|
Athenae,
hodie caput Graeciae, urbs ubi primum harmonia processuum socialium ac
spatialium semel adepta erat, exorta est tanquam urbs-civitas (polis):
Quispiam urbis habitator collem inscendere potuit et fines territoriales
patriae suae parvae inde conspicere. In origine urbis processus consociationis
et cohabitationis secundum contractum scriptum erat. Polis agros omnes civium
liberorum obtinebat, et urbs ipsa domicilium colonorum communitatis erat.
Valor
Athenarum quoad cultum Europae civilem maxima ex parte "Periclis temporibus"
determinata est (quinquaginnta annorum spatium inter bella Graeco-Persica et
bellum Peloponnesium, i.e. inter libertatis Europae a dominatione Asiatica
vindicta et Atheniensium bellum adversus Spartam), ab anno 479 a. Ch. n. post
Persarum clade apud Plataeas et ab fundatione Foederis Maritimi Atheniensis (anno
478). Socii questi sunt: Nostris sumptibus Pericles Athenas suas exornat!
Pericles autem eis respondebat: Haud ornamentum est, monumentum nempe
victoriae vestrae et nostrae atque deis gratiarum actio. Nihil adversus hoc
dici poterat.
Tres
colles principales in Athenis extolluntur: Pnix, populi collis, ubi plebis
comitia convocata sunt; Areopagus, nobilium collis, ubi archontum (civitatis
magistratuum summorum, qui olim res urbanas administrabant, numero novem; post
bella autem Graeco-Persica solum homicidas judicare solebant) concilium erat;
et Acropolis, Deorum collis et fanum maximum Athenarum et totius Atticae. Non
procul a collibus illis forum urbanum (agora dictum) situm erat cum Hephaesti
(i.e. Vulcani) templo (Hephaistion), ibi quoque Senatus Sedes (Curia seu
Buleuterion) in aedificio rotundo collocata erat. Quartum collem Musarum (poeseos,
artium et litterarum patronarum, Jovis et Memoriae, Graece Mnemosynes,
filiarum).
Ante
bellum in Acropoli multa templa aedificata erant - Persae ea deleverunt, et
Athenienses nova erigere statuerunt. Acropolis urbis area sacra erat (graece
Temenos).
Uti urbs
integra ita et Acropolis Athenae deae dicata erat, quae erat Sapientiae e
Jovis (Dios) capite natae symbolum (mythos narrat Vulcanum [Hephaestum a
Graecis vocatum], malleo suo Jovis capitem ferisse et de rima Athenam natam
esse). Acropolis templum princeps, Parthenon (Virginis templum), illi deae
erat dicatus. Ibi Athenae Victricis statua de auro et ebore facta stabat,
Victoriam (Nicen) in manu tenens. Phidia, Graecorum sculptor maximus eam fecit.
In medio Acropoli e regione Propylaeorum statua Athenae (Minervae) Bellatricis
suto et hasta armata stabat. Hastae acumen aureum vices phari gerebat, quia e
longinquo conspici poterat. "Moles incredibilis Parthenonis opprimit et
dominatur, de longinquo jam, de distantia quattuor horarum ambulationis aut
unius horae navigationis cubus ejus mare adspiciens omnia locorum praedominat",
sic anno 1911-o juvenis 20 annorum, Carolus Le Corbusier (tunc Charles-Edouard
Jeanneret) scripsit.
Columnae
Parthenonis, templi Graecorum omnium temporum celeberrimi, sexies statura
hominis altiores brachiis non possunt amplecti. Octo columnas frontem
occidentalem et orientalem constituunt (more usitato sex columnae erant).
Supra columnas frontispicia triangula sculpturis plena erant. Pars orientalis,
principalis, actum maximi momenti fingit, nempe Minervae (Athenae) nativitatem,
secundaria pars occidentem spectans fingit Athenae (Minervae) et Poseidonis (Neptuni)
disputationem de Attices possessione: Poseidon tridente suo terram ferens
Atheniensibus aquas salsa (seu mare) donat, Athena autem arborem olivae (terram
fertilem). Athena palmam reportavit, sed Athenienses etiam Poseidonem colunt,
deum marinum, Atenam vero magis, quia Ratio eis Elementis carior est. Ambo
argumenta mythologica quasi caelestia et terrestria significant: spiritualia
atque corporalia. Talis dichotomia totum cultum victumque Graecorum aetatis
classicae determinat: quies et motus, chaos et cosmos, maximi autem momenti in
rebus omnibus modus est extremitates conjungens. “Omnia frontispicia delenda
sunt, excepto Parthenone ad mare prospicienti. Moles est de mundo alio, qui
hominem rapit et eum supra mundum ponit. Acropolis preces exaudit et animam
elevat!", talibus verbis Le Corbusier perorat (quem Josephus Brodskij una cum
ceteris architectis artificibus "faecem architectonicam" vocat, quia illi
Europae vultum foedaverunt haud minus quam aeronautae Germani militares, et
opinio ejus satis vera esse videtur.
Processio
ritualis diebus festis Panathenaicis semel in quattuor annis de Eleusina per
viam sacram ad Parthenonem (semitam ad Acropolin ducentem) proficiscabatur, et
sacerdotes, quibus solis fas erat Athenae Victricis statuam videre et fanum
intrare, Athenam peplo sacro cum gigantomachia in eo depicta tegebant. Peplus
ille a virgunculis 7-11 annorum textus erat in partheno (virginum cella)
Parthenonis.
Templum in
Graecia antiqua verae aedes erant cum servis propriis, cum familiae
praepositis, cum vigilibus. Aspectu architectonico sculptura est, quia spatia
intima sacris faciendis seviebant, et aedificium ipse solum externam speciem
praebebat (sacerdodibus neglectis). Graecorum templorum tecta semper utrinque
declivia erant, domus privatae Graecorum in tecto unum declive habebant.
Alterum
locum in Acropoli Erechteum tenebat, templum Poseidonis et Erechtei, regis
Athenarum, quem ferunt dies festos Panatheneos instituisse atque tritici
culturam in Atticam introduxisse. Atheniensium victoriae causa in bello cum
Eleusina Chthoniam filiam suam Poseidoni victimavit (aliae ejus natae in
oboedientia educatae sese ipsae pro victimis immolaverunt). Erechteum eo loco
erectum est, ubi Poseidon e terra aquae fontem elisisse et Athena olivam
plantavisse traduntur. Olivam illam hostes saepe delere tentabant, sed semper
eodem loco denuo crescebat et fructus ferebat. Dispositio interior templi cum
Poseidonis et Erechtei fanis intricata est admodum, functiones nonnullas
aenigmaticae. Aedificii porticus cum caryatidibus tectum fulcientibus
peculiares sunt, fingunt fortasse Erechtei filias pro victimis Victoriae
immolatas. Essentia compositionis architectonicae Erechtei in eo constat, quod
correlatio formarum architecturae et sculpturae (quae in Parthenone omnino
integrantur) consulto fracta est: modus est servandus!
Non me
retinere possum et denuo citationem longissimam illius architecti paradoxi et
mystici Le Corbusier e commentariis suis De Itinere ad Orientem adduco:
“Ventre
prostrato humi prope propylaeorum columnam operam date ad analysin ejus.
Imprimis prostrati estis in superficie tabulis tecta, quae tamquam theoria
absolute horizontalis est. Quadrae magnae calcis in solo artificioso jacent,
in fundamento profundo seu potius in elevatione alta. Columnae basis, quattuor
et viginti canaliculis divisa, nihilominus tota integra permanet, uti
admiratio te arripiens. Tabulae circumstratae ad simulacrum labri sui generis
in extrema parte haud amplius quam 2-3 centimetra crassae sunt. Dimensio illa
ante duo milia annorum inventa - nativitatis nimbus - sentiri hodie quoque
potest, et tam recens et pura videtur quasi sculptor heri modo scalprum et
malleum sumpserit ad marmora sculpenda. Murus cum tribus portis, satis late
patentibus ad currus transitum in diebus festis Panathenaicis, est superficies
marmorea cum venis calcis, ubi singuli lapides ita sunt aptati et politi, ut
eos manu tangere et permulcere libet... Me et vos aeque ars illa
incomparabilis opprimeret et puderet certe operum nostrorum saeculi nostri
vigesimi". Postrema verba sat acerbe sonant.
In Parthenone ordo Doricus et ordo
Ionicus usi sunt, in Erechteo Ionicus: hi ordines duo virilis atque muliebris
per nonnulla saecula in architectura Graecorum perpetuo aderant. Sub
dominatione Hadriani Romanorum imperatore (Caesare) excultissimo, qui
Graecorum cultum adorabat, Athenis templum Dios (Jovis) Olympici aedificatus
erat (Olympieion) - in aedificio illo ordo Corynthius gyganteus apparuit,
epochae Romanae proprius.
Templa Graeca coloribus picti erant. Constat partes
exteriores templi Graeci claris simplicibusque coloribus ornatas esse: nempe
caeruleo, rubro, flaveo. Praesertim partes superiores coloribus pingebantur,
ubi mutae statuae et orera sculta collocata erant. Columnae pigmentis non
inficiebantur; variis diei horis variis coloribus muscorum microscopicorum
solis radios reverberabant.
Dolenda Parthenonis ac Erechtei fata sunt.
Saeculo VII (septimo) christiani e Parthenone “Templum Hagiae Sophiae seu
Sanctae Die Sapientiae” fecerunt, quod anno 1460 a Turcis in sacellum
Mahometanicum (cum minaretis, i.e. turriculis) conversum est, et postea “cadus
pulveris pyrii”, armamentarium factus est, anno 1687 a Praefecto Venetiarum
classis Francisco Morosinio tormentis bellicis displosum. Saeculo XIX (undevicesimo)
ineunte a Domino Elgin, Scoto natione, direptum est, qui multas statuas ad
Museum Britannicum depotavit (quod non fecerunt Gothi, fecerunt Scoti – verba
sunt alterius Lordi Anglici, Georgii Noelis Gordoni Bayroni). Erechteum
saeculo XII, Cruciferorum tempore, palatium principis erat, Turcarum
dominationis tempore – “haremum” , gynaeceum satrapae localis. Omnibus satis
commodum aptumque erat.
Dyonisii theatrum Acropolis pede
subjacens principale erat Atticae aedificium spectaculis publicis destinatum.
In media ejus parte orchestra sita erat, cui uno a latere scaena adjacebat, ab
altero sedes spectatorum, amphitheatrum. Ab initio in comoediis et tragoediis
(quod Graece “capricanium” significabat) chorus partes primas agebat, postea
unus actor scaenicus excellebat. Talis actor princeps anno 534 ante Ch.n.
apparuit, cum Thespis quispiam de Icaria oriundus (quem nunquam aliquid
scripsisse constat) unum histrionem choro opposuerit. Sic tragoediae genus
creatum est. Scriptor tragicus Aeschylus alterum actorem addidit, Sophocles
tertium. Tres histriones et chorus acumen theatri in Graecia Antiqua efficiunt.
Sophocles ipse decorationes theatrales invenit, Agatharchus pictor picturae
genus novum “perspectivum” nuncupatum.
Graeci antiqui habitatio simplex erat:
nondum luxuriae locus erat. Nulla palatia Athenis democraticis erant, erant
plerumque domus argillaceae de lateribus non coctis et templa de marmore
Pentelico. Habitacula in viis angustis et curvis confertissime sita erant:
domo exiens homo januam suam de intus pulsare debebat, ne aliquem in via
praetereuntem illideret (vide Plutarchi Vitam Publii Valerii Poplicolae, XX).
Domus aream internam spectabat, a tergo via erat more orientali. Viam parietes
caecae aut tabernae apertae et fabrorum officinae prospectabant, fenestrae
nullae erant (lingua Graeca antiqua non habebat vocabulum fenestrae). Cubicula
per exigua foramina sub tecto disposita illuminabantur. Argilla materia parum
durabilis est, facilis res erat domum destruere et denuo reficere. Fures non
januam effrangebant, sed parietem suffodiebant; ab Atheniensibus “paritis
fossores” appellabantur.
Homo e via domum intrans (januam pulsare
non opus erat) per introitum angustum et obscurum penetrabat in internam aream
apertam et solis radiis clare illuminatam, ubi Jovis Familiaris ara columnis
circumdata erat. Ibi Graecorum vita cottidiana transigebatur. Tales potiones
ut coffea, thea, cerevisia ignotae erant: vinum solebant bibere. Praeter vinum
proprium Atheniense alia vinae famosa utebantur, utpote Falernum, Caecubum,
Massicum, Chium. Vinum siccum in Graecia ubique praeparatum et potum est.
Vinum semper fere aquae admixtum erat (saepe duo partes aquae cum una parte
vini miscebantur). Vinum ut remedium desinficiens, i.e. ut antisepticum
adhibebatur, quia aqua putealis ubique fere semper putris admodum erat. Nondum
habebant fuscinulas et cochlearia, digitis ad edendum utebantur. Cibi
reliquias in pavimentum projiciebant. Ante vinum manus lavabant, coronas
floreales capitibus imponebant et deis libabant. Proverbium eis erat:
convivarum numerus non debet esse Charitarum (Gratiarum) numero minor nec
Musarum numero major (i.e. a tribus usque ad decem). Non adhibebantur candelae,
sed lampades argillaceae lychnunchis multis instructae lucis satis dabant. E
convivio autem exeuntes collustrabant facibus vias obscuras non stratas, quae
nondum municipii sumptibus illuminabantur.
Curiosa conceptio cum urbis illius nomine
conexa est – educatio Atheniensis – systema educationis puerorum et
adulescentium (servis exceptis) saeculis VII-V a.Ch.n. accepta. Ab aetatis
anno septimo ad decimum sextum disciplinae in scholam grammaticam,
citharoedicam et in palaestram liberi tradebantur. Pueri e familiis
opulentioribus usque ad annum duodevicesimum in gymnasiis discebant. Epheborum
(juvenum 16-20 annorum) educatio in in ephebis absolvebatur. Educatio musica
cum educatione gymnastica conjungebatur labore copporeo omnino excepto (Cf.
Werneri Jaegeri librum, c.t. Paideia: Graeci antiqui educatio). Curiosum in
modum aptitudinem puerorum ad laborem intellectualem definiebant: si puer manu
dextra super caput porrecta auris lobum sinistrae attingere posset, ad
disciplinam satis esset maturus.
Inter loca visu digna vobis absque dubio
Academíam monstrabunt, lucum ab Acropoli ad septentriones situm, ubi olim
Plato auditores suos docebat (Academia Platonica anno 529 edicto Justiniani
Imperatoris clausa erat, quod Antiquitatem terminabat); et Lycéum (ad orientem),
ubi sapientiae amorem (i.e. philosophiam) Aristoteles docebat; ad meridiem
flumen parvulum Ilissum, in cujus ripa sub platano alta et salice caprea
Socrates et Phaedrus colloqui solebant; ad orientem reliquias murorum longorum
monstrant, quibus via ad Piraeum, portum Attices principem, muniebatur. Sed
luxus pristini reliquiae tantum sunt. Vere philosophus Hegel dixit: si tempora
praeterita respiciamus, imprimis ruinas videamus.
Nolim autem hos meos commentariolos tam
optimistico animi modo terminare. Videtur multis vitam Athenis solis luce
imbutis semper talem beatam fuisse, qualem eam viator hodiernus videt. Sic non
semper sane fuit. haud sine causa Isocrates orator celeberrimus Athenas
hetaerae comparabat. Hetaerae pulchritudine capti eam possidere concupiscunt,
sed nemo tam insipiens est, ut eam in matrimonium ducat. Sic Athenae – urbs
admirabilis et incomparabilis advenae cuidam, civibus suis nimis dulcis
nunquam erat. Secundum Aelianum Isocrates sycophantis 9i.e. delatoribus)
alludebat, quibus Athenae redundabant, et urbanorum demagogorum insidiis (Ta
poikila seu Fabulae variae, XII, 52). Tranquillitas et rerum aequilibrium
Athenis tam rarae aves erant, ut pax ipsa. Bellum civibus res magis consueta
et solita erat, quam pax. Bellum interdum pacis intervallo intermittebatur, et
res ea miraculosa videbatur. Hodie contrarium verius est nobis (Ceterum id
quoque dubitandum est).
Sed, ne tantum de bello disseramus, mihi
permitto mentionem pestilentiae cujusdam adducere, quae anno 430 a.Ch.n.
partem maximam Athenarum habitantium abstulit, bello Peloponnesio aestuante.
Nondum satis constat, quid morbi genus erat. De Thucididis descriptione
judicare possumus pestilentiam illam mortiferam typhum exanthematicum (ut hunc
morbum medici hodie appellant) fuisse. Descriptio similis apud Vergilium (Gergicon
III 478 ff.) et apud Ovidium (Metamorphoseon VII, 518 ff.) inveniri potest,
nos autem poemate Titi Lucretii Cari De rerum natura inscripto (VI, 1138-1286)
utamur.
nec
nimio cuiquam posses ardore tueri
corporis in summo summam fervescere partem,
sed potius tepidum manibus proponere tactum
et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
in fluvios partim gelidos ardentia morbo
membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
multi praecipites nymphis putealibus alte
inciderunt ipso venientes ore patente:
insedabiliter sitis arida corpora mersans
aequabat multum parvis umoribus imbrem.
(VI 1164–1174)
cuncta
cadaveribus caelestum templa manebant,
hospitibus loca quae complerant aedituentes.
nec iam religio divom nec numina magni
pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
quo prius hic populus semper consuerat humari;
perturbatus enim totus trepidabat et unus
quisque suum pro re [cognatum] maestus humabat.
multaque [res] subita et paupertas horrida suasit;
namque suos consanguineos aliena rogorum
insuper extructa ingenti clamore locabant
subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
rixantes, potius quam corpora desererentur,
inque aliis alium populum sepelire suorum
certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
(VI 1272–1286)
Pestilentia nimirum praeteriit, vestigia
ejus in paginis terrore imbutis rerum scriptorum invenimus. Ab illis
temporibus Athenae mutatae sunt, mutati et Graeci ipsi, sed cuspis aurea
Athenae Bellatricis hastae etiam hodie tanquam flamma viva nautas ad Sunium
promunturium salutat, et verba antiqua in linguis nostris vivunt.
Ut saeculo
IV-o vates Romanus Ausonius dixit:
Nunc et
terrigenis patribus memoremus Athenas,
Pallados et Consi quondam certaminis arcem,
paciferae primum cui contigit arbor olivae,
Attica facundae cuius mera gloria linguae,
unde per Ioniae populos et nomen Achaeum
versa Graia manus centum se effudit in urbes.
(Latine reddidit Michael Poliachev)
|