Quod olim apud Poetas usu receptum erat,
Auditores, ut carmina sua quo illis major vis atque honos accederet, a Deorum
precationibus, sive a laudibus Heroum, qui divinis colebantur honoribus,
auspicarentur; id mlhi etiam hodierno die dicere incipienti usurpandum esse
existimavi. Enim vero ea de re verba facturo, quae cum per se ardua et infinitis
difficultatibus perplexa est, iam insuper post exstinctum crudeli funere
solertissimum Collegam nostrum solito formidolosior potest videri; ad serenanda
ea nubila, quae teterrimum hoc fatum animis vestris forte induxerit, majore
fertilitate ingenii, subtiliore acumine judicii, uberiore copia verborum opus
est, quam quae a me exspectare potestis. Quam ob rem, ut orationi meae vis et
gravitas concilietur, et placidum oboriatur lumen, ad pristinam ipsius rei
dignitatem ex tenebris revocandum, utar Herois nomine cujus sola commemoratio
gentium et populorum attentionem atque reverentiam excitat. Magni enim Petri res
gestae cum per orbem terrarum generis humani ore celebrantur, tum etiam in toto
Rossiaci Imperii ambitu publicis deliberationibus auctoritas et privatis
colloquiis sanctimonia narratione illarum comparatur. Eone igitur loco tanti
Nominis Majestatem non appellabimus venerabundi, ubi non solium oratio mea vi et
gravitate indiget, verum etiam ab hac nostra Societate grati animi
significatio erga Fundatorem illius jure meritoque requiritur? Inter innumeros
enim, eosque magnos magni principis labores, hanc in Patria nostra Musarum sedem,
incredibili ac prope divina sapientia Illius instauratam, praecipuam curam
fuisse, nullus dubitat, quicunque immensam scientiarum utilitatem, quae in populo
optimis rebus instituendo longe lateque diffunditur, certo judicio ponderat,
aeque ac ardentissimum divi Imperatoris studium illas pernoscendi et in Patria
propagandi sive oculatus testis atque admirator meminit, sive famae celebritate
convictus suspicit. Etenim Vir summis rebus natus cum novum exercitum hostibus
opponere, nova classe maria occupare, nova judiciorum et legum majestate
tribunalia reddere sanctiora, nova moenium forma urbes munire, novis
immunitatibus mercatorum et artiicum excitare solertiam, atque omnium suorum
civium mores conformare, et universam Patriam denuo condere in animum induxisset;
tum facile intellexit, non castra, non urbes rite muniri, non naves construi, et
maribus tuto, sine Mathematum scientia, committi; non arma, non igniferas
machinas, non medelas laceris post proelia militum corporibus, remota Physica,
parari; non denique legum et judiciorum aequitatem ac morum probitatem absque
Philosophiae et Eloquentiae studio introduci; atque adeo nec belli instrumenta
nec pacis ornamenta sine Scientiarum ope comparari posse. Quamobrem non solum
viros quavis scientia atque arte conspicuos amplissimis praemiis et
hospitalitatis secura comitate peregre invltavit; non solum per omnes Europae
regiones et urbes Academiis, Gymnasiis, Palaestris et artificum peritia inclytas,
lectissimorum juvenum examina diffudit; verum etiam Ipse Dux et instar omnium,
praeter aliorum Principum consuetudinem, non semel patrio solo relicto, Bataviam,
Angliam, Germaniam, Galliam sciendi cupidissimus peragravit. In his
peregrinationibus, quae fuit eruditorum respublica, quam llle praeterierit, non
praesentia sua cohonestaverit? Imo vero Se ipsum potius in illorum numerum et
societatem inscribi non est dedignatus. Quod inveniebatur splendidius
technophylacium, quae Bibliotheca opulentior, quae ingenuae artis officina, quam
ille non inviserit, non omnia aspectu suo digna sciscitatus et contemplatus
fuerit? Quis erat tum vir eruditionis fama celebris, quem Magnus Hospes non
salutaverit, et cum illius colloquio et doctrina fuerit delectatus, non
beneficiis ornaverit? Quot sumptus impendit, ut res pretiosas et multiforrni
naturae et artis ingenio productas, quae ad amplificandum in Patria scientiarum
emolimenta idoneae visae sunt, compararet! Quanta proposuit praemia, si quis
magnum aliquid aut novum, in cognitione rerum naturalium, sive in promovendis
artibus, se invenisse perhiberet, vel inventurum polliceretur! Horum omnium
quamvis oculatos testes non paucos etiam hic praesentes intuemur; praeter eos
tamen eadem testantur plurimae machinae, indefessa Augusti Artificis manu
constructae; testantur ingentes naves et munitissimae arces atque portus, quorum
delineatio et aedificatio Illo Auctore ac Ductore prompta et tuta exstitit;
testatur haec ipsa Academia, tot millibus librorum, tot naturae et artis
miraculis instructa, tot denique convocatis celeberrimis in omni genere
scientiarum viris instaurata; testantur illa ipsa organa, ad varias Mathematicas
operationes idonea, omnibus Illius itineribus socia, Sive enim Meotici,
Glacialis, Baltici, Caspii maris fluctus classe occupabat; sive per Livoniam,
Finniam, Poloniam, Pomeraniam, Borussiam, Daniam, Sweciam, aut Victor aut
Defensor castra movebat, sive deserta Danubii sive aridas Persarum solitudines
superabat; ubique secum illa, ubique viros doctos in comitatu habuit. His
omnibus docemur, Illum ad tantas res gerendas omne doctrinae genus opportuisse
adhibere; hoc vero a nullo alio, quam ab Ipso, tanto cum successu usurpari
potuisse. Cum itaque scientiarum usus non solum in Imperio optime administrando,
verum etiam, ad exemplum Petri Magni, condendo, sit amplissimus; certissimo
equidem argumento persuasum sibi quivis habeat, necesse est, eos viros, qui
Herculeis laboribus, imo quasi gyganteo ausu naturae arcana pervestigare
conantur, ad protegendam mortalium salutem et felicitatem augendam, non
temerarios, sed fortes et magnapimos esse censendos; nec scrutinium naturae
deserendum, quamvis repentino fato in conatibus suis fuerint oppressi. Non
Plinius favilla Vesuvii suffocatus tantum horrorem eruditis incussit, ut
accessum corum a fremente intestinis ignibus cacumine prohiberet; spectatur
quotidie curiosorum oculis vastus et venenum fumans hiatus. Nec igitur repentino
Richmanni nostri fato Physicorum animos tam perterritos esse crediderim, ut
investigationem electricae in aere virtutis deserant; sed potius omnem operam in
id conferant, cautius quidem pericula instituendo, ut innotescat, qua ratione
mortalium salus a lethiferis illis ictibus protegatur.
Hinc multo minus mihi, de origine
electricae virtutis in aere disserenti, et Vobis audientibus, est reformidandum;
praesertim cum tot periculosa experimenta instituta sint, quae in obscuro
relinquere fas non est; cumque ipsae meditationes meae, praeter ea, quae dicere
institui, complectantur multa in genere de natura meteororum, quorum cognitione
nihil mirabilius, nihil generi humano salutarius esse potest. Quid enim majus a
summo Numine hominibus dari atque impertiri potest, quam ut tempestatum
mutationes praevidere queant; quod equidem difficillimum, imo vix impetrandum
esse videtur. Tamen Deus omnia laboribus vendit; ut luculentissimum deprehensi
jam nunc luminarium cursus, per tot secula ignoti, exemplum nos
docet. Idcirco saepe mihi horis subsecivis
accidit, ut coelum intuenti non sine dolore aliquo succurrat, cum plurimae
partes scientiae naturalis in minimis etiam egregie excultae sint, Meteorologiam
parum cultam adhuc jacere; quae tamen si in eodem perfectionis gradu, in quo
illae conspiciuntur, posita esset, quantum generi humano afferret emolimentum,
nemo non videre potest. Equidem multae et fere infinitae observationes
mutationum et apparitionum, quae in aere contingunt, non solum per Europam,
verum etiam per reliquas orbis terrarum partes, a viris scientiae naturalis
scrutatoribus institutae et passim publici juris factae sunt, ut ex immenso
earum numero non exiguus gradus certitudinis in praedicendis aeris phaenomenis
sperari posset; nisi instrumentorum, quae hunc in finem excogitata sunt,
imperfectio, circumstantiarum varietas, observatorum diversa industria,
observationum vastus et perplexus numerus, omnem contemplationem, omnem conatum,
omnem ingenii et judicii vim confunderent, obruerent, suffocarent. Itaque cum
instrumentorum absoluta perfectio, circumstantiarum certa cognitio, observatorum
debita circumspectio, observationum distincta dispositio non solum ab omnibus
desiderata, verum a plerisque fere desperata fuerit; factum est, ut meteororum
variationes non tantum ad explicanda atmosphaerae phaenomena, quantum ad muneris
sui partem obeundam observasse Physici viderentur. Hoc in statu languida et fere
emortua erat haec optima pars scientiae naturalis. Excitavit tandem omnes seculi
nostri felicitas, et quasi signum aliquod sustulit, ad bene de meteorologia
sperandum, ad eamque omnibus studiis excolendum. Adspiravit Physicorum conatibus
coelum, cum terrificum illum mortalibus ignem, tonantibus genitum nubibus, cum
electricis scintillis, quas industria illorum hoc nostro aevo ex corporibus
elicere didicit, cognatum esse, praeter spem et opinionem, apertissime nuper
declaravit. Hinc naturalium arcanorum indagatores mentes atque animos ad
contemplationem meteororum, electricorum praesertim, intenderunt. Hos meditando
potius quam pericula faciendo e longinquo secutus, quantum proficere potui,
exponam breviter, quam temporis ratio et vestra patieritia ferat. Duplici
artificio vim electricam excitari in corporibus, frictione scilicet et
calefactione, Physicis compertum est. Phaenomena et leges, quae electricitatem,
in gremio naturae natam, comitantur, ex asse congruunt cum iis, quae arte
produci solent. Cum vero naturae ingenium in phaenomenorum varietate prodigum,
in causis eorum parcum sit, cumque iidem prorsus effectus ad easdem causas sint
referendi: idcirco dubio procul est, naturalis in aere electricitatis easdem
esse causas, nempe frictionem et calfactum; alterutrum vel utrumque simul. Quis
enim vapores per aerem volitantes sole calefieri, et aeris meatu collidi
dubitabit? nemo equidem, nisi qui et radios solis et volubilem aeris naturam in
dubium vocat. A calore igitur et collisione vaporum electricam virtutem in
atmosphaera generari posse, manifestum est, Videndum porro incumbit, utrum re
vera hoc fiat; et quidem primo, numquid radii solis blando tepore halitus in
atmosphaera pendulos reddant electricos. De halitibus in frigida atmosphaerae
regione affirmari id non tam facile potest, quam de iis corporibus, quae prope
superficiem telluris sunt, praeter Boyliana experimenta, ex ingenio quarundam
plantarum, quod constantissime servant, conjectare licet. Praetereundum
existimarem hic heliotropia, antiquis Poetarum fabulis celeibrata magis, quam
naturalis Historiae scriptorum flde probata, quod solis cursum continuo
sequantur: cum id non ita semper contingat; verum tamen auget suspicionem
electricae in illa actionis aliarum plantarum mirus cum solis cursu consensus.
Argumentis enim quotidianae observationis indicatur, plantarum papilionacei, ut
vocant, generis folia, quae diurnis horis patula sunt, post solis occasum claudi
complicata, eoque rursum exoriente, apenri. Quandoquidem non injuria hic idem
possumus suspicari, quod filis ad electricum apparatum pendulis semper contingit,
ut excitata electricitate, a se invicem divergant, et metae formam referant;
quamvis omni reliquo tempore parallela directione sibi invicem apposita pendeant.
Crescunt denique probabilitatis momenta contemplatione jucundissimi illius
naturae miraculi, quod in novo plantae genere, Americae sobole, Sensitiva vulgo
dicta, stupemus. Quippe praeter ea, quod similes oriente et decedente sole
subeat vices, etiam concidentibus et se contrahentibus ad tactum foliis, quasi
nutu quodam, haud obscure indicare videtur, vim electricam sibi admoto digito
eripi; remoto rursum recuperari, fotia expandi. Equidem multa occurrunt, quae ad
labefactandam hanc nostram conjecturam opponi possint; nec tamen rationes desunt,
quibus dubia illa non injuria removeri queant. Alienum a legibus electricitatis
esse videtur, sine solito fulcimento, resina scilicet, serico aut vitro, vim
illam in plantis excitari; iterum non quolibet eo die, quo sudum coelum, et sol
ardentissimus est, electricam vim in aere, levissimi fili a virga metallica
recessu deprehendi, foliis papilionaceorum et Sensitivae patentibus. Ad unum
responderi potest, nodos sensibilium ad solis praesentiam plantarum, resinosa
materia unctuosos, vicem fulcimenti tencre; ad secundum electricitatem, quae
naturali calore fovente gignitur, debiliorem esse ea, quae artificio produci
solet; hinc illam in tenerrima quorundam vegetantium structura duntaxat sentiri.
Ceterum hanc nostram conjecturam non infirmo argumento experientia fulcire
videtur. Die tertio elapsi proxime Augusti, fruticem sensitivum rite suffultum
Machinae electricae annexui, cum sol occiduum horizontem attingeret. Erat autem
jam foliis complicatis, et a frequenti manuum attrectatione petiolis depressis
ita, ut nullum sensationis vestigium, per repetitos tactus
in se proderet. Mota Machina, et vi
electrica in frutice exorta, scintillis ad tactum crepantibus, folia quidem
complicata mansere; petioli tamen manu tacti depressius sese inclinabant. Quod
experimentum, non sine jucundo spectaculo multoties repetitum, satis certo
indicavit, excitata vi electrica hanc plantulam magis animari, adeoque
sensationem illius non parum analogam esse cum electricis phaenomenis. Multa
quidem et varia hujusmodi tentamina cum variis plantis, solis ortum et occasum
sentientibus, institui potuerunt, ad veritatem ulterius pervestigandam; sed
temporis brevitas ad reliqua exequenda nos avocavit.
Frictionem vaporum in aere contingere,
eaque electricam vim produci posse, procul omni dubio est. Nunc perspiciendum
venit, utrum id re ipsa, et quo accidat modo? Haec consideranti statim occurrit,
frictionem vaporum per collisionem eorundem produci oportere; collisionem autem
non aliunde quam a contrariis aeris, cui vapores insidunt, motibus proficisci.
Motus illius in atmosphaera frequentissimi, imo assidui fere observantur ii, qui
directione ad terrae superficiem parallela tendunt, diversi nempe ventorum
flatus, varias plagas versus. Hos vero vis electricae motores esse nullo modo
potest probari: quod enim remoto et absente alio solet fieri, et contra
praesente et vicino non fit, id alterius nec eftectus nec causa esse potest, imo
potias impedimentum est censendum. Isto autem discrimine ventos et vim
electricam in aere plerumque, et fere sempcr tempus sejungit. Quotiescunque enim
nubes fulminibus gravidae exoriuntur, serena et tranquilla tempestas plerumque
solet praecedere; turbines vero et flatus repentinos, fulgura et tonitrua
comltantes, nubium illarum partum esse in confesso est. Contra cum violentissimi
ventorum cursus regiones emetiuntur, et non raro eundem super locum secundum
directiones oppositas spirant, quod ex nubium gressu apparet, ut illas
fortissime collidi et fricari; unde ventosa et nubila tempestate continuo
fulgura coruscare, ac tonitrua reboare, aut saltem repelli filum indicis a
metallo, necesse foret, si istiusmodi motiones atmosphaerae essent origo natae
inter nubes electricitatis. Id tamen vix unquam contingit. Haud dubio igitur
docemur argumento, omnes aeris motus, cum horizonte parallelos, ventos nempe,
quacunque e regione spirent, fontem et originem fulminum non esse. At cursus
aeris, dicet quis, ad collisionem et electrificam halituum frictionem
procreandam necessario requiruntur; praeter ventos autem nulli deprehenduntur,
sensibus nostris obvii. Verum id quidem est; sed nec electrici etiam ignis
virtutes, nec illius cum fulmine cognatio per tot secula fuit deprehensa. “Rerum
natura, inquit Seneca, sacra sua non simul tradit. Initiatos nos credimus, et in
vestibulo haeremus. Illa arcana non promiscue nec omnibus patent; reducta et in
interiore sacrario clausa sunt. Multa seculis tunc futuris, cum memoria nostri
exoleverlt, reservantur; ex quibus aliud haec aetas, aliud, quae post nos
subibit, aspiciet. Tarde magna proveniumt, utique si labor cessat.” Hoc
gravissimi Philosophi oraculum in nostram, potissime, ut effatus erat,
tempestatem cecidisse laetamur, et ante rellqua praeclara inventa electricam
virtutem miramur; quae postquam fulmini se congenerem esse tandem prodidit,
omnium admirationem vicit. Magnam equidem, eamque veram gloriam consecuti sunt,
quibus tam abscondita naturae mysteria sive industria, sive etiam casu detexisse
contigit; quorumque etiam vestigia sequi non ultima laus est. Idcirco et me
operae pretium aliquod facturum esse existimo, si motus aeris, qui, quantum
mihi quidem constat, a nemine ante hunc diem clare et distincte cogniti, aut
equidem, quantum merentur, expositi non sunt; motus, inquam, aeris in
atmosphaera, juxta horizontis perpendiculum tendentes, in lucem diemque proferam,
qui non solum fulminantis in aere electricitatis, verum etiam aliorum quam
plurium meteororum fons et origo existunt. Ut autem omnia rite proponam, ea
pergam via, quam meditationes meae in perpendendis et inveniendis illis rnotibus
et meteororum causis tenuerunt. Saepe id sum miratus, cum viderem brumali
tempestate, post temperiem aeris, qua nives solvebantur, subito stupendum gelu
ingruere, quod paucis horis argentum vivum a tertio aut etiam quinto super
congelationis terminum gradu, ad trigesimum et amplius infra illum deprimeret;
eodemque ipso tempore terrarum tractum, ultra centum milliaria, longe lateque
occuparet, quod tum fama facile innotuerat. Haec denique cum eo frigoris rigore,
quo hyemes anni 1709 et 1740 per totam fere Europam saevierunt, comparanti,
major admiratio, majus quoque studium excitatum erat, ad causam tam subitae
mutationis inqulrendam. Ostenti autem simile id praesertim videbatur, cum
regelatio quam plurimum exorto, et saepe spirante impetuosius gravi nubibus
vento, accideret, gelu cohibitos sequi ventos, et tranquillo atque sereno coelo
ferocire. Regelationis ratio ex ortu et natura ventorum, qui tepidam auram
spirare solent, manifesto apparebat. Quippe quotidiano experimento observatum
est, frigidissimum hyeme aerem ex alto mari spirantibus procellis mitescere, et
in humescentes nives, imo in pluvias solvi. Sic Petropoli Zephyrus,
Archangelopoli Caurus et Septentrio, Ochotli, quod castellum in orientali
Sibiriae littore Penschinlco mari alluitur, Subsolanus et Eurus media bruma
frigorum saevitiam domant, pluviam tempestatem ferentes. Eadem de causa
Britannia, cum nullis ventis possit perspirari, nisi ex mari obortis, mitiorem
sentit brumam, quam reliquae Europae regiones, eidem coeli climati subjectae.
Item in Kamtschatka, a meridie, ortu et occasu marinis ventis exposita, ab
aquilonis flatu praealtis montibus munita, raro saevum gelu accidit; cum interim
medii Sibiriae tractus, eidem circulo parallelo respondentes, per totam fere
hyemem urentissimo frigore constricti rigeant nec nisi rarissime regelationem
experiantur. Marium enim, quae aperta Europae et Asiae littora alluunt, immensa
distantia; Septentrionalis Oceanus aeterna glacie constrictus; a meridie
ingentes, qui Indiam a Sibiria sejungunt, nive obsiti montes omnem prope
mitioris aurae spiritum hyeme praecludunt. Mirum autem videri non debet ventos,
ex aperto mari hyeme spirantes, regelationem continenti inferre: quippe
experimentis investigatum est, aquam marinam etiam glacie obtectam, non infra
congelationis punctum refrigerari; quod et fluiditas ipsius testatur: namque
frigido aeri in vase exposita, si ultra tertium gradum infra terminum illum
descendere argentum vivum in Thermoscopio coegerit, in glaciem concrescit.
Conservari fluidum mare et caloris gradum supra vel circa terminum congelationis
cum vasta aquarum mole, aestivis solibus calefacta, tum etiam subterraneo calore
per fundum spirante, rationi est consentaneum. Maria igitur, quae a glacie
libera atque aperta sunt, incumbentem sibi hyberno tempore aerem calidiorem
reddunt eo, qui occupat continentem, crusta congelatae terrae constrictam, et
profundis obrutam nivibus, quo omnis subterranei caloris halitus compescitur. Id
igitur, quod in continente spirantes ex alto comitatur ventos, ex
observationibus et ex rei natura clare elucescit; videndum nunc superest, quid,
cum spirare desiverint, subsequatur? In id animum intendenti primo sese offert
diversa ratio caloris et densitatis in diversis aeris regionibus. Majorem in
inferioribus partibus calorem quam in superioribus; sive, ut ad sensus loquar,
acutius hyeme frigus supra, quam infra ad superficiem terrae esse, ratione
investigata, experlentia deprehensa, et phaenomenorum consensu confirmata res
est. Et primo quidem inde quod corpora homogenea densiora majoris vis caloris
capacia sint, quam rariora, valido deducitur argumento, aeris supremam regionem
multo minus sole calefieri quam
infimam, mediam pro ratione distantiae et
circumstantiarum temperari. Accedit, quod impressum superficiei telluris a sole
calorem, et repercussos ab illa radios magis ima, quarn media aut suprema regio
aeris sentiat. Rationi adstipulatur frequens experientiae fides. Grando aestiva,
et glacialia montium cacumina veritatem hanc obviam ducunt, atque inculcant,
gelidam brumam, media etiam aestate, non ita procul capitibus nostris imminere.
Lubet hic clarissimorum labores attingere Virorum, qui postquam immensum pelagus
emensi, vastas insuper solitudlnes, naturae studio ducti, superarunt, et felicia
denique arva, Peruana Tempe adierunt, non camporum, non hortorum deliciis capti
clementia coeli diu frui voluerunt; sed ardua et montibus aspera loca ad agendam
telluris mensuram secuti, multum sudarunt et alserunt. Longa et periculosa eorum
experientia, et recto ratiocinio didicimus, dominari in certa et difinita totius
atmosphaerae altitudine rigidum, idque perpetuum frigus, quod montium altiorum
cacumina aeternis nivibus obslta constringit; mensuram, quae a maris superficie
ad glacialem regionem atmosphaerae extenditur, minui eo magis, quo longius ab
aequatore receditur, ita ut ultra polares circulos congelationis limites cum
Oceani libella congruant. Quam vero intensa sit frigoris vis in illa regione
Atmosphaerae, ex sequentibus constat. Et primo celeberrimi orbis terrarum
Mensores, supra congelationis terminum, in media regione, tam saevum gelu
perpessi sunt, ut vix majus in nostris regionibus media hyeme vulgo observetur.
Haec cum sub aequatore ipso continuo sint; quanta frigoris potentia circa
nostrum clima, ad eandem altitudinem, ferociat, facile concludi potest.
Confirmatur ratiocinium diligentiore grandinis contemplatione. Quippe nuclei
nivalis generatio gelidae aeris regioni procul dublo debetur; glaciales
accretiones crustarum lapsu per varia nubium strata accedere, validissimo gelu,
quod natum nucleum inhabitat, adstringente obvios aquosae nubis globulos, adeo
rationi consonum est. Consideranti autem brevissimum lapsus tempusculum, et ex
ejus celeritate ortam cum aere frictionem, vix fieri posse videtur, ut novae
vaporum particulae ad nucleum accedentes, grandinem tantum augeant, ut aliquando
ad pollicis crassitiem accedat. Fit tamen, et stupendum gelu, quod natis in
sublimi nucleis concipitur, clarissime ostendit. Haec media eastate; quid autem
durante hyeme? Testantur Sibiriae loca eidem nobiscum climati subjacentia, sed
altius supra Oceani normam elevata. Ex. gr. Urbs Jeniseisk, ab ostiis fluvii, a
quo nomen accepit, ultra 1500 Verstas sita, elevatur circa 100 orgyas supra
superficiem maris (si communem rationem inclinationis ad cursus longitudinem, ut
unitatem ad septena milia, dimidium nempe pedem pro singulis verstis posueris).
Tantum vero hyberno tempore observatur gelu ut ad gradum cetesimum trigesimum
primum infra cogelationis terminum Mercurius in Thermometro deprimatur. Hanc
circiter frigorum vim in eadem, aut si mavis duplo majore altitudine supra nos
etiam hyeme versari, dubitari non potest. His ita comparatis, ponamus aerem
intimum post flatum venti marini quattuor gradus supra terminum congelationis
calidum esse; in sublimi autem ad 100 orgyas, aut si mavis ad 200 Jeniseikum
illud gelu durare: erit differentia inter utramque temperiem 135 graduum. Ex
multoties institutis autem experimentis, si vi calculi deducitur, aerem
superiorem, hoc in casu, infimo densiorem esse una quarta parte, cteris paribus.
Quamvis vero augetur infimi aeris densitas a superincumbente et premente integra
atmosphaera; sed hanc ob causam diminutio densitatis mediae regionis ad
altitudinem centum orgyarum quadragesimam octavam partem non excedit, 15 orgyis
positis pro 1 linea Barometri; in altitudine autem ducentarum orgyarum non
superat vigesimam quartam. Unde patet saepe infiniam Atmosphaeram rariorem atque
specifice leviorem esse superiore. Hunc Atmosphaerae statum quid sequi debeat,
legibus aerometricis et exemplis satis convincimur. Jam olim motum in fodinis a
diversa densitate aeris oriundum explicavi, ubi ad orgyas 50 et multo minus
fluxus aeris ob similem causam excitatur; imo in hypocaustis hyberna tempestate
juxta calidas fornaces aerem surgere, juxta frigida fenestrarum vitra mergi, ex
motu fumi non raro conspicitur. In tantane igitur altitudine, multo graviorem
aerem, contra naturae leges pendere posse putemus? Descendit et cum infimo
sensim miscetur, rigidissimum gelu super capita nostra fundens. Sine sensibili
flatu mergitur, quia secundo scrupulo vix aliquot pollices progreditur,
emergente secundum contrariam directionem inferiore. Signum, imo potius effectus
permixtionis hujusmodi in aere frequentissimus est, confusus ex ardentibus
caminis fumi fluxus. Etenim aer, qui cum fumo ex fornacibus surgit, semper multo
calidior et rarior est reliquo; ut etiam aestivo tempore ad insignem altitudinem
ascendat, donec eundem cum illo caloris et densitatis gradum nactus subsistat.
Quam ob rem hybernis diebus fumi ascensus multo celerior, multo altior semper
esse debet, quam aestate. Verum tamen multoties prorsus contrarium evenit, ut
fumus e camino profluus magis deorsum, quam sursum tendat, in ipso
exitu distractus; unde fumosa nebula a
summis tectis ad terram usque formatur. Quamvis autem id non semper contingit,
ingruente gelu; ratio tamen absentiae in promptu est: nam absente fumo, fumosa
oriri nequit nebula. Idcirco solet difficili respiratione esse gravis matutino
praesertim tempore, sub initium repentini frigoris, dum omnia hypocausta et
culinae ardentibus fornacibus et focis fumum copiosissimum eructant. Quod autem
non frigore et densitate aeris nimia suffocatus fumus ita submergitur, inde
patet, quod durante aliquot diebus gelu intensissimo, fumus, absit ut humum
lambat, ut potius ultra solitos limites sublime ex caminis surgens,
procerrimarum arborum imaginem, quieto aere referat. Alter effectus est coeli
serenitas: nubium enim strata surgente simul et descendente aere distrahuntur,
attenuantur, disparent; quamvis hic condensatio aeris multum conferat.
Procreatur ergo repentinum hyeme gelu descensu atmosphaerae mediae regionis,
atque adeo mirum esse desinit, illud sine omni vento oriri.
Similes descensus Atmosphaerae mediae
regionis inferiorem versus aestate fieri non raro debere, aptissima aeris
dispositio extra dubium ponit. Etenim sit ad 300 orgyarum altitudinem aer, cujus
frigus ad formandam aestivam grandinem sufficiat; hoc est infra congelationis
terminum gradus circiter 50, quod non injuria supponi potest; eodem tempore in
infima Atmosphaera in vicinia terrae intensitatem caloris 40 vel 50 graduum
supra illum limitem dominari; erit secundum experimenta et rationes meas
densitas aeris superioris ad eandem inferioris, ut 5 ad 6, a pressione autem
superioris condensabitur infcrior atmosphaera vix ad decimam partem. In hoc
statu secundum immobiles naturae leges necesse est superiorem regionem submergi
in inferiorem, atque eousque descendere debere, ubi permixta cum tepidiore aura,
aequilibrium teneat, et ulterius descendere prohibeatur; huncque aestivum
ascendentis et descendentis aeris circulum toties contingere, quoties pondus
altioris atmosphaerae superat gravitatem inferioris; porro aerem inferiorem
ascensu fieri saepe obvium superiori descendenti; conflictum eorum accidere in
diversa altitudine et diverso impetu, pro varia altitudinum, calorum et
densitatum differentia; denique id evenire eo facilius, quo magis solibus,
aestivis praesertim, usta telluris superficies incumbentem sibi auram calefaciat
et expandat, saeviente in sublimi frigore.
Jam satis manifesto constat, qui motus
aeris, remotis ventorum flatibus, frictionem electricam gignere possint;
investigandum igitur superest, utrum corpora istiusmodi in aere dentur et ita
disposita sint, ut occursu eorum mutuo electriea virtus excitari queat. Duplicis
autem generis corpora hunc in finem requiruntur; primum eorum, quae primitivae,
alterum, quae derivativae electricitatis nomine appellari solent. Inter corpora
electricam vim ab aliis derivantia fortissimam vim aqua recipit, cujus immensam
copiam in aere pendere largae pluviae, eo praesertim ipso tempore, quo ille
electricus est, decidentes manifesto loquuntur. Inter corpora vero
electricitatem frictione producentia, maximae virtutis sunt oleosa, flammam
concipere solita. Particularum ejusmodi ingentem in aere multitudinem volitare
duplici argumento docemur. Primo exhalationes insensibiles, fermentationes et
putrefactiones animalium et vegetabilium, quae totum terrarum orbem occupant;
combustio tot materiarum, vela ad corpus a frigore defendendum, vel ad cibos
parandos, vel ad producendas arte infinitas res, in vita hominum necessarias;
denique domorum, villarum, urbium, imo ingentium silvarum incendia; insuper
vulcaniorum montium continui fumi et frequenter furentes flammae, quam immanem
copiam inflammabilis materiae per atmosphaeram dissipent, facillime intelligi
potest. Secundo laetissimus proventus pinguissimarum arborum, quae in sterili
arena radices egerunt, evidentissime declarat, eas, cum ex macra arenae
substantia tantam copiam resinosi succi contrahere nequeant, pinguibus foliolis
pinguedinem sugere ex aere, indammabilibus vaporibus gravido. Ergo et corpora in
aere habemus utriusque generis ad producendam electrificam frictionem apta;
investigandus superest modus, quo sibi obviam currant, collidantur, fricentur,
Chymicorum fide experimentorum constat,
corpora volatilia pro vario suo ingenio levitate et ascensus celeritate inter se
differre, ita ut inflammabiles puriores vapores sublimius eleventur quam aquosi.
Quod cum in exigua altitudine, nempe quam Chymica vasa habent, semper usu veniat,
ut inflammabiles vapores ab aquosis, discrepante elevatione separentur: dubium
equidem superest nullum, quin ardentium vaporum halitus multo sublimius in
vastam Atmosphaerae altitudinem scandant, et remote super aqueis subsistant.
Inflammabilium vaporum, qui subtiliores sunt, binae species innotuerunt, altera
quae cum aqua facile permiscetur, et ardens spiritus audit; altera quae aquam ex
consortio excludit, et olei aetherei nomine salutatur. Priorem plerumque dum
ascendit, in nubium regione, aqueis particulis irretiri, misceri, adeoque vix
earum limites transcendere; posteriorem lubricitate aqueus vapores eludere et
ultra terminum eorum emergere, legibus naturae est consonum. Porro quotidiana
observatione id confirmatur, cum saepenumero nubium bina, imo terna strata in
diversa altitudine videanius. His ita comparatis non raro contingere debet, ut
super aliquot aquosarum nubium series oleosae naturae vapores in media regione
penduli sustineantur atque tamdiu suprema occupent, quamdiu aequilibrium
densitatis aeris durat. Expanso autem caloris vi inferioris regionis aere,
factoque rariore, ut supra ostendimus, descendere frigidior et densior
Atmosphaerae pars cogitur, inferiore, ut locum cedat, obviam surgente. Hujus
spectaculi phaenomena animi Vestri oculis, ut ex oratione mea concipere potestis,
et ipsi vidisse meministis, repraesentare verbis, quam brevi potero, contendam.
Quando gravius superioris Atmosphaerae pondus inferiora petit, non ubique
aequabiliter ad libellam horizontis incedens mergitur; sed ut diversa ratio
radiorum, pro nubium positu et pro superficiei terrestris inaequalitate,
rarefactionem aeris variat. Itaque ibi locorum descendit, ubi in umbra montis,
aut aedificii altioris, vel denique nubis spissioris aer densior columnam
graviorem efficit; ascendit autem ex iis locis, quae vel declivitate montium,
solis cursum spectante, apricantur; vel per nubium aperturas feriente sole
aestuant. Hinc cum fulmina et tonitrua pluviam praecedunt, inferiores nubes
plerumque sursum et deorsum rupium instar protuberare, crinitos vaporum tractus
terram versus spectare, crispos vortices convolvi, atra chasmata aperiri,
denique supra haec meteora quodam livore caerula coeli obduci observamus.
Interea aquei et oleosi globuli, cum et
propter heterogeneam naturam permisceri facile nequeant, et ob exiguam massulam
ad solidi corporis naturam accedant, celeri occursu colliduntur, gyrantur,
fricantur, electricam virtutem gignunt, quae per nubem diffusa, eam integram
occupat. Mirum quidem esse potest tam exiguis moleculis illam stupendam vim
exoriri. Verum mirari desinetis, quam primum globulorum, qui colliduntur,
innumerabilem multitudinem, et materiae aqueae in nube immensam superficiem,
divisione in tam exiguas massulas productam, animo perpendetis. Etenim
experimentis innotuit, corpora derivativae electricitatis, quo majorem
superficiem sub eodem volumine habent, eo majorem recipere electricitatem. Non
semel equidem a vitris sphaericis ad electricitatem producendam inertibus,
circum ferrum convolutae fasciae, argento intertextae, insignem vim receperunt,
cum alias solida metalla, iisdem sphaeris applicata, vix sensibilem obtinuerint.
Sic igitur ingentia nubium volumina in exiguas sphaerulas, in mutuo fere
contactu sitas, divisa, stupendam illam vim concipiunt, immanes exerunt effectus,
et incredibilibus mentem percellunt mira-culis; quorum praecipua ex legibus
electricitatis exponere lubet. Prius autem quaedam communia fulminearuin nubium
phaenomena ex nostra Theoria expltcablmua, ad ipsam magis probabilem reddendam.
Primum jam satis certo omnibus constat,
fulminea electricitate gravidas nubes plerumque post meridiem oriri, et in horam
tertiam aut quartam potissimum incidere, ubi solis effectus in aere calefaciendo
omnium maxime sentiri solet. Cum rationibus ergo nostris congruit haec
circumstantia. Nam quo magis incalescit inferior regio Atmosphaerae, eo facilior
redditur descensus superioris, quae minus calefit, parum distenditur; id vero
comparato Thermoscopii ascensu cum depressione Barometri, calculo facile
elicitur.
Porro grandinem saepe tonitrua comitari
post ardentissimum aestum, vulgatissima experientia didicimus. Tactus igitur
sensu demonstratur, ingruente electrica nube, superiorem Atmosphaeram esse adeo
gelidam, ejusque effectum, imo partem quandam usque ad nos pertingere.
Deinde quando radii solis nubium oppositu
praecluduntur, in umbra earum aer refrigeratus contrahi, idquecirco ab
extremitatibus columnae umbrosae ad medium moveri debet; similes effectus a
crescentibus lapsu pluviae guttulis sequi oportet: cum vapores humidi in aqueam
massam coalescentes copiosum aerem absorbere soleant. Illum tamen motum vix
unquam, sed potius contrarium fere semper observasse omnes vos non dubito, cum
ingruentes fulminibus fetae nubes impetuosos flatus praemittant, imo et
praetereuntes ad latera satis rapide spirent, quietam auram plerumque post se
relinquant. Unde igitur tantum aeris flumen ortum suum habet, nisi descendente
superioris Atmosphaerae volumine pressa inferior quaqua versus explodatur, et in
eam plagam maximum faciat impetum, qua minime omnium resistitur?
Super haec nimbi, qui repentino aquarum
lapsu, instar exspatiati fluminis, ingentia saxa secum volvunt, domos
prosternunt, et momento temporis fertilissimos campos desolatos relinquunt,
fulminibus solent esse socii. Quid descensum superioris Atmosphaerae, tonitru
reboante, probare magis potest, quam hoc Phaenomenon? submergitur illa vaporibus
gravida, coalescit cum inferioris regionis nebulis, et condensatis nubibus,
immensa aquarum cataracta ruit.
Denique in locis montosis frequentiora et
niagis periculosa saevire tonitrua, quamvis notissimum sit, magis tamen veritas
confirmatur observatione, ab Hispanis naturalium rerum indagatoribus facta;
nempe in provincia Peruviana Quito dicta, quae praealtis montibus, longe supra
congelationis terminum surgentibus, undique clauditur, horrisona et infesta
fulmina non solum aedes, verum etiam ipsos montes concutere et omnia
effusissimis nimbis inundare, idque semper post meridiem accidere, matutinis
horis sudo et tranquillo eoelo praecedentibus; et ejusmodi vicissitudinibus
quartam fere anni partem subjectam esse. Hoc quantum cum nostra Theoria congruat,
qulvis haud obscure videre poterit, quam primum in montosis locis aerem semper
fere aequilibrio carere consideraverit. In aprico enim illum surgere, in umbra
mergi, eoque ipso superioris regionis frigidum et grave stratum ad terram
provocare, motum illius accelerare, fortiorem electricitatem excitare, et ipsam
propius accerserc, necesse est.
Consentientibus igitur cum Theoria nostra
tot phaenomenis eam non Infirmo pede niti existimamus. Idcirco missa ulteriore
ratiocinatione, quae in confutandis dubils adhiberi posset, ad exponenda
meteororum phaenomena et miracula accedimus, quae ex legibus electricitatis
dilucidari possint.
Et primo quidem de forma fulminis nonnulla
attingere lubet. Frequentiores coruscationum species duae observantur, quarum
altera rutilo igne vibrata flexuosa intorquetur, sequente tonitru, procella,
imbri; altera post solis occasum circa horizontem spectari solet pallida, ultra
nubes, diffuso lumine; sine tonitruum fragore, quieto et plerumque sereno coelo,
raris et gracilibus nubibus. Triplicis autem generis lumen electricum
deprehenditur, primo scintilla concrepans, quam plerumque flexuosam et pro
ratione materiae varie coloratarn observavi, praesertim cum naturalis
electricitas ad virgam metallicam ex nube derivaretur. Secundo stridula illa
frigida flamma, quae ex solidis metalli angulis accedentibus sensim corporibus
obviam fluit, quamque fulminante et tonante coelo tres pedes longam, pedem latam
in camera mea inter latus fenestrae et virgam ferream cum susurro emicuisse
semel vidi. Tertio fatuum illud lumen, quod in rarefacto admodum aere, seu in
tubo Torricellii vacuo emicare solet interruptum, aequalibus temporis
intervallis exspirante electricitate. Productas artificio scintillas, ad tactum
concrepantes, ejusdem generis cum fulminis ictibus esse nemo jam dubitat.
Vespertina fulgetra ad tertium genus referenda esse videntur, cum et in
sublimioris atmosphaerae aura appareant, et tonitrua sequantur, et pallido
lumine fulgeant, denique per aequalia fere intervalla temporis quadraginta
minutorum secundorum emicuisse non semel sint a me observata. Stridulum autem ex
acuminatis metallis emanantem conum cum illo igne ejusdem generis esse apparet,
quo olim hominum capita arsisse, ut de Lavinia canit Virgilius, item pila atque
scipiones; tum denique Castorem et Pollucem super antennas stridere narrant.
Flexus fulminis consideranti maxime
probabile videtur id spirali linea torqueri; adeoque, pro vario situ spectatorum,
sinus, angulos, spiras apparere. Ipsa enim nostra de origine
electricitatis Theoria atque experimenta
communia non levia sunt probabilitatis momenta. Concipitur nempe electrica
virtus, cum descensu superioris atmosphaerae nubes, sive aqueis particulis
praegnans aeris regio perrumpitur, cavatur, quo actu infundibuli species
forniatur; oleosi vapores in vorticem gyrantur, et fulmina ad eandem formam
sumendam disponunt. Porro artificio excitata fortior electricitas scintillas non
parum se intorquentes emittit; ex ferro autem, naturali vi animato, ad
distantiam integri fere pollicis, provocatae scintillae me non semel docuere,
eas spiralis lineae partem prae se ferre. Contemplatio earum tum facilior erat,
cum frequentia concrepationis esset fere continua, ut admoto digito torrentis
instar cum tremore totius brachii vix ferendo acutissime strideret, prima tamen
scintilla et fortior erat semper et flexuosior.
Observatum esse nuper in Italia perhibent,
fulmineos jactus ex cellis aliquando erupisse, adeoque causam illius prorsus ab
electricitate diversam assignatam fuisse. Hoc tamen phaenomenon ab
electricitatis partibus stare clare perspicitur. Etenim quam primum corpus
electrificatum ad aliud, quod ea vi caret, accedit, scintilla exoritur ex
utroque, fortior tamen pars ex electrico prosilit. Pari igitur modo ex cellis,
quae cum ex solida et humida materia derivativae electricitatis constent, tum
gremio terrae profundo insideant, idcirco electricae nubi maxima vi
resistant; atque adeo cum ea concrepando
ingentem contrariam scintillam, seu fulmen potius obvium primitivo fulmini
vibrent. Reliquum Ceraunii lapidis ex fulmine originem plerique dubiam habuerunt;
eam tamen prorsus negare non ausim: cum ex liquefacta fulmlneo ictu terrestri
massa ejusmodi partus possit produci. Haec sunt, quae de ordinariis fulminum
phaenomenis meditatus sum; sequuntur ea, quae minus solita, majus mirabilia
censentur. Ignem seu flammam ex nubibus cecidisse, cum fulminarent, ut Historiae
fides, ita quoque non pauci hujus aevi testes probant. Eam flammam ex leniore
illius motu colligitur a fulmine differre. Hic igitur clare patet oleosos
vapores lapsu in massam collectos et accensos proprio pondere depressos ad
terram pertigisse, atque ipso miraculo meditationibus nostris annuisse.
Non pauca adsunt testimonia, etiam
antiquorum, coelo sereno intonuisse, quod ostentosum visum fuisse mirum non est,
Cl. Richmanni nostri fatum parum absimili casu evenit. Mirum tamen esse desiit,
postquam cognovimus, sereno etiam coelo aerem vaporibus diversi generis non raro
graviorem esse posse quam nubilum.
Lapidibus pluisse cum veteres memoria
prodiderunt, tum etiam recentiorum saeculorum documentis non absimilia prodigia
perhibentur; exortis procellosis et fulminantibus nubibus, saxa stupendae molis
sublata in altum, arbores proceras eradicatas, imo lapidea templa eversa fuisse.
Ejusmodi vim attrahentem fulmineae electricitati non difficile tribuere possumus.
Nam comparatis ictibus fulminum et volumine electrico in aere cum scintillis
electricitatis artificialis et volumine, facile intelligitur tantae molis
corpora potentiore et propiore nube electrica a terrae superficie avelli et per
aerem vibrari posse.
Stupendae istiusmodi attractionis
validissimam vim non terrae solum, sed etiam maria sentiunt. “Typhon praecipua
navigantium pestis, ut ait Plinius, defert secum allquid abruptum e nube gelida
convolvens versansque et ruinam suam illo pondere aggravans, et locum ex loco
mutans rapida vertigine; non antennas modo, verum ipsa navigia contorta frangens.
Idem illisu ipse repercussus correpta secum in coelum refert sorbetque in
excelsum. Idem ardentior accensusque dum furit, Prester vocatur, amburens
contacta pariter et proterens". Observarunt haec etiam recentioribus saeculis
torridae Zonae subjacentem Oceanum navigantes. Demitti nempe ex nube quasi
columnam versus maris superficiem; hanc montis instar obviam illi cum
appropinquat protuberare, fervere; cavitatem columnae spirali vertigine gyrari;
tandem in nimbum solvi, ruere cum horrisono strepitu, curruum fragorem per
lapidea strata vectorum imitante. Omnia haec phaenomena, ut a Plinio et reliquis
descripta sunt, non solum optime ex nostra Theoria explicantur, verum illam
firmissime adstruunt. Descensum columnae nebulosae descendentis aeris impetu
effici; cochleatam cavitatem, cum iis, quae supra in explicatione flexuum
fulminis diximus, ex asse congruere; montem aquae supra maris superflciem versus
nubis columnam elevari, et antennas atque ipsas naves in sublime rapi stupenda
electrica attractione; ignem accensam oleosam materiam esse; denique facto
utriusque contactu columnam nubis a mari attractam et concussam cum diluvio
decidere, dubio procul esse videtur. Potest quidem quaeri, cur tantus
attractionis effectus sine fulmine, sine tonitru eveniat? Respondent
observationcs meae, quibus didici non raro agrem fortiter satis electricum esse,
fulmine et tonitru absentibus. Explicationem autem quomodo id fiat, ad ulterius
orationis curriculum reservo, in praesenti serie omnium fulminis effectuum
maxime mirabilem simillimumque portento sine commemoratione praeterire nefas
existimans.
Mirum equidem videbatur corpora, in
contactu cum ictis fulmine posita, incolumia superfuisse. Cessavit tandem
admiratio, cum nuper revelatum fuerit, electricitatis legibus illud subjectum
esse, adeoque corpora primitivae electricitatis ab illius ictibus libera facile
servari potuisse. Verum tamen iflud miraculi inexplicatum hactenus praeteritur,
materias primitivae electricitatis combustiles, ut sunt serica, cera et ejusmodi
alia liquatis vi fulminis metallis contigua, ab illis ipsis post ictum sine omni
immutatione mansisse. Etenim, quamvis sericum et cera fulminis ictum eludant,
fluente tamen metallo amburi et liquefieri, priusquam refrigerari posset,
deberent: liquatum namque metallum, praesertim quod durius est, tantum concipit
ignis gradum, ut etiam post recuperatam solidam consistentiam diu ignitum et
fervidum maneat, et non solum sericum aut ceram consumere, verum etiam ligna
adurere et flammam excitare valeat. Quid igitur? tribuemus fulmini vim
celerrimam calefaciendi et rcfrigerandi corpora, et quidem eodem temporis puncto?
At contradictionis principium oppugnatum, et leges naturae, quas ea in excitando
et extinguendo igne servat, laesae reclamant! Utrum igitur sine igne fundi
metalla contcndam? Summopere; electricae virtutis auxilio. Nam quod in fulmine
ignis est, tantum non valet, ut scrupulo minutissimo temporis metallum ad
ignitionem candefaciat. Non raro quippe siccissima ligna validissimo ictu vix
aut ne vix quidem amburit, sed scindit, discerpit. Maxima vis fulminis in eo
consistit, ut partes corporis tacti a se invicem stupendo vigore pellat; id quod
etiam producta per artem electricitate praestari, pro exigua illius actione,
potest. Filum enim a virga metallica repellitur, scobs martis dissilit, fluens
ex infundibulo aqua dividitur in minutas guttas, divergit et pluviam coniformem
lapsu effingit; atque minoribus guttis manifesto indicat, excitatam artificio
electricam vim etiam minimas corporum particulas a mutuo nexu urgere, et
cohaesionis vires infringere. Hinc patet cohaesionem minimarum particularum in
corporihus eo magis debilem reddi debere, quo major fuerit vis electrica, quoque
aptius corpus eam in se recipiendi. Considerato immenso electricitatis naturalis
robore, et metallorum facultate vim illam in se recipiendi, minime mirum est
illorum corpuscula ita a mutuo nexu urgeri virtute ejus posse, ut in liquidam
substantiam conversa eo temporis momento fluant, quo ictus absolvitur; quo
peracto, ipsa prorsus extinguitur; et particulae cessante repulsionis causa in
pristinum cohaesionis consortium insensibili tempusculo redeunt, nullo igne, qui
vel sericum accenderet, excitato. Mirabilem hanc calidam metallorum, cum fulmine
tanguntur, fusionem ubi hoc modo explicari rationi consonum judicarem, ad eamque
animum intenderem; revocatis in mentem praeteritis laboribus, non sine voluptate
recognovi, pristinas meas meditationes de causa caloris cum hac mea Theoria
summopere consentire. Plurimis argumentis pro virili demonstrasse me etiamnum
non diffido, caloris causam in materiae propriae, ipsa corpora constituentis,
motu, quo singulae particulae in gyrum circa centra sua rotantur, consistere.
Unde infertur, peregrinam materiam in poris corporum diversantem sine
productione caloris et ignis moveri posse. Asseveravit veritatem meditationum
mearum materia electrica, quae ocyssimum sui motum etiam in frigidis corporibus,
in glacie ipsa, rapidissimis scintillis prodit; ut frequentissima experimenta
omne removeant dubium. Calore ex motu gyratorio particularum corpora
constituentium validiore oborto, earum vis centrifuga intenditur, qua illae
repelluntur; cohaesio languet, et corpora solida igne aucto liquescunt. Simili
motu electricam peregrinam materiam primo incitari ad reliquos motus et
phaenomena producenda verosimillimum est. Nam calor et vis electrica oriuntur
frictione; ille valida ad crassas, haec blanda ad subtilissimas particolas in
gyrurn movendas indiget. Furente igitur motu vertiginis in partlculis electricae
materiae, poros metalli occupantis, curn fulminea electricitate animantur, eis,
quae corpus constituunt, quietis, sive placide motis, adeoque corporis calore
vix aut ne vix quidem aucto, centrifuga vis particularum in poris exoritur, eos
distendit, a nexu particulas materiae propriae urget; cohaesio adeo languescit,
ut metallum illico fluidum evadat.
Explicatis his phaenomenis satisfecisse
utcunque pro praesenti curiositati Vestrae me arbitror: idcirco ad ea tentanda
me converto, quae ad evitandos lethiferos fulminum impetus conferre possint. Non
his indignationem aliquam, Auditores, aut metum Vos incedere crediderim, qui
intelligitis Deum feris bestiis sensus et vires ad defendendum, hominibus
insuper providam rationem ad prospiciendum et removendum omnia, quae vitae
infesta esse possint, dedisse. Non fulmina sola ex visceribus exundantis naturae
erumpentia illam petunt; sed alia quam plurima, pestes, inundationes, terrae
motus, procellae, quibus non minus laedimur, non minus ad horrorem incitamur.
Cum igitur medelas pestiferis vulneribus, moles inundationibus, firmissimas
bases aedium tremoribus terrae et procellis opponimus; non tamen nos Divini
Numinis indignationi temerario molimine obstare existimamus; quid est igitur,
quod ad evitanda fulmina refugium quaerendum prohibeat? Utrum illi temerarii
existimantur, qui tenuis lucelli gratia immensa et procellis horrida trajiciunt
maria; neque id sibi facile accidere posse reformidant, quod fatum plurimis ante
eos, etiam parentibus eorum contigit? Nil minus; sed laudantur, imo etiam
conceptis publice votis Deo in tutelam commendantur. Eos igitur, qui fulminis
naturam, securitatis communis gratia scrutantur, qui ad praedicandam Creatoris
majestatem et sapientiam magnalia ejus perscrutantur, temerarios et infandos
esse censebimus? Mihi vero etiam propitio Numine uti videntur, cum sudores eorum
amplissimo praemio, revelatione scilicet tot miraculorum afficiat. Reserata
videmus ejus adyta, detecto fulmineo Electro, et nutu naturae ad interiora sacra
invitamur. Etiamne in limine haerebimus, et praejudicio obstrepente,
haesitabimus? Imo vero quantum nobis datum concessumque est, ulterius progredi,
circumspiciendo omnia, quo animi oculus pertingere possit, non desistamus.
Videamus igitur primo, quantum videre
possumus, numerum, situm et vim activam nubium, fulminea electricitate gravium.
Statim autem occurrit, ejusmodi nubes esse posse aliquando plures, aliquando
vero unam tantum. In casu priore varii effectus, pro vario nubium situ accidunt.
Etenim vel omnes electricam vim nanciscuntur, vel quaedam. Prius non ita facile
evenire posse ex diversa nubium altitudine colligitur; et si accidat, diversi
gradus electricitatis in diversae altitudinis nubibus oriantur, necesse est.
Hinc excitata vis electrica in nube, alteri vicina, quae electricitatem vel
nullam vel multo minorem concepit, inter utramque concrepat, fulmen et tonitrum
producit. Simili ratione reliquae nubes communicando sibi invicem electricitatem
tamdiu fulminant, tonant, quamdiu vis electrica in illis durat, quae variis
modis consumi potest. Saepissime fit, ut fulminum exortum vivida scintillarum
concrepatio ex virga ferrea, non ultra quatuor orgyas a terra elevata, comitetur.
Unde constat electricam nubium vim ad superficiem terrae pertingere, omnis
generis corporibus, praesertim acuminatis recipi, minui et temporis successu
prorsus absorberi; hoc autem fieri, si volumen actionis electricae successive
minuitur, eo debilius factum, quo major est a nube distantia. Alias autem quando
terminus vis electricae terram versus spectans, in vicinia abrupte desinit; et
nulla vel adeo exigua signa illius sentiuntur; tum fit ut nubis concrepatio cum
terra subsequatur, tactis iis corporibus, quae vel proxima, vel maxime
derivativae electricitatis sunt. Hinc non vana oboritur suspicio, eas nubes
magis infestas nobis esse, quae inter manifesta fulmina et tomtrua expositum
apparatum electricum parum, aut prorsus non afficiunt; atque adeo comparata
repulsione fili a virga metallica, cum intervallo temporis, quod fulgur et
tonitru intercedit, distantiam imminentis fulminis determinari non posse.
Praeterea saepe accidere potest, ut intervallum, quod nubem electricam ab alia,
quae ejusmodi non est, secernit, capiti immineat; hinc facta inter illas
concrepatione, fulguratione fere simul et fragore animum percelli; cum interim
ii, qui subjecti sunt oppositis extremitatibus utriusque nubis, inter fulmen et
tonitru longiusculum temporis intervallum observent; eo discrimine, ut qui
electricae nubis obverso margini proximus erat, ante majorem electricitatem,
quam post fulmen, animadvertat; alter vero eam tum primum oboriri experiatur.
Super haec quando sola continua nubes electricam vim concipit, aliis tam remotis,
ut ad fulmen eliciendum aptae non sint; hinc indice vividam electricitatem aeris
manifestari posse, sine omni fulguris et tonitrus signo. Cum autem haec omnia
pro magnitudine, figura, numero et situ nubium infinitis fere modis fiant;
inanis equidem videtur mihi illa opera, quae in condendis legibus, ad consensum
indicis cum fulmine eliciendum consumitur. Quapropter ad quaerendos ipsos modos,
quibus fulmina forte evitari aut removeri possint, accedo. Haec autem situ
locorum aut expositione convenientium machinarum praestari posse videntur.
Quod locorum situm spectat, in regionibus
montosis umbrae magis ictibus expositae ex meis rationibus esse videntur: cum
descendens versus illas aer electricam nubem magis deprimat, secum trahens.
Idcirco loca, quae ante fulmina apricantur, securiora umbris existimari possunt.
Hoc autem collectis et inter se collatis observationibus melius explorabitur.
Editiorum domorum ac templorum aprica et umbrae, item sylvarum umbrosa frigora,
huc referenda sunt. Tutiora omnium videntur subterraneorum cuniculorum latibula,
metallorum fodinis non absimilia. Enim vero praeter ea, quod sublimiora
frequentius fulmine feriantur, quam humiliora, etiam nunquam mihi legere aut
audire contigit, fossorum cuniculos aut puteos tactos fuisse. Confirmatur id
etiam exemplo, quod in annalibus Freibergensibus legitur; anno 1556, die 29
Decembris, media nocte, oborta fulminea tempestate, in circumjacentibus villis
sedecim fana fulmine tacta et exusta fuisse; ubi tamen nullum fodinarum, quarum
infinito fere numero terra iisdem in locis quaqua versum est perforata, damnum
factum esse commemoratur. Kaempferus de Imperatore Japoniae refert, illum, cum
fulmineae nubes exoriantur, sub profunda et ingenti piscina in fornicatis cellis
se condere solere; et Japonenses censere, elementum aquae coelesti igni
penetrari non posse. Quae opinio quamvis non ex fonte ipso derivata sit; utilis
tameti censenda est: cum aquae massa fulmineam vim, facto ictu, facile in se
recipiat, et cum terra communicatum dissipet; sine omni damno.
Haec evitandis, sequuntur avertendis
fulminibus idonei modi, quorum duo non sine successu adhiberi posse videntur;
unum expositis et rite suffultis constare sagittis; concussione aeris fieri
alterum; hac motum electricum in aere confundi et inhiberi; illis electricitatem
derivari in terram et absorberi. Notissimum enim est, acuminatas turres
frequentissime omnium fulntinibus peti; praesertim quae ferreis tritonibus
ornatae, aut metallo tectae sunt. Etenim lignum siccum et lapides porosi sunt
ita comparati, ut eum gradum electricitatis, quem metalla, acquirere nequeant.
Idcirco si illa in metallis maxima exoriatur, ligna sicca et iapides porosi pro
fulcimentis aestimari possunt. Hinc acuminata tecta turrium ex metallo
constructa, pro veris illis sagittis haberi saepe debent, quae a Physicis
suffultae electrico aeri exponuntur, quarumque in attrahenda fulminea
electricitate effectus plurimis periculosis experimentis, et clarissimi
Richmanni interitu, plus satis innotuerunt. Ejusmodi igitur sagittas, in locis a
frequentia hominum remotioribus, erigendas esse existimo, ut exorta fulminum
vis in illis potius, quam in hominum capitibus et tectis deficiat.
Alterius modi non solum opinio, verum etiam
quibusdam in locis usus invaluit; campanarum scilicet sonitu fulminiferas nubes
discutiendi. Hoc quantum electricitatem in aere infringere possit, brevi
ostendam. Primo electricam vim in motu aetheris consistere, non vana Physicorum
est sententia. Motum hunc non parum aere cohiberi patet inde, quod in globo
vitreo lumen electricum non exoriatur, nisi aer exsuctus fuerit. Hoc cum quieto
aere efficiatur; majores equidem ejus vires esse in confundendo motu aetheris,
si fuerit concussus, verosimile est. Quam ob rem non campanas modo movendas,
verum etiam bellica tormenta frequentissime explodenda esse censeo, fulmineis
nubibus sese contrahentibus; ut concussus ingenti tremore aer electricos motus
confundat et infringat; et fulminum saevitiam mitiget.
Multa quidem supersunt, quae in exponendo
hoc themate occurrunt; sed nimium prolixus et vobis, Auditores, molestus forte
fieri vereor: quam ob rem relictis nubium coruscationibus atque fragoribus,
leniora persequar electricitatis aereae phaenomena; et post tot flammas atque
incendia gratissimi roris mentione vos reficiam.
Hujus meteori natura quamquam a vi
electrica longe remota sit; similibus tamen oritur motibus: quam ob rem brevem
explicationem hic mereri videtur.
Post solis occasum aeris infima regio
refrigeratur celerius multo, quam terrae superficies humore vegetabilium feta;
igitur aer gelidus tacta humo calida calescit, fit rarior, levior, ascendere
cogitur, quousque refrigeratus et nactus aequilibrium subsistat. Notum autem est
ex operibus defuncti Richmanni evaporationem eo copiosiorem fieri, quo major est
differentia temperierum aeris et aquae. Quam ob rem refrigeratus post occasum
solis aer majorem copiam humoris ex calida humo elicit, quam interdiu, et
surgens secum ad certam altitudinem evehit, atque gelido rore obvia humectat.
Altera roris species, quae ex plantarum tracheis exprimitur, huc non spectat,
adeoque praetereunda est. Ad reliqua igitur electrica meteora explicanda me
converto.
Ostendi superius, hyberna tempestate saepe
contingere, ut superior atmosphaera descensu suo repentinum gelu afferat, sine
venti flatu notabili, praecedente regelatione. Aurorae borealis apparitiones
etiam post regelationem plerumque contingunt, ut frequentissime repentini
frigoris sint nunciae, vel comites. Electricam frictionem vaporum fieri in aere
descensu superioris, atque inferioris ascensu, ex theoria nostra de origine
fulminum constat. Adeo igitur probabile est, aurorae borealis lumen producta in
aere vi electrica oriri. Confirmatur hoc similitudine generationis et interitus,
motus, coloris, et figurae, quae in aurora boreali et in lumine electrico tertii
generis conspiciuntur. Excitata in vacuo globo vitreo vis electrica repentinos
vibrat radios, quos subito expirantes aliae fulgurationes citissime excipiunt,
ita ut continuum fere lumen ardere appareat. In aurora boreali, quamvis non tam
frequens vibratio sit, pro ingenti mole totius voluminis, formam tamen habet
simillimam. Nam fulgurantes columnae septentrionalis luminis striatim a
densioris et electricae atmosphaerae superficie in rarissimam aut verius nullam
ad perpendiculum circiter vibrantur; non secus, ac lumen in globo vacuo
electrico a superficie sphaerica cava centrum versus convergentibus radiis
ejaculatur. Denique color in utroque phaenomeno est pallidus. Omnes borealis
luminis memoratae facies non vapores aut nubes esse, lumine aliquo collustratos,
cum regularis semper figura et a nubium atque vaporum ingenio aliena, tum etiam
translucentia sidera apertissime docent. Non parum certitudinis accedit ex
observationibus meis, quibus constitit ad initium autumni et finem aestatis,
fulminum frequentia gravis, crebriores aurorae borealis apparitiones quam alias
fieri, imo aliquando fulgetra nocturna et lumen septentrionale simul comscare.
Hinc autem apparet auroram borealem et fulgetra nocturna non geneseos natura,
sed gradu et loco differre. Hanc fortiorem vim electricam, post fulmina
exspirantem, in rara atmosphaera sequi, illam mitiore frictione vaporum
excitatae in media regione electricitatis sobolem esse, et extra limites aeris
conspici. Conspicuum lumen in spatio ab aere vacuo oriri posse experientia docti
sumus; a ratiociniis, quae clariorem et distinctiorem aetheris ideam requirunt,
sine errandi periculo hic abstinere possumus. Remotam esse ex atmosphaerae
regione borealis aurorae sedem, comparata crepusculorum figura cum illius facie
indicat. Quippe crepusculorum peripheriam circulum prope maximum esse ex natura
umbrae terrestris, et ex arcus flexu colligitur; septentrionalis vero luminis
ambitum juxta normam aequatoris et illi parallelos circulos flecti, ex ratione
amplitudinis arcus luminosi ad altitudinem deducitur.
Confirmatur denique situs observatione,
quam elapsa hyeme institui. Die duodecimo Februarii anni hujus, extincto
crepusculo, occupavit totam coeli faciem vividum adeo lumen, et non solum
septentrionem versus, verum etiam in opposita coeli regione ad austrum,
luminosum arcum formavit; tamen erecta supra tectum ferrea virga, quae fulmineam
electricitatem praeterita aestate indicabat, nullum dedit ejusdem signum.
Electricitas igitur, borealis aurorae
genitrix, circa superiorem potissime partem mediae atmosphaerae excitatur, auram
supremi strati movet, et purissimo aethere vibrato columnas et spicula
ejaculatur; integer vero atmosphaerae aer ejus densitatis, qua circiter in globo
vitreo lumen electricum exstinguitur, obscurus existit, et luminoso arcu
terminatus non difficilem modum altitudinis ejus inveniendae subministrat.
His propositis, reddatur ratio reliquorum
aliquot phaenomenorum generalium: nam omnium, quae in multifaria figurarum et
motuum apparitione consistunt, explicatio prolixa est.
Primo igitur quaeri potest, cur polis
propiores potissimum regiones nocturnas sentiant illas coeli flammas, quam quae
ad aequinoctialem circulum accedunt? Ad haec responsurus primum ostendam,
descensum supremae regionis aeris in mediam facilius polos versus fieri, quam ad
aequatorem. Etenim ex allatis superius constat, glacialem regionem aeris circa
polares circulos cum Oceani libella congruere. Hinc autem non injuria sequitur
etiam superiorem illius terminum, atque adeo inferiores supremae regionis
limites ad superficiem telluris propius accedere. Porro quamvis ubique
superioris atmosphaerae aerem parum a solis radiis calefieri ex comparatione
Thermometri et Barometri erutum habeamus; multo tamen minus illos sentiri circa
regiones polares, autumnali praesertim et brumali tempestate propter eorum
obliquitatem, brevitatemque dierum; adeo ut aer qui suprema polarium circulorum
occupat, rigidissimum gelu ad eandem densitatem, quae in medio glaciali strato
est, constringi, veritati consentaneum est. Hinc vapores propter eam densitatem
ad summam fere superficiem atrnosphaerae sustineri posse. Quando igitur halitus
subterranei caloris per apertum mare spirantes incumbentem sibi mediam regionem
tantum rarefacit, ut specifica gravitate superiori cedat; eo temporis suprema
regio permiscetur cum media (jam tum infima) qua surgente supremae obviam,
exoritur usque ad summam superficiem atmosphaerae vis electrica et in vacuo
aethere fatuum lumen vibrat.
Post vespertinum crepusculum borealis
aurora plerumque exoritur; raro pernox est. Hujus circumstantiae ratio statim
elucet: nam solis calore ad telluris superficiem aer per diem calefactus, post
ejus occasum rarior est quam provectiore nocte; ubi et absentia radiorum et
descensu superioris atmosphaerae refrigeratur; frictio et vis electrica cessat,
lumen disparet. Ex majore autem causae intensitate per integram noctem durare id
posse, nemo ibit inficias.
Simili de causa continuatio sublati
aequilibrii perpetuum lumen boreale ultra polares praesertim circulos gignit;
quod accolis Oceani septentrionalis, absente per hyemem sole, et luna circa
novilunia, longam noctem claram satis reddere solet. Quippe rigente superiore
atmosphaera, quae tum paucos aut nullos sentit radios solis, inferior regelato
et aperto mari incumbens tepet, extenditur, surgit, descendente superiore. Cum
vero rigor frigoris in superiore et regelatio in inferiore regione continuo
durent; mirum equidem non est frictionem et electricam vim continuari et lumen
perpetuo spectari.
Missis explicationibus reliquorum
phaenomenorum, unicum non possum praeterire tacitus, nempe colores varios,
quibus, orto aliquando nocturno lumine, coelum, non sine stupore spectantium,
tinctum ardere videtur. Ejusmodi auroram septentrionem versus simul et austrum
Anno 1750, 23 Januarii observare mihi attentius contigit. Series, qua phaenomena
coritinuata sunt, sequens est. Audita post meridiem hora sexta et crepusculo
exstincto, apparuit statim lumen boream versus, regulare, vivida luce coruscans.
Super chasma atrum arcus albus nitebat, cui, interjecta fascia coeli caerulea,
superstetit arcus concentricus vividissimi coloris rosei. Ad horizontem occiduum
aestivum surrexit columna rosei coloris et fere ad punctum verticale pertigit;
radiis interim lucidis et flammulis tremulis toto hemisphaerio exardescente. Cum
autem austrum versus oculos converterem, aequalem arcum in opposita
septentrionibus regione conspexi; hoc discrimine, ut supra roseum arcum etiam
roseae columnae surgerent, quae primo ortum, postea occasum versus copiosiores
erant. Interea temporis inter album et roseum arcum australis luminis coelum
gramineo virore obductum, iridis instar iucundissimum praebebat spectaculum; quo
facto columnae roseae sensim disparuerunt, arcubus adhuc lucentibus; et circa
verticale punctum lumine albo, solis circiter magnitudine, divergentes radios
emittente. Ad quod ab occasu aestivo surgebant columnae, et illud fere
attingebant; ex eo tempore inter radios criniti luminis occidentem versus rosea
apparuit macula. Dum haec aguntur, auditur hora octava et coelum integrum roseis
et gramineis flammulis, figurae nullis regulis circumscribendae, aestuabat;
viridis color majore copia praeeminebat. Ad punctum verticale, loco radiati
luminis apparebant duo arcus se mutuo intersecantes. Qui concavitate
septentriones spectabat, erat striis ad centrum tendentibus, et tegebat partem
ejus, qui concava parte ad austrum tendebat, striasque peripheriae concentricas
spectandas praebebat. Omnibus denique post horam nonam dissipatis, solum
superfuit lumen boreale regulare, sine coiumnis, sine coloribus, cujusmodi hic
loci saepissime observantur.
Praetereundam hic censeo explicationem
figurarum, alio loco proponendam ex nostra theoria; ideoque de coloribus tantum
mentionem faciam. Consideratis arcubus, iridi non absimilibus, facile crediderim
colores nocturni luminis ex refractione ortum suum trahere; nisi tria omnem fere
probabilitatem removerent. Primo abfuit ejusmodi luminare, cujus refracti radii
in colores dividi possent; confusum vero columnarum et radiorum jubar tam
regularis phaenomeni origo fieri nequit. Porro roseae columnae eadem figura,
eodem motu, quo candidae, apparent;
ex eodem igitur manant fonte, a refractione
diversissimo. Denique non est unquam demonstratum omnes colores per refractionem
gigni; imo potius multa habemus, a quibus patet, tincta corpora reflexo duntaxat
lumine oculum varie afficere. Nec nocturni luminis jubare collustratos vapores
colorata istiusmodi meteora praebere spectanda affirmabit, quicunque eorum
figuram a vaporum ingenio alienam, et situm extra atmosphaeram et vapores
considerabit. In sola igitur varietate aetheris ratio quaerenda restat.
Diversitatem colorum sive in varia illius natura, sive in diversa celeritate
motus posueris, ubique facile fieri posse judicabis, ut illorum varietate coelum
ludat: rubro nimirum aethere moto (vel si mavis, in rubrificum tremorem excitato)
radios rubros, flavo et caeruleo virides generari. Et ut brevi absolvam, si
compositum ex omnibus radiis lumen in vacuo motu aetheris producatur; idcirco
omne removetur dubium, etiam constituentes illud simplices colores separatim
apparere posse. Non parum cum his consentire videtur etiam electricum lumen,
varietate colorum pro diversitate corporum ludens; ex quo non absque
similitudine veri colligitur, diversi generis in superiore regione vaporibus
motis, versicolores in aethere puro excitari faculas.
Meteoris, quae telluris atmosphaera
spectanda nobis praebet, pro virili ex legibus electricitatis expositis, lubet
altius exsurgere et ea contemplari corpora, quae in vasto aetheris Oceano
pendula non absimiles ostendunt imagines.
Primas eorum tenent Cometarum apparitiones,
quos cum tellure et reliquis planetis totalia mundi corpora esse saniores
Philosophi non amplius ambigunt; criniti tamen luminis et caudarum causam nondum
perspectam habent; quam electricae virtuti tribuere non dubito. Obstat equidem
ingeniosissimi Newtoni sententia, qui cometarum caudas eorum vapores, sole
collustratos, esse judicavit. Verum tarnen,
si aetate illius ex cognitione vis electricae tanta lux in Physica inclaruisset;
illum ante omnes eadem, quae nunc explicare contendo, sensurum fuisse, nemo
credo ambiguum esse judicabit. Aliquot jam retro annis vaporosas cometarum
caudas, gravissimis, et ut videtur, numquam superandis difficultatibus pressas
animadverti. Quam ob rem eam opinionem prorsus deserere et alias causas quaerere
apud me statui, semper hoc phaenomenon simillimum aurorae boreali esse, et in
motu puri aetheris consistere suspicatus. Meditationes meae de aeris superioris
descensu, jam olim conceptae, exorto in scientia naturali electrico die, tandem
collustratae, sequentem exhibuerunt de caudis cometarum theoriam.
Atmosphaera Cometae quamvis ex longitudine
caudae, aut ex amplitudine jubaris, caput ambientis, aestimari non possit, ut in
sequentibus patebit; omni tamen caret dubio, illam multoties nostrae
atmosphaerae altitudinem superare. Pro ratione altitudinis et pressionis etiam
densitatem aeris multo magis augeri, et vapores sublimius evehi manifestum est.
Appropinquante ad solem Cometa et calori ejus exposito, pars atmosphaerae, in
umbra corporis Cometae constituta, directos solis radios non sentit, qui autem a
collustrato ingenti aeris volumine reflexi, ingentium crepusculorum instar totum
umbrosum aerem illuminant, nullius fere caloris causa esse possunt. Quam ob rem
in regione atmosphaerae, a sole aversa, columna aeris, quae a superficie
corporis ad superficiem usque atmosphaerae ipsius, amplitudine totius umbrae
extenditur, frigidior multo, quam reliqua atmosphaera, extra umbram directis
solis radiis agitata, adeoque multo specifice gravior esse debet. Considerata
ingenti istiusmodi columnae altitudine, quae sine errandi periculo decuplo major,
quam nostrae atmosphaerae, assumi potest, satis intelligitur, eam reliquis
atmosphaerae partibus pressione admodum multum praevalere, ut celerrimo cursu ad
corpus Cometae aer descendat, surgente leviore, radiis solis rarefacto, et
umbrosam columnam versus vergente ac profluo ad locum occupandum, qui subsidente
illa evacuatur, ubi refrigeratus et densior ac gravior factus descendat, locum
cessurus alii subsequenti. Sic jugi eoque ocyssimo fluxu aeris sursum atque
deorsum tendente, fortissimus conflictus et frictio vaporum circa limites
umbrosae columnae excitatur, valida vis electrica exoritur. Vibratus in spatio
ab aere vacuo aether luminosas undulationes concipit, electrificis motibus aeris
et vaporum congruentes: nimirum per aversam a sole regionem exporrectas; quae
pro diversitate atmosphaerae cujusque cometae et pro varia distantia a sole
varias caudarum exhibent formas. Columna umbrosa atmosphaerae Cometae cum magnam
partem illius constituat, quippe pro basi totum hemisphaerium corporis habens;
validissimis illius fluxuum motibus integra etiam aeris et vaporum massa
undequaque globum circumdans, non leviter concutiatur necesse est; unde
electrificae frictiones exoriri possint, multo mitiores quidem superius
propositis; ad aetherem tamen in electrici luminis tremulationes ciendum non
prorsus infirmas. Quare non omnem splendorem, qui caput Cometae coronat, pro
atmosphaera illius, vaporibus illuminatis gravida, agnoscendum esse existimo,
cum praesertim magna pars ejus caudae ipsi simillima observetur.
Nemo jamnum non videre potest, caudas
cometarum nobis idem esse, quod ad nostram tellurem auroram borealem, et sola
magnitudinis vastitate ab ipsa differre. Equidem praeter theoriae nostrae
documenta, duo haec meteora mirum quantum in praecipuis phaenomenis conveniunt;
ut illorum consensus validissimi argumenti vices supplere possit. Quippe quoad
situm, utrumque tenet regionem a sole aversam. Striarum tractus in caudis
cometarum simillimi sunt columnis et radiis, quibus boreale lumen flagrat.
Denique utriusque pallor, viam stellarum radiis et transitum concedens arguit,
eandem naturam esse utriusque; utrobique siderum lumine fortiore debilius
electricum obruitur.
Cum itaque caudae cometarum vapores non
sint, sed solum aetheris motus ab electricitate profecti; vani equidem sunt illi
terrores, qui incutiuntur Cometarum apparitione, a quorum caudis diluvia oriunda
esse creduntur.
Non pauca sunt, quae de aliis coeli
phaenomenis, quemadmodum de lumine Zodiacali, de stellis nebulosis et de lactea
via, simili modo disputari possent, quorum non dispar origo mihi esse videtur.
Verum tamen orationis curriculum cohibere mihi, rerum magnitudine fesso,
necessitas suadet; Vobis forte audiendi satietas silentii desiderium excitavit.
Finem itaque sermonis implendo, ad Eum me
converto, qui hominem creavit, ut contemplando immensam rerum creatarum
magnitudinem, innurnerabilem multitudinem, infinitam varietatem et summa
providentia positum inter eas nexum, illlus sapientiam, potestatem ac clementiam
venerabundas admiraretur. Illum ego ardentissimis votis precor, ut, cum nostrum
aevum reseratis et patefactis tot naturae mysteriis clementissirne prosperaverit,
assiduos eruditorum labores, ubicunque terrarum discere opera illius student,
felicissimo successu etiam ultro secundare non dedignetur; ut ad salutem et
vitam mortalium, ab infesto meteororum impetu protegendam, securum ubique
aperiat asylum; denique ut eo adspirante, divinis Magni Petri consiliis et
liberalitati Augustissimae illius filiae nostrorum conaminum successu respondere
possimus; ut sub pacatissimo Imperio Elisabetae in carissima Patria nostra
Scientiarum germina in laetissimam segetem et opimam messem adolescant; ut eadem
illis felicitas, eadem nobis laetitia brevi contingat, quam haec Civitas, quam
ejus cives, praeterlapsis et nuper exactis annis quinquaginta ab ejus fundatione,
consecuti sunt; utque illa faustissimis Petri auspiciis tam brevi tempore ad
insignem amplitudinem et florentem statum excrevit, ita quoque eodem Magno
Fundatore instaurata Academia, imperante ac protegente legitima illius haerede,
crescat et floreat, cum immortali Illius gloria, cum utilitate Patriae totiusque
generis humani.
[Russice]