equitantium oculi vento aspere et incessanter flante vel in
sinum depressi vel semiclausi officio seligendae commodioris viae fungi non
poterant. Unde multi pervolutis equis mulisque ex ephippis effusi. Ubi ad
limites Mag. Ducales Pontificiosque (qui duobus sacellulis utrinque positis
internoscuntur) ventum, Princeps Don Lorenzo facta valedictione Frienzolam
remeavit. Serenissimus cum comitatu Scargalisinum profectus, in monasterio
patrum Sancti Bernardi ab officialibus illustrissimi dornini cardinalis Ubaldini
iam a triduo illuc praemissis ipsoque patre Fonseca lauto prandio excipitur.
Quibusdam e nostris tempestas haec solatio esse videbatur dulcedine memoriae
temporum in patria consuetorum subeunte. Causata venti tempestatisque asperitate
et commoditatis alibi pernoctandi defectu nonnulli ac potissimum reverendus
pater Fonseca Serenissimum orat, ut Scargalisini per noctem subsistat.
Serenissimus vero discessum maturari iubet spretaque coeli inclementia alacriter
post prandium pergens Pianoli (pagus est ad radicenj Apenini in planicie
positus) pernoctat in diversorio quidem publico, sed cardinalitia tractatione.
24. Audito Pianoli sacro, curribus a cardinale submissis Serenissimus Bononiam
vectus, in palatio cardinalis et magistratus publico cum toto comitatu commode
et splendide hospitatur. Prandium cum cardinale solus publice sumit, data ipsi a
cardinale praecendentia. Dominus Rangoni a duce Mantuano rursus eum invitatione
mittitur, ad quem dominus Denhoff a Serenissimo ablegatur. Dux quoque Mutinae
instanter orat, ut iter Mantuanum per statum suum instituatur. Similiter dux
Mirandulae mittit nuntium Serenissimum invitatum, sed recusat Serenissimus
Princeps.
25. Iussis recta Venetias aqua cum rebus proficisci famulis (quo etiam dominus
Lampugnani tractandae de introitu Serenissimi rationis causa praevolarat)
Serenissimus cum suo comitatu Mantuam versus contendit. Cumque duobus circiter
miliaribus Bononia abscessisset, currus cardinalitius fractus est, in quo ipse
Serenissimus sessitabat. Ad confinia Mutinensia progressis Princeps Nicolaus,
filius ducis Mutinae tertio genitus, accurrit, qui in terram desiliens ignarus,
quem e Serenissimi comitatu alloqui deberet; attonitus diu et a nullo nostrorum
agnitus substitit, donec a quodam ex famulis eius suggestum Principem Mutinensem
esse, qui a duce, patre suo, Serenissimo in occursum missus eidem serviret. Tunc
facta a nostris excusatione ad currum invitatur. Nox in Bonporto transigitur.
26. Duo miliaria progressi iterum cum curru collabuntur et dominus Rangonius
revertitur. Prandium Concordiae sumitur incognito quodam nobili vicem
commissarii agente. A prandio ulterius pergenti Serenissimo Principi nostro
occurrit Princeps Vincentius, qui febris quartanae concussione trepidus, vix
triverbium pro salutatione offerre potuit. Cena Serenissimus perlauta in
monasterio patrum Sancti Benedicti amplissimo ditissimoque tractatur.
27. Mane traiecto Pado Mantuam pervenitur. In imis palatii gradibus Don
Hyppolito, naturalis Ducis Mantuani filius, occurrit, a quo Serenissimus
salutatus ad cameras suas deducitur ipso Duce graviter decumbente, quem vesperi
Serenissimus visitavit et ipsam Ducissam. Duci Radzivillio conclavia reginae
Hispaniae in transitu concessa assignantur.
28. Serenissimus in templo Sancti Andreae sacrum audit ac Sanguinem Sacrosanctum
Christi Domini, qui a Sancto Longino isthic quiescente allatus in eodem templo
asservatur ac magna cum sollennitate (assistentibus eius sodalitatis fratribus
rubeas togas indutis cereasque albas gerentibus sonataque ad eum solum usum
campana destinata) non nisi magnis principibus ostenditur, visit.
A prandio palatium hortumque lustrandi causa pervadit. Vespere tragicomoedia de
Diluvio exhibetur. Magna artis naturam in tonitribus, fulguribus, pluvia
aliisque tempestatibus imitantis commendatione spectantiumque omnium quasi vera
illa non figurata sentirentur, stupore et trepidatione.
Martius 1. Serenissimus discessui se adaptans precibus Serenissimae Ducissae
(nam ipse Dux infirmitate lecto affixus tenebatur atque ideo rarior ipsi cum
Serenissimo nostro conversatio) ad hodiernam commorationem vix flectitur.
Vespere ignis artificiatus triremem cum omni apparatu nautico in aerem evehens
ac conquassans spectatur.
2. Serenissimus Mantua discedit comitante Principe Vincentio usque ad confinia
Veronensia, ubi non procul a civitate a capitaneo iustitiae Veronensis excipitur
ac ad palatium publicum praeter ordinationem exspectationemque suam deducitur
liberaliterque cum toto comitatu tractatur.
3. Vincentiae constituto Serenissimo in antiquissimo theatro (cuius author
Archimedes fuisse fertur) Hercules praesentatur laudes Serenissimi nostri
magnifico verborum splendore recensens.
4. Serenissimus ordine in posta dato, ut conscensis a domino Pac et domino
Denhoff equis tertius quoque extra civitatem cum ipsis diutius eum exspectaret
in civitate, cum aliis currum ingressus est eo consilio, ut exploratoribus
Venetorum materiam praeberet divulgandi rumoris serius adfuturum, quam ipse
tacitus decreverat. Ubi ad equos ventum, relicto curru per postam cum domino Pac
et domino Denhoff Venetias advolat. Dicebatur 200 gondulae in occursum
Serenissimi a Republica praeparatae. Quam pompam contraria Serenissimi voluntas
per dominum Lampugnani exposita senatui, irritam reddidit. Vergente itaque iam
die huc appellens ignarus quodnam palatium eius habitationi destinatum esset,
,,Sub Aquilam Nigram" divertit. Ac tandem investigata domini Mondini, agentis
Serenissimae Maiestatis Polonicae domo, in qua praemissi famuli rogatu et sumptu
Reipublicae bospitabantur, in eam se contulit, donec ordinatis in palatio
Grimani rebus eo deduceretur suspensis et attonitis omnibus incertitudine
praesentiae Serenissimi, quem maiore cum concursu strepituque adventurum
credebant. Commissarii munere fungitur dominus Ioannes Tiepolo Venetiis. Dux
Radzivillius Vincentia Paduam contendit, ubi a capitaneo domino Delphini ad
palatium magistratus deductus splendide et laute cum reliqua comitatus parte
habetur.
5. A prandio dux Radzivillius cum reliquis Venetias venit. Tempus vespertinum
comoediae spectandae impenditur.
6. Dominus Cornaro, filius hodierni Venetorum ducis, cum alio ab excellentissimo
collegio missus ad Serenissimum Principem nomine Reipublicae eundem salutat.
Utrique a duce Radzivillio et domino Pac nonnullisque aliis e Serenissimi
comitatu ad portam conclavis deducto, extra limen usque occurrit ac ad conclave
Serenissimus introducit.
7. Muranum Serenissimus proficiscitur audiendae monialis gratia, quae vocis
praecellentia mirifice illic celebratur. Eodem die palatium Rugini, architectura
et magnificentia insigne, lustratur.
8. Hesternam monialem petita a nuntio apostolico venia cantantem
testudinizantemque per monasterii crates Serenissimus videt.
9. Concilio Venetorum incognitus interfuit qualiterque vota a senatoribus tam in
publico quam in privato exiguntur, notavit, praeaudito primum in templo Sancti
Marci sacro, quod exquisitissima musica adhibita cantabatur.
10. Mane Serenissimus Princeps noster cum toto comitatu palatium ducis cum
inviseret, adventanti dux cum senatu ad gradus usque occurrit dataque
Serenissimi Principi dextera per aulam amplissimam multasque cameras ad proprium
conclave eum deducit, ubi duo sedilia ad id praeparata utrumque excepere. Factis
a Serenissimo nostro aliquot verbis dux clara voce respondit, ita ut per totam
cameram audiretur, adstante nihilominus et aures loquenti admovente Reipublicae
secretario, ut videlicet nihil inter colloquentes proferri possit, quod toti
Reipublicae non innotescat. Hinc finitocolloquio dux Serenissimum ad gradus
armamentarii interioris deducit, unde visis, quae pro necessitate senatus polito
ordine illic asservantur armis, ad thesaurum amplissimum Sancti Marci spectandum
descendit.
11. Post prandium armamentario maiori visendo vacat, ubi spectante Serenissimo 4
tormenta bellica fusa. Praeparata hic erat collatio, sed Serenissimus nimiam
hominum turmam illic irruentium (quae tanta erat, ut transitus vix ipsi
Serenissimo pateret) exosus neglecta collatione revisisque superficientibus
apparatibus instrumentisque bellicis ac nauticis domum inprimis ac deinde ad
comoediam (quae simulata per artem magicam Trapolini quid secura ageretur morte
nescientis copiosam ridendi praebuit materiam) sese contulit.
12. Peracto prandio choreae in palatio Cornari celebrantur. Gondularum, quibus
feminae virique ad insolitam hoc tempore festivitatem devehebantur, copia
immensae classis speciem referebat. Excedentes gondulis domumque intrantes
tibiarum laetissimo sono excipiebantur. Dixeris aliquando classicum aliquando
triumphum hic cani. Chorearum finem collatio rebus exquisitissimis laute
instructa excipit. Ubi pro Serenissimo mensa separata erat posita.
13. Officinae mercatoriae omnes mercibus albis ornatae, tectis desuper plateis
tela candida humoque albo panno instrata. In initio plateae mercatoriae prope
Pontem Rialtum porta velut triumphalis erecta effigiem Serenissimi Poloniae
Regis Reginaeque ac Serenissimi Principis nostri exhibebat. Ex altera plateae
parte, quae forum Sancti Marci spectat, imago Venetae civitatis pileo ducali
ornata et binis leonibus insidens, desuper ab angelo coronam lauream excipit.
Sub leone, qui erat a dextera, scripta erant verba: ,,Pax tibi sit, Marce"; sub
ipsa imagine: “Libertas", sub altero leone: ,,Semper vigilas". Incredibilis hic
praestantissimarum mercium copia visa. Quarum spectandarum curiositas tantam
hominum euntium redeuntiumque multitudinem vicis et plateis infunderat, ut
contrario utrinque magna difficultate procedi potuerit.
14. Mane dominus Tiepolo adit ducem Radzivillium eumque instanter rogat, ut dux
Venetorum cum toto senatu adire Serenissimum Principem posset ac affectum nomine
Reipublicae testari. Visum fuit non admittere ob varias rationes maxime cum et
aliis principibus id ante denegatum fuerit. Post prandium moniales quaedam
laxioris regulae musices audiendae causa adeuntur.
15. Merces quasdam in domo mercatoris Belgici lustrat Serenissimus, inter quas
raritate et pretio praecellere reliqua omnia videbatur arcula quaedam,
affaberrime facta.
16. Mane dux Radzivillius nomine Serenissimi Principis Serenissimo Venetiarum
Duci excellentissimoque collegio gratias agit et de gratia nonnullis proscriptis
concedenda sollicitat. Intranti illustrissimo duci totum collegium atque adeo
ipse Serenissimus Dux assurgit poneque dexteram eum assidere sibi facit.
Colloquentibus more consueto secretarius adstat. Peracta commissione, ubi dux
Radzivillius recedit, totum itidem collegium cum duce erectum stat, donec e
porta egreditur. A prandio 20 naves diversorum nobilium, pulcherrimo apparatu
instructae, hinc inde per Maiorem Canalem divagantes taedium morae (qua cymbulae
cursu certaturae exspectabantur) discutiunt, varietate videlicet prorarum
puppiumque diversas animalium species referentium et diverso remigum vestitu:
Erant enim aliae in modum draconis, aliae in modum aquilae, aliae in modum
lunae, aliae alio formatae modo, remigum alios Turcas, alios Aethiopes, alios
Amazones, alios peregrinos, alios daemones, alios dixisses e Brasilia vocatos,
Ipsi navium domini in prora constituti pomposis superbi vestibus globos
argillaceos in obvios aut antecedentes ex arcu iaculabantur, nempe ut transitus
venturis cymbis liber servaretur. E regione palatii, in quo stabat Serenissimus,
erat casa ad instar pyramidis trabibus ligneis coniunctis superstructa, haec
meta cursus erat. Intentis considerationi pompae discurrentium cymbarum
hominibus, quibus aedium Canali Maiori imminentium non fenestrae tantum, sed
etiam tecta opplebantur, duae naviculae accelerare videntur, quae vi remigis
(nam tantum uniremes erant) altera alteram antevertere nituntur. Hae palatium
Serenissimi et metam praetervectae multo post tempore redeuntes magno remigum
nisu ad metam propelluntur. Quibus visis satyri, qui in dicta meta eo finc
morabantur, cum vexillulis prodeunt primoque (post a Republica pecuniis
remunerando) vexillum rubeum in victoriae signum porrigunt. Cum concertantes
binarium numerum non excedebant, primo victori, ut dixi, vexillum dabatur
rubeum, secundo caeruleum. Agmen hoc cursu navali certantium post triremes,
quadriremes, octiremesque, duae clausere feminae, quae singulae in cymbula
separata constitutae navigandi dexteritate viriumque in feminis non solita
dexteritate oculos mentesque omnium in se convertunt. Hae cum transcurso stadio
ad metam pervenissent, 20 illae nobilium naves ante Serenissimi Principis
palatium coeunt exspectantque, donec Serenissimus precibus illorum, ut ita
dicam, navarchorum flexus in unam earum navium nonnullique e suis
conscendissent. Tunc per canalem personantibus tympanis tibiisque vecti mira
laetitiae edidere argumenta.
Peracto velut triumpho Serenissimum ad palatium eadem, qua avexerant, reducunt
pompa. Post cenam pugna trium navicularum ad instar triremium magnam
oppugnantium navem eodem canale spectatur. Iaculantur eminus globos igneos
iniiciunt, accedunt, redeunt, donec data quasi victoriae fiducia triremes maiori
navi subiectae assultu eam occupare tentant. Certatur utrinque acriter, donec
praevalente eorum, qui in triremibus erant, robore et industria maior navis
expugnata submergitur. Hic enatantium militum nautarumque conatus et clamor
ineundo (nam periculum omne peritia artis natatoriae amoverat) erat spectaculo.
A quo ad erumpentes ignium artificiatorum flammas spectantium oculi rapiuntur.
Mutabat illic sub coeli, sub humeris volutati pondere statua Atlantis, quam
canis ignes quoque eructaturus custodire videbatur. Efferuntur primum sagittae
illae pulvereae, quae subito stellarum delabentium ortu velut extemporaneis
metheoris aera replent iucundoque velut mitium tonitruum strepitu aures
spectatorum demulcent. Deinde rotae stellaeque vi flammae in gyros actae, coeli
conflagraturi praeludia sunt. Cum ignis coelo admotus esset, opinione in id
lentigagebat natura fortassis in imagine ostendere volente. Caelos sublunarium
potestati viribusque potestati canis totus igne absumptus est. Haec spectacula
in multam noctem protracta intuentium oculos varietate recreatos ad conservandam
praesentiae Serenissimi Principis nostri memoriam disposuere.
17. Serenissimus amplitudinem civitatis Venetae circuitu emetiri volens vix
mediam partem perfecit.
18. Venetiis in quinque peotis (navicularum genus est) disceditur subministratis
a Serenissima Republica pro itinere necessariis. Prandium in navi ad litus
sumitur. Et quoniam metuebatur, ne nox maturius incumbens difficultatem
progressui iniiceret, festinandi itineris causa vasto atque aperto mari navis
pulsanda committitur, Serenissimo et duce Radzivillio terra id itineris
conficientibus ii, qui in mari remanserant, orta tempestate gravi metu
percelluntur. Noctu in Carute (villa haec est) venitur. Gubernator huius loci
piscatoriam exercere non sibi ducit dedecori.
19. Confectis aliquot miliaribus iterum in navi prandetur. Progressi deinde
navim demersam in flumine offendunt, qua transitu non mediocriter impedito
Serenissimus et dux Radzivillius aliique excellentes navi pedestri itinere et
lutoso aliquantum viae emetiuntur, donec navis magno remigum conatu ex
difficultate illa transitus emersit. Cum Palma tribus miliaribus abessent,
gubernator eius loci cum curribus Serenissimo obviam processit. Ad portam
civitatis generalis Nani Serenissimum praestolatur adventantemque excipiens
orat, ut sibi ignoscat, quod ulterius non processerit. Lege enim cautum esse, ne
durante officio (quod bienne est) civitatem egrediatur. Administrat generalis
hic totam ditionem Forolinianam honoraturque titulo excellentiae. Serenissimus
in palatio generalis commode et laute habetur. Propugnaculum civitatis unum
solum visit, quod cum omnia uniformia sint, uno considerato in notitiam aliorum,
quae in universo 9 sunt, venire pronum sit. In ingressu Serenissimi tormenta
omnia explodebantur, quae hic quiescente bello rara sunt.
20. Serenissimus portam curru egreditur et quasi tertiam partem civitatis ambit
ac deinde ad prandium redit. Quo absoluto Udenam contenditur, ubi ingrediente
civitatem Serenissimo gubernator (Priuli is erat) ignarus de praesentia magno
cum tumultu et festinatione aliquot curribus Serenissimum in ipsa civitatis
porta praetervehitur. Comperto Serenissimi ingressu mirifice perplexus redire
properat duabusque rotis in curru fractis haerere diutius cogitur.
21. Dum Gimona transitur, Serenissimi currus evertitur. Ubi cum omnes assurgere
quam primum laborant, pondere et nisu subiectos sibi non mediocriter fatigant.
Noctu Venezonae quiescitur. Ubi in ingressu Serenissimi inepta explosione nescio
artem, an animum inventum testati sunt, explodentes.
22. Prandetur Pontevae. Hic in transitu offenditur Farensberg, qui praeter levem
salutationem vix aliquid nostris locutus est. Noctu Malborgi, locus episcopo
Barhbergensis attinens, diversorii ineptia in domum nobilis cuiusdam coegit.
23. Audito Malborgi sacro, quod in concinna celebrantis voce partim legi, partim
cantari videbatur, in Terle prandetur. Dux Radzivillius specie luti apparentia
quam re durioris deceptus, dum commode se illud pervasurum credit, depresso in
lutum equo ipse quoque effunditur nec nisi madentibus luto vestibus inde
emergit. Pro nocte Veliacum pervenitur ibique quiescitur.
24. Dum in Weisenkich prandii causa subsistitur, cursor ab imperatore missus
appellit. Ad Sanctum Vitum cenatur pernoctaturque. Hic patres Societatis cum
Serenissimo cenant ac familiarissime cum ipso conversati nunquam in cognitionem
personae venerunt.
25. Prandium sumitur in Freisack. Commendator Ordinis Teutonici hic degens
audientia apud Serenissimum petita non admittitur. A praeposito (eo quod
iurisdictioni archiepiscopi Salisburgensis attinet) vina aliaque subministrata
grato animo acceptantur. Cenam et nocturnam quietem Neimarck suppeditat.
26. Subsistitur in Hundsmarck. Hic Serenissimo occurrit iesuita, qui ad uxorem
comitis Schwartzenburgensis, oeconomi maioris archiducis felicis memoriae Caroli
proficiscebatur, nam in vicinia manebat comitissa. In prandio temperato fervore
agitatur quaestio de cancellariis et marschalcis Regni Poloniae Magnique Ducatus
Lithuaniae. Pro nocte in Iudenburgk. Hic Serenissimus interest matutinis, quibus
finitis, ipse circumiens procuravit missam pro crastina die.
27. Relicta via consueta illa apprehenditur, qua per asperos montes Graecium
versus tenditur. Prandium in Stuben valde quadragesimale sumitur. Noctu in
Fotzberg subsistitur.
28. Graecium contendenti Serenissimo dominus Stadl numerosa baronum nobiliumque
provincialium manu stipatus occurrit ac diserta magnificaque oratione salutatum
in civitatem deducit. Detrectantem publice prandere Serenissimum magna precum
ferventissimarum vi in contrariam partem flectunt. Tempus matutinis destinatum
in templo transigit processionemque flagellantium spectat. Sepulchrorum
visendorum causa omnia templa cum domino Kazanowski et domino Rylski ignotus et
insciis omnibus aliis pervadit.
29. Devotionem paschalem absolvit Serenissimus. A prandio lustrat palatium
archiducale. Hora octava vespertina ceremoniis Resurrectionis Dominicae (quae
alibi nocturno tempore expediri solet) interest.
30. Sacro et concioni adsistit. Insulsa concionatoris inter Christum Dominum ab
Anna ad Caipham aliosque ductum et peregrinantem Serenissimum comparatio
notatur. Post prandium arx visitur.
31. Litterae Varsaviam expediuntur. Carlaw venationi tempus pomeridianum
impenditur; capiuntur lepores. Cervum pernicitas pedum canibus ereptum extra
periculum constituit. Vespere Serenissimus cum toto comitatu in domo domini
Trautmansdorff lauta cena et iucunda conversatione recreatur.
Aprilis 1. Graecio Serenissimus in curru profectus extra civitatem equum
conscendit ac in Froleiten pro prandio pervenit. Hic quia conductor equorum
iusto liberalius vinum hauserat, cum in via equum conscendere vellet,
praevalente capitis pondere extra sellam ita defluit, ut capite in terra
constituto pedes in sella remanerent. Res primo intuitu non sine periculo visa
arrectos spectantium tenuit animos. Post ubi subsistente equo ipse alterna pedum
agitatione sublevare se conaretur atque in hoc nisu spatio non parvo ridicule
persisteret, Serenissimum Principem tanta iucunditate perfudit, ut prae nimio
risu lachrimae ipso ex oculis laberentur vixque ob concussa risu latera loqui
posset. Nox in Prug transigitur.
4. Dum Neostadio Viennam contenditur, occurrit Serenissimo primo illustrissimus
dominus castellanus Siradiensis, Serenissimi Poloniae Regis ad Imp. Mtem pro
tempore orator. Deinde ipse Serenissimus Imperator cum Serenissimo Ernesto
Ferdinando, filio suo, eques, ubi complexus ea teneritudine affectus miscentur,
ut maior inter patrem filiumque videri non possit. Transacto per venationem
aliquanto tempore pro nocte simul Viennam veniunt.
5. Legati Gaborii audientiam apud Serenissimum Imperatorem habent, Serenissimus
autem Princeps cum domino castellano Siradiensi sese occupat. A prandio cum dux
Radzivillius audientia sibi concessa cum imperatore colloquitur, perfracto
fenestrae rhombo particulae vitri ad faciem ducis transvolant eodemque momento
globus plumbeus inter utrumque in pavimentum decidens usque ad tabulatum
attollitur ac deinde in terram delabitur nullo strepitu audito eiaculatae
bombardae. Obstupescit uterque ad hunc casum. Et dux Radzivillius ad fenestram
accedens, ut an aliquod indicium supersit, ex quo conici possit, unde ictus ille
emerserit, circumspiciat; nihil deprehendit. Interea Serenissimus Imperator
vocato cubiculario suo supremo, domino Kisel, globum illum porrigi sibi curat,
quem contusum et aliquantulum adhuc calentem sulphurque redolentem, cum dux
Radzivillius accipere vellet, ipse imperator sese servaturum dixit. Cumque eo in
loco, in quo casus intervenerat, audientia non sine periculo finiri posse
videretur, dux Radzivillius fenestrae imperatorique medium sese interiicere
voluit, quem imperator retractum, ut et ipsi consuleretur, longius a fenestra
abduxit atque ad finem sermonis properantius tendentem aequis auribus audivit
humaniterque dimisit. Vagus inde subditur rumor ictum illum e domo legati
Hispanici prodiisse, qui magnitudine rei et enormitate facti territus nullam eo
tempore bombardam in domo sua explosam fuisse respondit.
6. A prandio spectaculo taurorum, ursorum aliorumque inter se certantium
vacatur.
7. Remanentem omissa venatione domi Serenissimum nuntius apostolicus et legatus
regis Hispaniae conveniunt.
8. Ex venatione magna cum voluptate ex multitudine leporum captorum nata vesperc
redit Serenissimus Princeps.
9. Legatus magni ducis Hetruriae audientiam apud Serenissimum habet. A prandio
dux Radzivillius cura restaurandae valetudinis domesticisque negotiis ad
maturandum in Poloniam reditum pressus cum Serenissimo Principe intra manus
Serenissimi Imperatoris, charissimi avunculi eius, velut in securitatis portu
extra omne periculum constituto, munere sibi a Serenissima Regia Mte commisso
perfunctus videretur, Serenissimum Principem adit petitque abeundi copiam, ut
Serenissimus voluntatem suam consensui Serenissimi Regis hac in parte sibi
concesso confirmare dignetur, orat, Annuit Serenissimus Princeps atque eum cum
humanissima gratitudinis diuturnitati laborum sui gratia subitorum responsurae
oblatione dimittit.
10. Dux Radzivillius Vienna discedit, quo etiam die Serenissimus Imperator cum
Serenissimo Principe Pruckum!S ad venationem erat profecturus cum intentione
paucis post diebus reditum quoquo in Poloniam amplectendi.
18. Itaque die currentis mensis Serenissimus Princeps Vienna proficiscitur.
Cumque Vischavia discederat, deliquium animi passus magno comitatum terrore
opplevit, qui remeante statim spiritu vigoreque pristino discussus est.
28. Serenissimus Carolus Ferdinandus, frater Serenissimi Principis, in episcopum
Bratislaviensem eligitur. Cuius rei maturandae causa Serenissimus Princeps
aliquamdiu Nissae moratus est.
22. Serenissimo Principi Varsaviam propinquanti Serenissimi Fratres ad unum
milliare gratulabundi obviam proficiscuntur certatibusque fraternae
teneritudinis affectibus stipatum ad Serenissimam Regiam Mtem deducunt, quae
conservata tanto tempore laetitiae segetem toto pectore effundens mirifica
paternae humanitatis declaratione adventantem excipit, utpote ovantem nunc de
cordibus primorum maximorumque Europae principum, quae ipse laudum suarum
magnitudine victoriarumque splendore pridem illecta iam vi propinquae
humanitatis, firmis amicitiae nexibus sibi innodavit, non minore sane gloria
quam ante Turcicam Tartaricamque immanitatem militari prudentia ac infractae
virtutis robore protritam perpetuo in gloriae trepidationis vinculo triumphator
illigavit.
Bonis itaque auspicatam avibus prosperoque auctam progressu peregrinationem
glorioso quoque atque laeto terminasti exitu, Serenissimus Princeps, qui ut ante
hac gloriae famaeque celebritate totum orbem, ita nunc profusa e conspectu Tuo
iucunditate multas complevisti provincias, e quibus Te reducem charissima
excepit patria iis votis iisque comprecationibus, quibus pia numina ad
incrementum felicitatis Tuae (cui non mediocrem gloriae suae partem lubens
debet) flecti posse confidit.
Nititur etiam inter communes has honorum omnium acclamationes efferre sese vox
clientuli tui, quae magnitudinem affectus humilimaeque devotionis meae velut
stentoria quapiam intensione prae ceteris manifestare iussa impar tanto oneri
(utpote diuturnis concussa et attrita morbis, quorum etiam vis nec revidendi,
nec corrigendi diarii huius copiam mihi concessit) in ipso conatu incidit
mecumque habitare, compulsa inter gravissimos affictae valetudinis conflictus,
vis spirans, quantis potest Deum precator precibus, ut Serenitatem Vestram non
bellorum tantum praeclare confectorum, sed et pacis laudabiliter impensae
gloriam florentem fidei christianae praesidio Reipublicae ornamento universique
orbis decori ac voluptati quam diutissime felicissimeque conservet.
FINIS
Supplementa.
1. Instructio illustri et magnifico d[omino] Alberto Stanislao Radziwill, duci
in Olica et Nieswiez S[acri] R[omani] Imp[erii] principi, supremo Magni Ducatus
Lithuaniae cancellario, Meven[si] Tucholiensique capitaneo, cum Serenissimo
Principe Wladislao Sigismundo iussu Sacrae Regiae Maiestatis, Domini nostri
clementissimi, eunti, Datum Warsaviae die [ ] mensis maii anno Domini 1624.
Cum omnis ad exteras nationes peregrinatio variis difficultatibus, periculis
atque casibus ita sit obnoxia, ut saepe peregrinantibus aut vitae discrimen aut
honoris existimationis dignitatis iactura subeunda sit, tam potissimum ea, quae
filiis regum aut principum suscipitur, difficilis comprimis ac periculosa esse
solet. Etsi enim illi ob comitatus frequentiam tutius iis, qui soli
peregrinantur securiusque iter haberi possint. Honoris tamen cuius difficilis
est custodia, facilius et ob suam ipsorum et parentum excellentiam subeunt
discrimen. Quo enim est persona eminentior, eo facilius impingit, cum levis
etiam error grave probrum et infamiam inducat. Quare duo potissimum iis, qui
peregrinationibus eiusmodi proficiscuntur principumque peregrinantium curam
gerunt, cordi esse debent, alterum ut eos dignitate potius aucta quam imminuta,
alterum ut salvos ac incolumes ducant reducantque.
Quam in rem illustris et magnificus dux eo gravius incumbet, quo diligentius
secum expenderit se a Sacra Regia Maiestate, domino nostro clementissimo,
peregrinationi Serenissimi Prlncipis Wladislai Sigismundi, primogeniti Suae
Maiestatis filii, cum amplissima potestate proficisci in sinumque fidei, curae,
prudentiae, dexteritatis, vigilantiae suae ab eiusdem Maiestate carissimum
pignus deponi. Diu id quidem gravi apud se cogitatione Sacra Regia Maiestas,
dominus noster clementissimus, agitabat, quem nam potissimum huic tam arduo et
ancipiti muneri destinaret. Verum ubi in ea deliberatione lllustris et
magnificus dux animo Suae Maiestatis occurrit, minimc dubitavit, quin cum prae
ceteris e tam amplo Regno deligeret, cuius curae atque fidei Serenissimum
Principem, filium suum, ad extera rcgna iter capessentem committeret. Quas enim
in illo pietatis, prudentiae, integritatis, modestiae, virtutes, longe ante
S.R.M. perspectas habebat, eas Serenissimo Principi, filio suo, fidas
peregrinationis comites adiungere volebat eisdemque ducibus illum reducem,
salvum, sospitem incolumem reversurum confidebat.
Quare ut illustris et magnificus dux opinioni tamque illustri S.R. Mtis iudicio
de se habito exspectationique respondeat, diligentem navabit operam, ut
quemadmodum illi S.R.M. plenam Serenissimi Principis ducendi reducendique et
familiae regendae gubernandaeque detulit potestatem, Serenissimusque Prlnceps,
quanquam hac aetate, hoc rerum usu, bellica laude atque gloria comparato hac
excelsi animi moderatione, monitore minime egeat; voluntati tamen paternae
S.R.M. sese pro eo, ac magnum magni parentis filium par est conformando,
gubernationi ipsius una cum familia se commisit. Ita ille munus id a S.R. Mte
sibi demandatum dextre, prudenter, caute, graviter obeat omniaque tam a persona
quam honore et dignitate
Serenissimi Principis pericula pro virili avertat memiveritque quanti regis,
quam ubique terrarum et gentium clari atque gloriosi, quot victoriis atque
triumphis conspicui filium primogenitum et ipsum armis et virtute illustrem
Moschoviticoque et Turcico bello feliciter et gloriose gesto celebrem, in suam
fidem, curam, gubernationem recipiat ac ob id omni studio atque contentione
adnitatur, ne rerum gestarum gloriam regiarum heroicarumque virtutum splendorem
totoque sparsam orbe terrarum ac emulgatam nominis famam praesentia Serenissimi
Principis obscuret aut imminuat, ne qui absens apud exteros reges principes,
populos bellica laude omnique gloria floreat, is idem praesens minor apud eosdem
appareat. Quod etsi de excelsa ac regia indole et virtute Serenissimi Principis
minime metuendum sit, cum tamen illae regiones, quas peregrinaturus est variis
illecebrarum inventinis animum etiam constantissimi viri saepe frangant et
emolliant et populi illi acutiores sagatioresque morum atque actionum censores
sint, qui quo illustriorem de Serenissimo Principe famam auribus de longinquo
auferunt, eo oculis etiam e propinquo experimentum eius capere sagatius
curiosiusque conabuntur. Magna cura, circumspectione vigilantia opus est, ne
praesentia Serenissimi Principis famam, ut usu evenire solet, minuat, quin
potius existimationem augeat, studia et amorem hominum conciliet vivumque
Serenissimi Parentis exemplar in se velut quodam speculo Serenissimus
repraesentet ac nihil eiusmodi in dicta factaque ac mores actionesque eius
universis irrepat, quod oculos hominum offendere possit, quorum aures antea fama
virtutis, prudentia, gravitatis rerumque fortiter ac praeclare gestarum
implevit.
Inprimis itaque illustris et magnificus dux anteaquam cum Serenissimo Principe
Warsavia moveat, universam illius familiam et comitatum a S.R.M. illi attributum
officii diligentiae, temperantiae, gravitatis, modestiae commonebit docebitque
sibi a S.R.M. Serenissimi Principis in ea peregrinatione curam familiaeque eius
regimen esse commissum. Itaque ut dicto audientes morigerique sint nec quisquam
famulo aut comite tanti Principis indignum dicto factoque committat, luculenter
et serio admonebit. Saepe enim accidit, ut principes et praesertim exteras
regiones petentes quantumvis ipsi nihil a sua dignitate alienum committant,
existimationis suae iacturam ex immodestia familiae comitatusque patiantur
poenamque ipsi in honore dignitateque sua luant eorum, quae a famulis vel
comitibus leviter, temere, indecenter geruntur. Quin interdum ex eorum moribus
principis mores pensantur tantumque officit illi ad opinionem amoremque hominum
mores eorum corrupti, quantum ad eadem iuvant probi, laudabiles compositi. Haee
et ante discessum, in ipso itinere praesertim, ubi ad aulas principum veniendum
erit, serio illis inculcat illaque duo gentis nostrae hominibus usitata vitia
contentionis et ebrietatis, quibus apud exteras nationes et praesertim Italicas
Hispanicasque eo maiore cum probis laborare solent, quo illi gravius ab eis
abhorrent, ut a comitatu Serenissimi Principis longe absint, quantum in ipso
est, providebit, et si, quod absit, aliquem e familia et comitatu Serenissimi
Principis immorigerum et scandalosum compererit, eum removendi et alium in locum
eius, si necessitas tulerit substituendi habeat facultatem. Cum vero familia et
comitatus multitudo contentionum confusionis iurgiorum et praesertim inter
nostrates facile ansam praebent, neminem tam externorum quam Polonorum praeter
eos, quos S.RM. Serenissimo Principi attribuit, ad comitatum eius admittet nisi
id omnino expedire ad tuendamque dignitatem aut securitatem Serenissimi
Principis, necesse fore iudicaverit. Non enim comitatus principum peregrinantium
ex frequentia, sed ex modestia morum, gravitate, civili et urbana vereque aulica
comitate commendatur.
Itineris totiusque huius peregrinationis illustris et magnificus dux eam
rationem
tenebit, ut hinc recta Nysam ad Serenissimum Archiducem Carolum, inde Pragam vel
Viennam ad Serenissimum Imperatorem Romanorum, illinc Oenipontum ad Serenissimum
Archiducem Leopoldum, tum Bruxellas in Belgiam ad Serenissimam Eugeniam
Isabellam Infantem Hispaniae ac demum in Italiam, si ratio temporum et itinerum
tulerit, ad S.R.M. visum fuerit, cum Serenissimo Principe contendat. Quam ob rem
de Italico itinere nihil inscia et inconsulta S.R.M. statuet, Gallico vero,
Hispanico, Anglico, Hollandico aliisque omnino abstinebit nec aliquid horum
absque expressa S. R. Mtis voluntate suscipiet.
Ubi Nysam cum Serenissimo Principe venerit, litteras S.R. Reginalisque Mtis
Serenissimo Archiduci Carolo reddet unaque benevolentissima salutatione atque
comprecatione nomine Suarum Maiestatum Suam Serenitatem compellabit, tum de
ratione itineris ad Serenissimum Imperatorem Pragam vel Viennam, aut ubi tum
Serenissimus Imperator fuerit, suscipiendi cum Sua Serenitate conferet. Quod si
Serenissimus Archidux, uti S.R.M. persuasum habet, Serenissimo Principi comitem
sese adiungere unaque cum illo ad Serenissimum Imperatorem ire voluerit,
profectionem hanc ex mente et consilio Serenissimi Archiducis instituet, et si
illi visum fuerit expedire, ut Serenissimus Princeps occultato nomine et persona
sua ad Serenissimum Imperatorem tendat ibique moretur, consilium eius sequatur
et itineris mansionisque rationem ad mentem tam Serenissimi Imperatoris, quo cum
ea de re per litteras secreto communicare de adventuque Serenissimi Principis
ipsum mature praemonere ac edocere debet, quam Serenissimi Archiducis Caroli
accommodabit. Porro si Serenissimus Archidux iter ad Serenissimum Imperatorem
cum Serenissimo capiet, in eam rationem sedulo incumbet, ut inter familiam et
comitatum eorum nihil eiusmodi intercedat, quod rixarum aut iurgiorum ansam
praebeat, quin ut utrinque mutuis studiis ac officiis certetur nullaque ubivis
locorum morositatis aut immodestiae nota familiae Serenissimi Principis
iniuratur, providebit.
Ante discessum vero Nysa omnibus de rebus S.R.M. certiorem faciet et quae mens
Serenissimi Archiducis de ratione persequendi itineris fuerit, praescribet.
Ad Serenissimum Imperatorem ubi ventum fuerit, de Serenissimo Principe clam ne
illi, an palam Serenissimus Imperator adeundus et salutandus foret ex sententia
Suae Caesareae Maiestatis, quam ante adventum per litteras expicari debet,
Serenissimique Archiducis Caroli statuet.
Ipse vero in privata audientia redditis Sacrae Regiae Reginalisque Maiestatum
litteris exponet se cum Serenissimo Principe a S.R. Reginalique Maiestate ad S.
Caesaream ipsius Maiestatem ablegatum esse, ut quae arctissimae coniunctionis
necessitudines ipsi cum Sua Maiestate intercedunt, ea officio a salutatione
atque congratulatione coram nomine Suarum Maiestatum testaretur unaque iis de
rebus cum Sua Caes. Mte ageret, quae ad mutuam Maiestatum amicitiam atque
benevolentiam provinciarumque subiectarum pacem atque tranquillitatem pertinere
viderentur. Etsi enim S.R. Reginalisque M. de constanti atque perpetuo S. Caes.
Mtis studio fraternaque ac perpendissima voluntate ita persuasa sit, ut ea
nullis studiis, nullis officiis augeri posse ipsis videatur, tamen eo maioris
atque caritatis affectu Suae Maiestates erga ipsius Caes. Mtem feruntur, ut
summe in eam rem incumbant, quo maiora in dies atque plura mutuae benevolentiae,
studii propensionis utrinque parit incrementa nihilque iucundius, nihil optatius
habeant, quam ut litteris et nunciis ipsam amantissime compellare.
Cumque ob locorum distantiam regiarumque curarum impedimenta mutuo aspectu et
colloquio frui non liceat (quae quidem communis est omnium principum
infelicitas) saltem per litteras et oratores cum Sua Caes. Mte quam saepissime
colloquantur. Quo genere officii cum alias saepe Suae Mtes erga Suam Caes. Mtem
functae sint, tum ut luculentiori ratione sui affectus desiderium quo aspectu
complexoque Serenissimi Imperatoris potiri exoptant, testatum redderent
desideriumque hoc suum aliquando lenirent, Serenissimum Principem Wladislaum
Sigismundum in praeclarum pignus et arrabionem eximiae caritatis ad S.C.M.
miserunt.
Haec et alia eam in rem accommodata, ubi illustrissimus et magnificus dux
quaeraverit, iniunctum quoque sibi a S.R. Mte dicet, ut quae nuper ab oratoribus
S.C. Mtis de licentiosis militum turmis queremoniae ad S.R.M-m, dominum nostrum
clementissimum, allatae et expositae sunt, eas praesens isthic diluat. Neque
enim aut iussu, aut conniventia, aut legum poenarumque publicarum remissione
factum est, quod iteratis vicibus licentiosa agmina Silesiam Moraviamque et
ceteras Serenissimi Imperatoris ditiones infestarunt gravibusque damnis incolas
earum affecerint, verum partim effrenata hominum perditorum licentia, partim
praecipiti eorum quodam consilio, qui inscia et inconsulta S.R. Mte militem hunc
in Regno scribebant, praefectos, tribunos, centuriones creabant, ampla stipendia
offerebant, sacrae cuiusdam militiae authoramento atque religione inaugurabant.
Hinc enim proscripti et perditi homines praetextum imperialis militiae nacti, at
re vera praedae et rapinis inhiantes sub signa antesignanorum sui similium
tumultuarie et certatim convolare, turmas et agmina numerosa implere statim
coepere ac brevi in tantum numerum excrevere, ut ordinarii Regni magistratus
tantam multitudinem pro libidine rapidis per Regnum grassantem compescere non
valerent, sed necesse fuerit, ut S.R.M. campiductori Regni exercitum contra eos
ducere annisque illos persequi mandaret. Quod illi, ubi praesenserunt, in
Moraviam et Silesiam sese continuo effuderunt easdemque in eis rapinas, quas in
Regno uti ex fama ipsa et litteris et oratoribus Serenissimi Imperatoris
Serenissimique Archiducis Caroli S.R.M. intellexit, exercuerunt. Iniquitas
itaque temporum et bominum hanc calamitatem aeque Regno ac ditionibus S.C.M.
intulit, quam sicut S.R.M. omni ratione avertere contendit, prout id in
superioribus litteris suis ad Serenissimum Imperatorem Serenissimumque
Archiducem Carolum saepius scriptis in responsoque oratoribus S.C. Mtis dato
luculenter declaravit, ita ne in posterum haec licentiosa agmina domi forisque
pro libitu grassentur, severissima lege in praeteritis comitiis lata cautum est
certaque praesidia per Regnum disposita, quibus eiusmodi homines licentiosi
coerceri modusque tandem tantae insolentiae atque temeritati statui ac frenum
iniici possit. Universales etiam litterae et severissima edicta ad capitaneos
finitimos universosque Regni magistratus datae, ut ubicunque aliquem militum
licentiosorum manum sub signa cogi cognoverint, rem ad nos illico militumque
praesidiariorum praefectos ex superioribus comitiis eam in rem destinatos
deferant. Cuius rei ut illustrissimus et magnificus dux eo facilius fidem
adservet, constitutionem de licentiosis hominibus in praeteritis comitiis
sancitam in Latinum versum secum feret et Serenissimo Imperatori Serenissimoque
Archiduci Carolo, si necesse fuerit, ostendet, et alia, quae ad diluendam
excusandamque hanc de licentiosis agminibus querimoniam pertinere videbuntur, in
medium adferet etc.
Demum nihil magis cordi curaeque S.R.M esse aifirmabit, quam iura amicitiae
atque vicinitatis tueri, pacta et foedera servare omnibusque studiis ac
officiis, quae ab amantissimo atque convinctissimo Principe proficisci possunt,
S.C.M. respondere.
Pari salutationis officio erga Serenissimam Imperatricem nomine Suarum
Maiestatum fungetur nihilque intermittet, quo egregiam voluntatem, sincerum
animi affectum, eximiam benevolentiam constans benemerendi desiderium tam Sac.
C. Mti quam Serenissimae Imperatrici testificetur.
Quamdiu Serenissimus Princeps apud Serenissimum Imperatorem morabitur, non
intermittet S.R.M. omnibus de rebus illustris et magnificus dux per litteras
suas certiorem facere, quidve facto opus fuerit, aut continuandi itineris ratio
amplectenda et deinceps tenenda foret sensum et voluntatem Suae Mtis exquirere.
Inde si S.R.M. et Serenissimo Imperatori Serenissimoque Archiduci Carolo visum
fuerit, in Belgium ad Serenissimam Infantem Hispaniae Serenissimus Princeps iter
instituet ac prius si iisdem placuerit ratioque itineris et temporis tulerit, ad
Serenissimum Archiducem Leopoldum Oenipontam vel ubi tum fuerit, divertet, apud
quem illustrissimus et magnificus dux eodem, quo apud alios salutationis
congratulationisque officio nomine Sac. Reg. Reginalisque Mtis fungetur
sententiamque et consilium eiusdem de prosequendo itinere expiscabitur. Eundo in
Belgium ne Serenissimus Princeps ob varios casus vitandos agnoscatur, sed
alienam ad tempus personam induat, tum ne quidquam indignitatis aut indecentiae
committatur tuteque ac secure Bruxellas perveniatur, curae erit illustrissimo et
magnifico duci. De adventu Serenissimi Principis Serenissimam Infantem per
litteras certiorem faciet ac de tempore, loco ac ratione Bruxellas intrandi cum
ea communicabit, nisi aliter praesens status rerum postulaverit Serenissimoque
Imperatori ac Serenissimis Carolo et Leopoldo Archiducibus satius visum fuerit,
ut Serenissimus Princeps sine nuntio Bruxellas perveniat.
Posteaquam Bruxellam vel quo cum Serenissima Infante convenerit, ventum fuerit,
Serenissimusque Princeps Serenissimam Infantem salutaverit, ipse quoque in
privata audientia redditis S. R. Reginalisque Mtis officiosam salutationem
Serenissimae Infanti nomine Suarum Maiestatum impertiet quoque animi ac
voluntatis affectu erga illam ferantur, id argumento esse posse ostendet, quod
Serenissimum Principem luculentissimum testem suae propensionis atque
benevolentiae erga eam expediverint. Deinde commemorabit quantis studiis ac
officiis Serenissimus olim Archidux Albertus illa favente Suas Maiestates
obstrinxerit quantumque rebus S. R. M. cum alias tum praecipue bello Turcico
commodaverit atque ille quidem postquam iam gravi cum Suarum Maiestatum
universaeque christianitatis dolore e vita excesserit, superesse Serenissimam
Infantem, uti olim vitae thorique ac singularis erga Suas Maiestates
propensionis atque studii illi sociam, ita nunc Christianarum heroicarumque
ipsius virtutum imitatricem parique sincerae ac studiosae erga Suas Mtes
voluntatis affectu egregie animatam. Itaque quae studia a S. R. M.
Serenissimaque Regina Serenissimo olim Archiduci Alberto ob praeclara ipsius
erga se merita ac officia debebantur, ea Serenissimae Infanti quam testissima
reddere velle Suas Mtes affirmabit nihilque unquam fore tam arduum ac difficile
dicet, quod ipsis Serenissimae Infantis tam facile ac iucundum videri non
possit. His et similibus Serenissimam Infantem nomine Suarum Mtum compellabit.
Dum isthic Serenissimus Princeps morabitur, ut comitatus suus graviter, modeste,
prudenter sese gerat, advigilabit nihilque eiusmodi committat, quod Serenissimi
Principis existimationem laedat, aulicorumque illorum gravitatem et moderationem
Hispanicam offendat. Qua fronte Serenissimus Princeps a Serenissima Infante
excipietur, quae isthic rerum facies, qui de adventu Serenissimi Principis in
illas regiones hominum sensus aliisque item de rebus S. R. M. per litteras quam
saepissime docebit.
Si in Italiam ex Belgio eundum foret neque enim alio iter restaret, qua de re
tamen nova illustrissimus et magnificus dux a S. R. M. mandata exspectabit, ita
ibit, ut nemini se Serenissimus Princeps agnoscendum praebeat tantoque cautius
per Italiam peregrinabitur, quanto gens illa ad indagandas adorandasque
peregrinantium personas sagatior et tanto maiorem curam familiae in officio
continendae geret.
quanto plures provincia Italica peregrinantibus a recta et honesta vitae ratione
deviandi offert illecebras. Itaque nullibi Serenissimus Princeps diu subsistat,
sed Romam recta pergat ibique nulli praeter illustrissimum cardinalem de Torres
protectorem Regni, se communicet, ex cuius consilio summum pontificem adibit,
ecclesias visitabit, urbem lustrabit et cetera, quae devotionis ratio et
antiquitatis magnificentiaeque Romanae contemplatio requiret, peraget; caute
vero et circumspecte ibi omnia agantur, ut neque Serenissimus Princeps
agnoscatur, neque si agnosceretur, aliquid in eo aut familia et comitatu eius
illaudablle notetur. Exactius in illa urbe, utpote omnium christianarum nationum
hominibus refertissima et quae theatrum orbis non immerito vocatur, quam alibi
omnia dicta factaque Serenissimi Principis observabuntur et notabuntur.
Roma redeundo in Regnum ad magnum Etruriae ducem Florentiam cum Serenissimo
Principe divertet eodemque modo, quo alios principes supra memoratos, tam ipsum
magnum Hetruriae ducem quam Serenissimum Archiducem Mtis Suae nomine S. R.
Reginalisque Mtis salutabit nec diu tam Florentiae quam in aliis Italiae
civitatibus et praesertim Venetiis morabitur, sed in Poloniam tutiore
commodioreque itinere capto redibit. In reditu vero ad Serenissimum Imperatorem
Serenissimumque Archiducem Leopoldum Carolumque denuo, si commoditas itineris
tulerit, divertet.
Sumptuum et expensarum ne frustra in res ludicras et tanto Principe minime
dignas fiant, inprimis providebit, quod eo facilius praestabit, dum ab iis, qui
curam pecuniae Serenissimi Principis habebunt et a dispensatoribus calculum et
rationem saepe exiget utque pecunia, quae Serenissimo Principi in usus huius
peregrinationis a S. R. Mte data est, sufficiat nullaque omnino alicubi debita
contrahantur, providebit, quin imo si quidpiam eiusmodi attentari subolfecerit,
omnino contradicet neque ad exsolutionem eiusmodi nominum S. R. M. obligatum iri
protestabitur.
Haec tamen omnia tam ex ulteriore S. R. M. mandato et voluntate quam temporum
locorumque ratione pendebunt, proinde illustrissimus et magnificus dux de
omnibus ubi scribendi commoditatem habuerit, ad S. R. M. per litteras referet,
ubi vero ea caruerit, ipse omnibus circumstantiis ad trutinam revocatis
diligenterque et prudenter locorum et temporum momentis ac rationibus expensis
id statuet, quod ex dignitate Serenissimi Principis cum dignitate S. R. M.
Regnique coniuncta securitateque itineris fore iudicaverit, quod prudentiae,
dexteritati, fidei, diligentiae ipsius S. R. M. committit fortunatumque et
exoptatum huius peregrinationis successum felicemque in patriam reditum tam
Serenissimo Principi, filio suo carissimo, quam illustrissimo et magnifico duci
universaeque illius familiae precatur.
Sigismundus Rex (Sigillum Regni)
2. Sigismundus III, Dei gratia Rex Poloniae... [etc.]
Universis et singulis principibus, ecclesiasticis et saecularibus ducibus,
marchionibus, comitibus, baronibus aliisque in quaeunque dignitate existentibus
et quocunque publico munere sive magistratum fungentibus eorumque loca
tenentibus, amicis et vicinis nostris carissimis salutem et benevolentiae
nostrae significationem.
Proficiscitur in Germaniam, Belgium, Italiam et nonnullas alias christiani orbis
regiones et civitates illustrissimus Albertus Stanislaus Radziwill, dux in Olica
et Nieswiez, Sacri Romani Imperii princeps, supremus Magni Ducatus Lithuaniae
cancellarius, Mevensis Tucholiensisque capitaneus, quem cum et ob familiae
ducalis claritudinem eximiaque erga nos et Rempublicam merita ac praeclaras
animi ingeniique dotes gratia favoreque nostro regio benigne complectamur,
commendamus eum, maiorem in modum omnibus amice et benigne postulantes et
requirentes, ut ipsi una cum familia et comitatu rebusque et impedimentis
omnibus per ditiones suas non modo tantum securumque iter praestent commorarique
et subsistere ubi et quantum ipsi placuerit eum permittant, sed etiam
benevolentiae hospitalitatisque officiis prosequantur, nihil sibi ab ipso
familiaque et comitatu rebusque eius pestiferi contagii metuentes, cum ex iis
Regni nostri partibus proficiscatur, quae per Dei gratiam ab ea infectione tutae
et immunes sunt. Quod pro iure vicinitatis et amicitiae ab omnibus postulamus,
parem gratiam subditis ac hominibus eorum in regnis ac ditionibus nostris
exhibituri.
In cuius rei fidem praesentes manu nostra subscriptas sigillo Regni communiri
iussimus.
Sigistnundus Rex.
|
|
|
![]() |
|